Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE HALIAEETO, ID EST AQUILA MARINA.
HALIAEETUS, [GR], aquila est marina, quanquam etiam lacus adit, ut Aristoteles testatur. Varinus [GR] scribit quatuor syllabis, et spiritu tenui ab initio, quod equidem non probo, in A. elemento, et in voce [GR]. [GR] genus aquilae est in mari victum quaerentis, Scholia Aristophanis. Nisum fabulantur in avem mutatum, quae apud Latinos nomen retinuerit, (etsi multi vulgo accipitrem minorem, nisum appellent,) Graece vero haliaeetos dicatur. Et modo factus avis fulvis haliaeetus alis, quanquam impressi codices habent, halyaetus in alis. Vide supra in Accipitre a. item in Cirrhide, ubi fabulam Nisi ex Ovidio, Vergilio, aliisque descripsi. Apparet liquido sublimis in aere nisus, Verg. I. Georg. inter serenitatis signa. Fuit et alius Nisus Hyrtaci filius, indissolubili amicitiae vinculo coniunctus Euryalo, quorum historiam copiose describit Vergilius 9. Aen. Thyr vel thyrna avis est, similis accipitri marino, Kiranides. videtur autem accipitris marini nomine haliaeetum intelligere. Linachos apud authorem libri de nat. rerum et Albertum Magnum pro haliaeeto scribitur. Aquilae quintum genus est quod haliaeetus, hoc est marina vocatur, cervice magna, et crassa, alis curvantibus, cauda lata. moratur haec in littoribus et oris. accidit huic saepius, ut
cum ferre ceperit nequeat, in gurgitem demergatur, Aristot. Et rursus, Aquila marina clarissima oculorum acie est, ac pullos adhuc implumes cogit adversos intueri solem. percutit eum qui recuset, et vertit ad solem. Tum cuius oculi prius lachrymarint, hunc occidit, reliquum educat. Vagatur haec per mare et littora, unde nomen accepit: vivitque avium marinarum venatu, ut dictum est. Aggreditur singulas. cum emergentem observarit, refugit avis ut evolans vidit aquilam, et metu perculsa se rursus ingurgitat, ut in diversa prolapsa emergat. Sed haec acie oculorum valens, sedulo advolat donec vel strangulet in humore, vel per summa corripiat. Universas nunquam invadit. arcent enim frequentes, respergentesque suis alis repellunt, Haec Aristot. sed eadem fere omnia Plinius transtulit ad morphnon sive anatariam aquilam. potest autem fieri ut cum utraque avibus aquaticis victitet, simili in venatu earum ingenio utatur.
¶ Haliaeetus clarissima oculorum acie, librans ex alto sese, viso in mari pisce, praeceps in mare ruit, et discussis pectore aquis rapit, Plinius. fertur autem de catarracta quoque, et aquila anataria nostra, quam milvum palustrem vocamus, et ispida, et cepphi quodam genere, quae similiter piscibus vivunt, praecipites eas in aquam delabi. unde et nomen catarrhactae apud Graecos: et ispidam Galli plumbinam vocant, quod plumbi instar recta in aquam cadat: et Itali eodem nomine haliaeeton, l’aquila {pionbina} <piombina>, quam in maiorem minoremque dividunt, nescio a sexune tantum an specie diversa, magnitudine distinguentes. ¶ Haliaeeti suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. Id quidem quod ex iis natum est, in ossifragis genus habet, e quibus vultures progenerantur minores: et ex iis magni, qui omnino non generant, Plinius ex Mirabilibus Aristotelis. vide supra in aquila C. Haliaeetus tantum (id est solus inter aquilas. sed alii hoc de aquila simpliciter scribunt, ut etiam quod acutissimo omnium visu sit, alii de haliaeeto, ut docuimus in Aquila C.) implumes etiamnum pullos suos percutiens, subinde cogit adversos intueri Solis radios: et si conniventem humectantemque animadvertit, praecipitat e nido, velut adulterinum atque degenerem. illum, cuius acies firma contra steterit, educat, Plinius. Aristoteles scribit aquilam pullos cogere oculos adversus Solem aperire, et illum qui intueri Solem sustineat, pro genuino agnoscere: alterum eiicere, qui haliaeetus fiat, Scholiastes in Iliad. ρ. Vide in Aquila C. ¶ Aquila marina (inquit Oppianus lib 2. Ixeuticorum) inter amphibias aves praestantissima est: specie quidem terrestribus aquilis non dissimilis: sed e mari victitat, et piscium praeda, illorum maxime qui sublimius et in superficie aquae natant, ita ut corporis ipsorum pars aliqua sub conspectum veniat. At non perpetuus eis successus est. Interdum enim cum in maiores pisces aduncos unguium mucrones infixere, nec in altum levare possunt, pondere victi una cum piscibus pessum eunt, et perduntur magis quam perdant ad imum pelagi fundum, quo pisces urgente dolore se recipiunt. Hos aiunt spurium esse foetum terrestrium aquilarum, ideoque a paternis nidis repelli, deinde per alios quosdam alites educatos, neglecta terra maritimum victum amplecti. quamobrem conspectus ipsorum exoptatus bonique indicii (nimirum copiae piscium) apud piscatores habetur, Haec Oppianus. Est et theocronus eidem aquilae genus spurium, quod similiter piscibus insidiatur. ¶ Columbae sibi timent ab aquilis marinis, Aelianus duobus in locis. Haliaeetus rapina pascitur, sed quia viribus destituitur, minoribus tantum avibus, quibus praevalet, infestus est, Rodolphus in Leviticum.
¶ Secundum genus accipitris, quod haliaeetum dicere possumus, priore minus est, alis crassis, pro sui corporis magnitudine brevibus, unguibus crassis, oculis magnis et obscuris, (Aristoteles ossifragae obscuros oculos tribuit, haliaeeto perspicacissimos.) Non cito mansuescit, quamobrem a multis odio habetur. anno primo cicurationis parum valet, secundo magis placet, tertio demum satis bene aucupatur, Author libri de nat. rerum, cuius nulla apud me authoritas: et hic quoque haliaeetum imperite inter accipitres adnumerat.
¶ Haliaetus cur in vetere Testamento mensis interdictus sit, dictum est supra in Aquila F.
¶ Aquilae quam diximus pullos ad contuendum Solem experiri (id autem dixerat haliaeetum facere) mixto felle cum melle Attico, inunguntur nubeculae et caligationes et suffusiones oculorum, Plinius. alii aquilae felli simpliciter hanc vim adscribunt.
¶ [GR], Theocritus Idyllio 13. de nave Argo. videtur autem per [GR] intelligere [GR]. ¶ [GR], Oppianus lib. I. de piscatione, numerans eos inter aves qui piscibus vivunt. ¶ [GR]; Aristophanes in Avibus, haliaeetos et vultures multo maiores milvis esse insinuans, maiorique epulo indigere. Si cirrhidem (quae ex puella in avem mutata fertur, etc. vide in Cirrhide supra) avem haliaeetus oberrantem viderit, mox eam per insidias captam perdit, Oppianus lib. 2. Ixeut.
¶ Hebraicam vocem [HE], asniia, qua avis immunda significatur Levit. 11. et Deut. 14. Septuaginta interpretes haliaeetum vertunt: Iudaei quidam gryphem. aliqui Gallice esmerellon, id est accipitrem vulgo dictum smerillum: nomen ei impositum est a multo robore et fortitudine, ut Kimhi scribit. In iisdem locis veteris Testamenti aliqui etiam [HE], peres haliaeetum interpretantur, alii aliter: Vide in Accipitre A.: et in Capite de accipitribus diversis. In Avicennae interpretatione pro haliaeeto alchilim redditum observavi.
¶ Haliaeetum Turnerus Germanice interpretatur [GO], nostri scriberent [GO], id
est piscium aquilam. Est in terra nostra (inquit Albertus lib. 2. de animalib. et alibi) genus aquilae parvum, quod aquila piscium vocatur. pisces enim tantum venatur. huius per alter digitos membranis iunctos habet ut palmipedes, ad natandum idoneus: alter fissos, unguibus uncis et acutis, aquilae instar, ad capiendum aptus. Idem ab eo repetitur lib. 23. ubi hoc quartum genus aquilae facit. est autem (inquit) varium, in ventre album, et nigrum in dorso: et in struma etiam nigras habet maculas. insidet arboribus super flumina et stagna piscibus insidians. Haliaeetus Anglice vocatur an osprey (inquit Turnerus) Anglis hodie notior quam multi velint, qui in vivariis pisces alunt, nam pisces omnes brevi tempore aufert. Piscatores nostrates escis fallendis piscibus destinatis, haliaeeti adipem illinunt aut immiscent, putantes hoc argumento escam efficaciorem futuram, quod haliaeeto sese in aere librante, pisces quotquot subsunt (natura aquilae ad hoc cogente, ut creditur) se resupinent, et ventres albicantes, ceu optionem eligendi illi facientes, exhibeant, Haec ille. Quidam haliaeetum Germanice [GO] interpretatur, Illyrice ostr zifs: quae vox cum anglica ostrey convenit. Aurifrigius est avis sic dicta quasi auram Phrygiam sequens (ridicula etymologia:) habet autem pedem alterum uncis unguibus ad praedam instructum, alterum latum ad natandum. Giro multiplici utitur in aere, nunc more ludentis, nunc more insidiantis, donec praeda in aquis visa impetuose descendit, altero pede praedam rapiens, altero natante rapientem adiuvans, Obscurus et Vincentius Belluac. Audivi et ipse ab Anglis ospreium ipsorum pedem unum anseris habere, alterum milvi: quem et magnitudine referat, pectore albo esse, pisces maximos capere, oleum (adipem) in cauda pretiosum continere: volitare per aerem, et in eo veluti pendere videri interdum, tum demittere adipis aliquid in aquam, unde statim pisces attoniti vertantur supini: illum mox recta praecipitem ferri instar lapidis, et unum ex illis altero pede adunco suo arripere. Burgundi etiam avis, quam crot pescherot, id est corvum piscatorem appellant, pedes similes et eundem piscandi morem esse ferunt: qui cum piscem pede altero aquilino in aqua corripuerit, et propter pondus ex aqua evolare nequeat, altero quo palmipes est ad ripam usque remiget. Caeterum aurifrigii nomen corruptum coniecerim a porphyrione: de quo similiter a Vincentio et Alberto scriptum invenio, pedem alterum ei tanquam anseris esse, alterum digitis fissis: quod quidem veteres neque de porphyrione, neque de haliaeeto, neque de ulla omnino ave, quod sciam, prodiderunt. Aut forte aurifrigii nomen confictum est ad imitationem Gallicae vocis orfraye, quae rursus corrupta videtur ab ossifrago Latinorum. quanquam Galli non ossifragum hoc nomine, sed haliaeetum intelligunt, Bellonio teste. qui in Singularibus suis, Ophraye (inquit) Gallice dicta avis haliaeetus est, qui super fluvios et stagna plerunque cernitur. Is in conspectos pisces recta lapidis instar ex aere descendit. et quanquam Gallicum eius nomen orfraye ad Latinum ossifragus accedat, diversum tamen hoc aquilae genus est. Sed rursus in Libro de piscibus in Aquilae marinae piscis historia haliaeetum Graecorum cum Latinorum ossifraga confundit, avem unam et eandem faciens. Itali (inquit ibidem) lacum Lemanum incolentes (forte, Larium accolentes) Agnistam piumbinam vocant, Galli offraye.
¶ Haliaeetum aliqui e recentioribus falconem, alii accipitrem, alii nisum interpretantur, omnes inepte. Apud Sabaudos audio nominari aygle de mer, id est aquilam marinam, (non aliam puto quam haliaeetum avem:) et aliam bousat de mer, id est buteonem marinum, de quibus certi nihil scribere possum. Scoppa Grammaticus Italus haliaeetum facit smerillum vulgo dictum, aut illum qui vulgo muscetus dicatur: ex quorum historiis (quas inter accipitres collocavimus) facile quivis quantum ab haliaeeto differant, iudicarit. Accipiter (absolute dictus) minor est aquila truncali vulgo nominata, et maior quam aquila quae pisces rapit, Albert. ¶ Accipitris marini Kiranides et Aelianus meminerunt, qui inimicus sit corvo.
DE MELANAEETO SEU VALERIA AQUILA.
TERTIUM genus aquilae, inquit Aristoteles, colore nigricat, unde et melanaeetus (vel melanaetus. nam melaenaetum scribi per diphtongum in secunda syllaba, ut impressi codices Aristotelis habent, quos etiam Hermolaus sequitur, non probo. Apud Eustathium recte [GR] scribitur. Gaza pullam et fulviam reddidit, sed fulvus color nihil cum pullo aut nigro commune habet) vocatur. magnitudine minima, sed viribus omnium praestantissima haec est. Colit montes ac sylvas, et leporaria cognominatur. una haec foetus suos alit atque educit. pernix, concinna, polita, apta, intrepida, strenua, liberalis, non invida est: modesta etiam, nec petulans, quippe quae non clangat, neque lippiat, aut murmuret. De verbo lippire, vide supra in Aquila C. Est autem non haec tantum aquila nigra, sed etiam morphnos, id est anataria, quam Phemonoe (ut Plinius scribit) aquilarum nigerrimam esse prodidit. Albertus etiam herodium, sic aquilam germanam vocat, totum nigrum esse author est, cui tamen Plinius et Aristoteles ruffum aut subrutilum colorem tribuunt. Genera aquilarum non aeque omnia prolem fastidiunt, sed pygargus praecipue in alendo difficilis est, benignior quae toto nigricat colore, Aristot. et Avicenna. Melanaeetos a Graecis dicta, eademque valeria, minima magnitudine, viribus praecipua, colore nigricans: sola aquilarum foetus suos alit: caetera, ut dicemus, fugant, sola sine clangore, sine murmuratione. conservatur autem in montibus, Plin. Valeria Hermolao dicta videtur quod viribus praecipue valeat: nisi (inquit) inularia legendum est. Sed
Aristoteles aliud aquilae genus, nempe pygargum, id est inulariam cognominat. melanaeetus vero aquila leporaria Latine dici poterit, ut Gaza reddit pro Graeca voce [GR]. [GR], aquila species, Hesychius et Varinus. Captant autem etiam germanae aquilae lepores. Apud Varinum in voce [GR], inepte scribitur [GR] pro [GR]. [GR] (alias [GR], sed Eustathius mavult [GR]) [GR], Homerus Iliad. ?. comparat autem aquilae nigrae Achillem, quem similiter ut illam fortissimum et celerrimum facit. Eustathius hunc locum enarrans melanaeetum aquilam scribit phassophon etiam, id est palumbariam nominari, ubi lagophon legendum est. sic enim ab Aristotele nominatur. merito autem si aquila haec fortissima est a leporum potius quam palumbium praeda denominabitur. descripsisse autem locum ex Aristotele Eustathium apparet, quoniam hoc etiam addit, esse hanc aquilam parvo corpore, sed caeteris robustiorem. Phassophonon quidem nos ex Aristotele inter accipitres descripsimus. Porro pro [GR] aliqui legunt [GR], id est nigri alicuius venatici alitis. alii [GR] nigros oculos habentis. alii denique [GR], nigra ossa habentis, (quod contra naturam videtur.) Sed omnes videntur reprehendi, scribendumque [GR] (per articulum, non pronomen encliticum) [GR]. ut Eustathius annotavit. Melanaeeti et aliarum quarundam aquilarum nido inaedificatur lapis aetites, teste Plinio, de quo plura scripsimus in Aquila C. et G. Primo et secundo generi aquilarum, non minorum tantum quadrupedum rapina, sed etiam cum cervis praelia. multum pulverem volutatu collectum, insidens cornibus excutit in oculos, pennis ora verberans, donec praecipitet in rupem, Plin. ¶ Illustris Marchio Montherculeus in eo libro quem scripsit de falconibus, melanaeetum esse credit genus falconis quod venatores vocant hierofalcum: quod et nigro colore sit, et montes sylvasque colat ac lepores captet, Niphus. Albertus Magnus tertium aquilae genus (quod melanaetus Aristoteli est) interpretatur aquilam quae vulgo truncalis dicatur, [GO], quod arboribus (forte truncis arborum) insidere soleat. Hoc (inquit) rapit animalia parva si quae occurrunt, et etiam anates et aliquando anseres et huiusmodi. minus primo et secundo genere, cinerei coloris. sed color melanaeeti niger non cinereus proditur. Audio in Gallia vel Sabaudia cinerei fere coloris aquilas saepe conspici, quae non solae sed quaternae aut quinae simul volitent. Accipiter minor est aquila truncali, sed maior quam aquila quae pisces rapit, Albertus. Erna vulgo dictum genus aquilae nigrum, per hyemem apud Frisios circa Oceanum Germanicum cernitur. hanc genus quoddam cornicum sequitur, et praedae ipsius reliquiis inhiat.