Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE
AQUILA QUAM PERCNOPTERUM ET
oripelargum et gypaetum vocant.
AQUILAE genus quod percnopterum vocant (Gaza addit ab alarum notis. sed quoniam notas fere maculas appellamus, malim simpliciter transferre, ab alarum colore. [GR] enim tum simpliciter nigrum, tum nigro colore distinctum Grammatici interpretantur. vide in Lepore B. alia est autem aquila percnus, quae et anataria, superius descripta. alia de qua hic agimus percnopterus, illa scilicet eodem per totum corpus colore, quo haec in alis tantum insignis,) capite est albicante, corpore maiore quam caeterae adhuc dictae haec est: sed brevioribus alis, cauda longiore. vulturis speciem haec refert. subaquila, et montana ciconia cognominatur. incolit lucos degener, nec vitiis caeterarum caret, et bonorum quae illae obtinent: expers est: quippe quae a corvo caeterisque id genus alitibus verberetur, fugetur, capiatur. gravis est enim, victu iners, exanimata fert corpora. famelica semper est, et querula, clamitat, et clangit, Aristoteles interprete Gaza. Percnopterus in aquilarum genere, eadem oripelargus, vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine antecellens, sed imbellis et degener, ut quam verberet corvus, eadem ieiunae semper aviditatis, et querulae murmurationis. sola aquilarum exanima fert corpora, caeterae cum occidere considunt. Haec facit ut quintum genus gnesion vocetur, velut verum solumque incorruptae originis, Plinius. Sunt qui aquilas simpliciter cadaveribus vesci scripserint: vide supra in Aquila C. Gillius accipitrum et aquilarum genera enumerans perdicotheron Apollinis ministrum esse scribit, ubi forte percnopteros legendum. Porro cum apud Aristotelem [GR] legatur, voce composita a vulture et aquila (quod etsi aquilae genus sit, vulturem tamen e corporis specie et ignobilitate prae se fert, ut Aristoteles ipse interpretatur) Gaza [GR] legit, vertit enim subaquila. Est et buteonis genus quod ad vulturem accedere videtur, unde gypotriorcha dicendum sit; sed codices
nostri hypotriorchen habent, et Gaza vertit subbuteonem. vide supra inter Accipitres de Subbuteone. Vultures qui medii sunt inter vulturum genus et aquilarum, esse tum mares tum nigros colore audio, et nidos extruere, in quibus non ova sed pullos statim pariant, Aelianus. Subaquilum pro subfusco Plautus in Rud. dixit. Eia corpus cuiusmodi, Subvolturium? illud quidem subaquilum volui dicere. Subvulturium interpretantur rapiens ad se homines, quemadmodum solent vultures. Gypaeto voci vicina est vox grypaeetus. [GR], Aristoph. in Ranis. Scholia [GR] interpretantur, insignia scutorum peregrina ([GR]:) quod aquilas in scutis pingere solerent. Sunt quidem aquilae omnes [GR], id est rostris recurvis, unde et gryphes dictae videntur. et nasum aquilinum plerique nominant, quem Graeci [GR]. Aegypios, de quo copiosus scripsi supra inter Aquilas diversas veterum, ex ipsa nominis compositione partim ad vulturum partim ad aquilarum genus pertinere videtur, ut eadem cum gypaeeto existimari possit. Circa Gazaram urbem Aegypti murium tanta copia est, ut nisi abundarent illic aves percnopteri dictae Aristoteli, a Gallis boudrées, a quibus devorantur, periculum foret ne fruges omnes ab iis consumerentur, Bellonius in Singularibus.
¶ Alrachme est avis magna sicut milvus, plumis corporis albis, et pennis alarum nigris. edit carnes putridas et similia. in Syria abundat, And. Bellunensis. Vocatur autem rachame (vulgaris lectio habet rachamat) apud Avicennam lib. 2. cap. 589. ubi remedia aliquot ex eius felle describit, his verbis: Avis rachame fel destillatur cum oleo violaceo in aurem oppositam adversus hemicraneam et aurium dolorem. Fit ex eodem caputpurgium medicamentum pro infantibus, (pueris,) aut infunditur in nares eorum ut flatus (inclusi) dissolvantur. Fit etiam ex eo alcohol ad albedinem (leucoma) oculi cum aqua frigida. Filius Alpatrich docet, fel huius avis exiccari in vase vitro in umbra, fierique inde alcohol in latere morsus viperae, quod non est verisimile. Aliqui experimentum eius praedicarunt ad venenum scorpii et serpentis, et viperae maioris, per illitionem ut videtur. Fimus eius si suffiatur foetum expellere traditur, Haec Avicenna. Fimus rocham suffitus foetum expellit, Serapio ex Dioscoride, qui fimum gypos, id est vulturis, hoc facere dicit. Sylvaticus et vetus glossographus Avicennae, alrachame (etsi apud illos corrupte legitur arathamati, aracamati, et akakamati) exponunt avem quae dicitur frangens ossa, id est, ossifragam. Sed alrachame gypaeetus potius mihi videtur, avis inter vulturis et aquilae naturam ambigens, quae et oripelargus, id est ciconia montana dici possit, propter pennarum colorem in alis nigrum, reliquo corpore albicantem. Vide infra in ossifraga. Acmon, [GR], genus aquilae apud Varinum exponitur, quae vox ab Hebraica rachame vel rocham facta videri potest. Plura de Hebraica voce racham, lege infra in Cygno A. Aquila percnopterus, quasi vermicularia, aut vermiculata ab alarum notis et coloris pennarum varietate. et forte non imperite Albertus coniicit hoc genus aquilae esse milvum, Niphus. ego neque Niphi sententiam de huius alitis colore probo, et minus Alberti qui milvo eandem suspicatur.
¶ Avis illa cuius figuram damus a praeclaro typographo Io. Hervagio ad nos missam, si non est gypaeetus vel oripelargus, ex altero parente saltem huius generis aquilae nata videri potest. nam rostro vulturem, colore ciconiam ferme refert, ignobilis et ignava. Nostris aucupibus ignota est, nunquam apud nos quod sciam capta. Sed anno salutis nostrae 1551. Septembri die 29. cum nix insolita caderet, huius generis avis alis gravatis madidisque in locum sub dio angustum civis cuiusdam aedibus adiunctum incidit. Magnitudo eius (ut Hervagius ad nos scripsit) per omnia referebat ciconiam forma et coloribus. Carnivora erat, pisces non attingebat, frigoris impatiens, corpore intenso calore, ita ut tangentium manus frigidae mox incalescerent. Quatuor aut quinque horis uno loco immota sedebat, et Solem aliquando splendentem intuebatur. Gallinae et aves innocuam oderant. Illam plus mense domi alui, cibum manibus praebui, e quibus bolos devoravit, frusta unguibus decerpsit, et cum non biberet ex rostro stillas aqueas emittebat. Tandem inter falcones ad magistrum equitum Galliae deportata est, Haec Hervagius.