Geoponica

traduzione di Andrés de Laguna - 1541

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber XIX

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Argumentum Libri undevigesimi.

In hoc libro Rei Rusticae, decimo nono agitur de curatione canum, ac circa eos habenda solicitudine. De leporibus etiam, cervis, et suibus: atque de condimento carnium.

De canibus.
Cap. I. Ex Varrone.

Ad pecorum etiam custodiam, constituamus ex ipsis canibus maxime generosos. Qui quidem non sunt difficiles cognitu, utpote corpore magno existentes, vegetis viribus, animo non deiecto, gravi

latratu atque formidabili utentes. Qui etiam, aliquo ad eos accedente, non frustra, aut temete, insiliunt, in suum tempus servantes vires, ubi erit opus impetum facere. Hi siquidem sunt fortiores, atque aegre etiam capiuntur. Ipsos autem canes custodes gregis servare debemus, eorum collum crudo corio circumvallantes, gutturque et totas fauces munientes, ab ipso nimirum corio erigentes ferreos aculeos. siquidem si aliquam harum particularum attigerit fera, canem e medio tollet. Sin vero aliam partem momorderit, vulnus excitabit duntaxat. Adaequare etiam naturam convenit, aetatemque masculi et foeminae. Cavendumque est, ne canes ab una eademque matre orti, mutuo inter se misceantur. Gravidas canes nutriemus non triticeis, sed panibus hordeaceis, ut qui maximi nutrimenti sint. Ossa item ovium exuta carne apponemus, sed cocta, ut eorum medulla temperet et pinguefaciat ius ipsum. Quod etiam panibus comminutis postea infundentes, tundentesque rursus, similiter offeremus. Enixis autem hordeacea farina, caprillo, bubulove lacti permista, offerenda est ossiumque (ut diximus) elixorum, decoctum ipsum erit potus quo utentur. Ipsis vero catulis recens ortis opitulabimur: matris enim mamma non sufficit: ac proinde lacte bubulo iureque ossium imbuentes panes, in pabulum eis offeramus. Se apponenda etiam illis sunt ossa, ut tum roborent, tum confirment, ac simul exacuant dentes.

De canibus rursus.
Cap. II. Ex {Phrontone} <Frontone>.

Inter canes masculos probantur maxime ii, qui auribus sunt promissis, magna corporis mole, oculis nigris, naso minime variegato, nigricantibus labris, aut flavescentibus, acutis dentibus, nigro capite, lato pectore, membris prolixis, brachiis crassis et solidis, rectis cruribus, sin minus, magis curvis, quam varis, magnis pedibus, iisque inter eundum expansis, articulatis digitis, aduncis unguibus, spina recta usque ad caudam, caudam autem ipsa crassiuscula, eaque tota ab exortu paulatim deficiente in mucronem, latratu gravissimo, colore albo, ac potissimum qui gregem sequuntur, ravis oculis, leonina specie, hirsuti, ac similiter glabri. Eligunt etiam eos, qui maximis faucibus hiant, quique cervicem magnam, crassumque collum fortiuntur. Scias autem: ipsam collo nomenclaturam, totius colli ambitum et circumferentiam nobis significare. At cervix est, in hominibus quidem: pars colli posterior (stat enim erectus homo) superior vero, in animalibus brutis, quod capite sint declivi. Caeterum ubi audiveris iugulum, in hominibus enim, partem colli anteriorem intellige: in brutis autem, infernam. Ex foeminis rursus commendant eas, quae praedictis dotibus locupletantur, ac praeterea magnas possident mammas, papillasque exortas, magnitudine non discrepantes.

(Sunt autem nonnullae canes,quae ipsas languidas et flaccentes possideant) quaeque hirsutae sunt, aut prorsus pilis nudatae. Etenim densitudo pilorum sufficiens est ut stuporem inducat. Canes oportet admittere ipso Veris principio, ut circa solstitium Aestivum edatur partus. Gerit enim utero canis treis menses. Ubi primum canis peperit, statim sunt reiiciendi degeneres, aut vitio aliquo maculati. Ex septem porro servandi sunt tres aut quatuor. Duo autem ex tribus. Quibus quidem paleas substernunt, ut mollius incubent, et calefiant. Est enim impatiens frigoris huiusmodi animal. Qui sane bimestri spatio cum matribus sunt linquendi. Dein vero a commercio earum dissuefaciendi paulatim. Ungunt autem illis regionem quae secus aures, eamque etiam quae inter digitos est, ex amaris amygdalis aqua commaceratis, ut nec muscae insideant exasperantes, nec etiam crotones, aut pediculi infestent. Eos praeterea collidunt, atque ad mutuam pugnam impellunt, deprimi tamen non sinunt, ne pusillanimes fiant, animoque perculsi, sed in certamine audaces aliis minime cedant. Eos item vinculis assuefaciunt, primo quidem, loro, dei vero paulatim ferreae cathenae. Nec permittunt illis mortua tangere pecora, ne in viventia etiam, assuescant impetum facere. Revocantur enim aegerrime, ubi semel carnes crudas gustaverint. Canes sunt educandi,

affines affinibus iuncti. Naturaliter siquidem sibi mutuo blandiuntur. At ne in eos grassentur ferae, ut hyaena, et lupi, munire illis guttur atque collum oportet, veluti ferratis thoracibus, clavisque acuminatis transfixis, a se invicem latitudine digitorum duum aculeis ipsis distantibus. Si vis ut canis non fugiat, eum butyro deungito, lingendumque illi butyrum dato: aut humida arundine a capite usque ad caudam mensurato eundem. Canis sequentur te, si alterius canis secundam obligatam panniculo, ipsi olfaciendam dederis.

De medela canum.
Cap. III. Ex Theomnesto.

Rabidas canes includere oportet, illisque in unam diem interdicere nutrimentum. Subinde autem, veratri aliquid in potu miscendum est. Ubi vero purgatae fuerint, hordeaceo pane nutriendae sunt. Similiter curabis et eos, quos rabidus canis morsu impetierit. Pulices extingues et perimes, aqua marina atque etiam muria perfundens canem, posteaque ungens illum cyprino, cum elleboro, aqua, cymino, et uva immatura: aut ex radicula agrestis cucumeris aqua distemperata. Sed multo melius fuerit amurca corpus inficere: quae etiam scabri canibus auxiliabitur. Crotonas autem, aliosque morbos pecorum quae aegre infestantur, curabis iisdem remediis, quae dum de ovibus ageremus, tradidimus.

De leporibus.
Cap. IIII. Ex Democrito.

Quod unus idemque lepus, nunc masculus, nunc foemina fiat, ipsasque naturas commutet, interdum tanquam mas gignens, interdum ceu foemina pariens, compertum est.

De cervis.
Cap. V. Ex Xenophonte. <?>

Maxime timent cervi funem aliquem ex quo alae suspensa sint, imaginantes nimirum ipsam alarum agitationem. Quem sane timorem ponunt, negliguntque, ubi homines adstantes vident. Caeterum si audierint tibiam aliquam, fistulamque concinne sonantem, non fugiunt, sed expectantes capiuntur, videlicet suavitate musicae allecti. Exhaustus cervus, ac vulneribus exasperatus, suo spiritu serpentem obtenebrat, ad seseque trahit. Si quis cervinam caudam comburens, vinoque interens, ex ea testes pudendumque coituri animalis illeverit, ipsum animal reddet longe ardentius ad coitum. Solvit talem appetentiam immoderatam, oleum inunctum. Atque in hominum etiam genere, id ipsum etiam molitur.

De porcis.
Cap. VI. Ex Florentino.

Sues foeminas commendant oblongas, suo ambitu circumscriptas, proceras corpore, si caput atque pedes excipias. Habentes siquidem exiguum caput, cruraque similiter, sunt praestantiores. Quae tinguntur

etiam uno tantum colore, variegatis, magis sunt experendae. Simili praeterea modo et ipsos eligunt verres, necnon si, ultra ea quae dicta sunt, partes circa cervicem sitas, commissionesque humerorum fortiuntur magnas, atque adeo setas ipsas densissimas (setas enim vocamus in cervice pilos illos erectos) multumque [GR], quod in usu ipso [GR] appellatur. Desyderat autem hoc animal crebram potus elargitionem, eamque Aestate potissimum. Caeterum aegre fert Hyemem, facileque a frigore labefactatur. Quocirca, illis extruunt haras, ex quibus Hyeme non educuntur prius, quam glacies ipsa prorsus discussa fuerit. Porro qui emunt sues, ex setis a cervice avulsis illos discernunt. Siquidem si infectas eas cruore videant. aegrotare eos aiunt. Sin autem nitidas, bene se habere. Commodum tempus ut haec animalia coeant, est a Zephyri spiratione usque ad aequinoctium Vernum: ut aedatur Aestate partus. intumescit enim venter huic animali mensibus quatuor. Ubi autem suem concepisse est indicium, separant ab illis verres, ut qui eas invadentes et deturbantes, cogant ipsas facere aborsum. Est vero unicus verres {snfficiens} <sufficiens>, vel suibus decem implendis. Partus qui aeduntur Hyeme, nutriuntur infoelicissime, et ob aeris intemperantiam, et ob id etiam quod largam lactis copiam non fugant, nimirum matribus ipsis eos tunc abigentibus, quod mammae laborantes penuria lactis, attritae inter dentes exulcerentur.

Ubi sues pepererint, porcellos una cum matribus relinquentes bimestre, eos postea secernunt, matresque denuo supponunt: ut ex toto anno octo quidem menses digerantur in ipsam impraegnationem, quatuor vero, in educationem emissorum in lucem. Singulae ex parturientibus suibus peculiari in Hara sunt includendae, ne scilicet diversi partus mutuo inter se misceantur, sed matres agnoscant prolem, porcellique similiter assuescant suis matribus. Quippe si confundantur, haud amplius eos ipsae scrofae discernent. Commodius autem est, si singulae proprios foetus enutriant. Caeterum nutritur hoc animal praecipue glandibus, saginaturque triticeo furfure, areaeque reiectamentis, ac denique ipso frumento. Hordeum autem, praeter hoc quod pinguefacit, etiam ut partus facilis sit, ipsum animal reddit optime perspirabile. Sues pestilenti affectu non corripientur, aut correpti restituentur facile, si asphodeli radices in eam quam bibant aquam inieceris, aut etiam ubi crebro lavantur.

De medela suum.
Cap. VII. Ex Didymo.

Sues non aegrotabunt, si novem cancros fluviales eis comedendos porrexeris. Cognoscentur autem sues iam laborantes, ex cervice pilis avulsis. Nam

si setae ipsae sint purae, integre valent. Sin vero sanguinolentae, aut habentes circa radices aliquam saniem crassiusculam, laborant morbo. Democritus igitur ille physicus, asphodeli radicis parulum maceratae, singulis suibus nutrimento iubet misceri tres minas, Sic siquidem dies septem, sanitatis firmitudinem ait sues recuperaturos. Si febri correpti sint, ex cauda sanguis est detrahendus. Si infestentur tonsillas, ex humeris detrahatur. Si affligantur incerto morbo, tota die et nocte eos includere oportet, nihilque interim nec cibi nec potus apponere, sed radices agrestis cucumeris comminutas, per diem ac noctem aquae infundentes, aquam ipsam in potu eis postridie offeremus. Ex qua quidem bibentes largius, morbi causam paulo post vomitu reddunt. Verum, quandoquidem animal hoc, voracissimum natura existens, potissimum splene laborat, quae aqua myricinas prunas extinxerit, eam illi bibendam dato. Hominibus autem, vinum loco aquae in myrices, hoc est tamarices, prunas infusum, bibitumque similiter opitulatur. atque hoc Democritus perhibet esse efficacius. Idem etiam Democritus ait, hominibus qui vitio splenis laborant, salutari remedio fore, si aquam quae ferrum candens extinxerit, aceto temperans, illis eam propinaveris. Si quando sues momorderit aliqua reptilium bestiarum, iisdem remediis dictis in laesis pecoribus curabunt.

De apris.
Cap. VIII. Ex Didymo.

Si velis ne in te aper grassetur, cancrorum brachia illa denticulata appensa circumfer.

De condimento omnium carnium.
Cap. IX. Ex Didymo.

Carnes diutissime recentes servantur, si ubi purgatae fuerint, perfrigerataeque, in umbrosis loci et humidis collocentur: caeterum Borealibus potius quam Austrinis. Suaviores autem carnes reddit nix circumposita, ac simul iniectae paleae. Animalibus porro condiendi, pridie potum dare non convenit. Iam vero, dum ipsas carnes paramus, ossa eximere oportet. Ad condiendas carnes torrefactum sal videtur longe commodius. Vasa in quibus carnes condiri debent, potiora sunt quae aceto aut oleo perfusa fuerint. Optime condiuntur caprarum, ovium, atque cervorum carnes, si ubi primum sale conspersae fuerint, ab humoreque ipso et sanie liberatae et abstersae, denuo sale inspergantur, subindeque inter vinaceos acinos pelliculis non exutos repositae, mutuo se non contingant. per vinaceos scilicet separatae et discretae. Si etiam et dulcis musti aliquam portionem infuderis, feceris multo melius.

Finis libri undevigesimi.

Liber XIX