Geoponica

traduzione di Andrés de Laguna - 1541

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber XIII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

LIBRORUM DE RE RUSTICA
AB INCERTO AUTHORE
olim ad Constantinum Caesarem relatorum,
liber decimustertius,
Andrea à Lacuna Secobiensi, interprete.

Argumentum libri decimitertii.

In hoc decimotertio libro Rei rusticae, exaggeratur locustarum descriptio, bruchi, scorpiorum, serpentium, aliorumque id genus animalium eiaculantium virus. Adhaec etiam remedium adversus pulices, cimices, culices, aliasque bestiolas similiter infestantes.

De locustis.
Cap. I. ex commentariis Democriti.

PLURIMA quidem tradita sunt a veteribus profligandis locustis. Ego vero quae faciliora sunt eligens, ea tantum literis mando. Si locustarum colluvies invaserit locum

aliquem, omnes delitescant sub tecto, locusteque sic transvolabunt regionem illam. Sin autem prius quam hac in re fit prospectum, repente inflixerint, neminem laedent, si lupinorum amaricantium, aut agrestium cucumerum, in muria coctorum, decocto ipso inspergantur. Confectim siquidem pereunt. Similiter etiam transcurrent subiectum locum, si quis vespertiliones venatus, elatioribus ipsius regionis arboribus eos alligaverit. Imo vero si ex locustis captam aliquam concremaveris, odore ipso alias omneis obtenebrabis. Hae quippe extinguntur statim: hae autem demolientes alas, venatores expectant, atque a sole labefactantur. Hoc siquidem est naturale. Etenim si scorpium etiam captum combusseris, reliquos nimirum omneis, aut venaberis, aut persequeris. Idem videre licet vel in formicis, ut rerum usus nos docuit. Forte etiam et in animalibus id genus aliis idem contingit, Fugabis etiam locustas, si garum ex illis praeparans, ubi foveas in terra feceris, eas ipso prolueris et irrigaveris. Nam si revertaris post dies aliquot, invenies ipsas locustas intra fovea somno gravi sopitas. Quo pacto autem eas sis necaturus, ipse videris. Caeterum neminem tanget locusta, ex iis qui apsinthio, aut prasio, aut denique centaurio tritis aqua, fuerint aspersi.

De Brucho.
Cap. II. ex Didymi commentariis.

Circa truncum vitis, prope radicem ipsam, tria grana sinapios inserito. Haec siquidem germinantia, odore suo bruchum e medio tollent.

De Mustella.
Cap. III. Ex Africano.

Sal Hammoniacum, frumemtumque humore aliquo laevigans, circa loca quae frequentant mustellae miscellam ipsam dispergito. Aut enim, ubi massam eam voraverint, interibunt, aut illinc aufugient. Fertur autem, si quis unius tantum caudam detraxerit, excideritve testiculos, ipsumque animal vivum abire permiserit, in posterum nunquam amplius accessuras illuc mustellas.

De domesticis muribus.
Cap. IIII. Ex Paxamo.

Ex polenta veratrum, aut agrestium cucumerum semen cum veratro nigro, colocynthide, et farina permistum, mures perimit. Fugantur autem et calacantho, origano, apii semine, atque melanthio, in suffimentum administratis. Quod si querno cinere saturaveris aditus murium, eum contingentes assidue, scabie inficiuntur et pereunt. Ferri etiam ramenta, si cum fermento mista, loco indideris qui scatet muribus, ubi illam gustarint, intereunt. Porro si vis {excoecare} <excaecare> mures, tithymallum in tenues partes incisum, mistumque cum polline et aenomelite,

apponito. Siquidem ubi ex eo comederint {occoecabuntur} <occaecabuntur>. Anatolius autem et Tarentinus dum de horreo mentionem faciunt, eisdem medicamenti sunt usi. Verum enim vero, si ubi deprehenderis murem unum, eum excoriato capite abire permiseris, caeteri in fugam vertentur omneis. Adhaec etiam, si rubi radicem butyro, pani et caseo permistam gustarint mures, exanimantur et pereunt. Nonnulli autem Elleborum album et corticem cynocrambes tenuissime comminuta, atque per cribrum traiecta, cum farina, ovis et lacte miscentes et levigantes, pastam faciunt, quam eorum foraminibus inserunt. Fugantur etiam mures haematite lapide in suffimentum adhibito, necnon myrica viridi fumigante. Sed Anatolius inquit. Si amurcam in aeneam pelvim infuderis, eamque in media domus parte reliqueris noctu, mures congregaveri omnes. In aliis ipe sentit ut Didymus.

De agrestibus muribus, sive arvalibus.
Cap. V. ex Apuleio.

Apuleius commendat fel bubulam, quo si tingantur semina (ut ait) non infestabuntur a muribus. Satius tamen est per dies caniculares cicutae semen cum veratro, aut agresti cucumeri, aut hyoscyamo, aut amaris amygdalis, et nigro elleboro contundentes, atque ex quo farinae miscentes,

levigantesque oleo, id {ipsnm} <ipsum> cavernis agrestium murium imponere. Pereunt siquidem ubi primum gustaverint. Qui vero ex Bithynis rerum experientia valent, foliis rododaphnes meatus murium obturant, ut dum exire contendunt, ea contrectent dentibus. Quae quidem ubi contigerit, pereunt auctutum. Sed Chartam nactus, quae sequuntur inscribito. Adiuro vos omnes mures qui hic consistitis, ne mihi infertis iniuriam, aut per alium eam mihi inferri patiamini. Assigno enim vobis hunc agrum (quem tunc nominas) in quo si vos posthac deprehendero, Matrem Deorum testor, singulos vestrum in septem frustra discerpam. Haec ubi inscripseris, alliga chartam ipsam loco, quem obsident mures, idque ante solis exortum. Sic tamen ut characteres extrinseus appareant conspicui, nimirum lapidi insito adhaerescente charta. Scripsi haec, ne quicquam praeterire viderer. Nec probo quidem ut fiant talia, sed potius consulo omnibus, ne inducant animum alicui horum quae digna sunt risu.

De fele.
Cap. VI. ex Sotione.

Catus nullam avem invadet, sub ala cuius ruta agrestis appensa fuerit.

De talpis.
Cap. VII. ex Paxamo.

Si velis talpas perimere, veratrum album, et corticem cynocrambes optime comminuta, cribellataque, cum faina et ovis permiscens, ea vino et lacte perfundito, conficiens ex illis omnibus pastam, quam cuniculis talparum iniicito. Aliud. In foratam nucem, aut in aliud simile vas angustum, paleas, sulfurque, et ex cedri lachryma quod satis esse videatur, inserito. Quod quidem ubi feceris, loci quem talpae incolunt, caetera respiracula exigua diligenter obstruito, ne per ea fumus expiret. In maius vero, per quod irrumpere debet spiritus, inserens inferiorem oram putaminis, eamque optime adaptans meatui, ubi inflammaveris paleas, insuffla, ut cum fumo ipso, omnis odor cedriae atque sulfuris illabatur, talpamque suffocet. In hunc modum talparum omnium aditus circumveniens, atque idem faciens, eas funditus deturbabis.

De Serpentibus.
Cap. VIII. Ex Florentino.

Si apsinthium, aut artemisiam, aut abrotonum, circa ipsam habitationem plantaveris, eam quidem haud invadent serpentes. Abiges autem eos qui adsunt, ex lilii radice, aut cornu cervino, aut denique caprillis unguibus suffimentum molitus. In summa vero, universas serpentes bestias explodes, si cyrenaicum succum, melanthium, galbanum, cornu cervinum, hyssopum, sulfur, pyrethrum, peucedanum

caprarumque ungues conterens atque permiscens, ea omnia optime ligaveris, infundens illis acetum acerrimum, ac denique sphaerulas conficiens exiguas, eas in fumum redegeris. Reptilia siquidem exterminantur, vel sigillatim eorum singulis fumigantibus. Sunt qui dicant mali punicae ramum feris minime obnoxium esse. Quare securitatis gratia censent eum imponendum stragulis. Columbario autem non facesset negotium serpens si quatuor illius angulis inscripseris hanc vocem [GR]: imo vero foribus etiam, si illas habeat. Caeterum Democritus ait, minime moveri serpentem si ibis penna illi iniiciantur: mori autem, quernis foliis iniectis, necnon ubi ieiunus aliquis in os ipsius conspuerit. Apuleius autem ait, ubi serpens arundine semel percussus fuerit, torpere statim: Saepius tamen corroborari. Serpentem subintrantem cavernam suam, si sinistra quidem manu quis apprehenderit cauda, facile eum extrahet. Sin vero dextra, idem non poterit. Non enim cedit trahenti, sed elabitur fugiens, aut certe abrumpitur. Tarentinus autem, ei qui perfusus fuerit succo dracontiae h{a}erbae, ait non accessurum serpentem: neque eis etiam, qui raphani semine, aut succo sese inungentes fricuerint. immo ne illis quidem, qui ea tantum secum detulerint. Eos porro quos momorderit serpens, contactu radicis rosae servari. Caeterum Florentinus confirmat, illuc nunquam accessurum serpentem, ubi adeps cervina, aut radix centauri,

aut gagates lapis, aut dictamnus h{a}erba, et aquilae aut milvi fimus, mista cum styrace in {fuffimentum} <suffimentum> fuerint adhibita, Ea quippe reptilia abigere. Iis porro qui a vipera morsi sunt, succum foliorum meliae (hoc est fraxini) propina, ex vino quidem, si febri non infestentur, sin vero febriant, per se, et citra ullam aliam {misturam} <mixturam>. Vulnus autem ipsum foliis conquassatis inungito. At aspidi, alicacabi radicem proiicito, atque obdormiscet. Interens etiam aqua h{a}erbam tribolum, emque cavernis imponens, persequeris serpentes. Si fictilia vasa salsuginosa intra terram circa domum condantur, in ea quidem omnes reptiles bestiae insilient: quas tu postea, quam tutissime obturans vasa, combures.

De scorpiis.
Cap. IX. ex Diophane.

Si scorpium unum caprum excusseris, caeteri vertentur in fugam. Si quis rhaphanidos succo accurate manus illeverit, intrepide, tutoque scorpiones atque serpentia alia poterit contrectare. Radiculae vero ipsae scorpiis impositae, subito eos perimunt. Vulnus ab scorpione contractum, si pars ipsa comprimatur sigilleturque annulo argenteo, sanescet, Sandaracha cum galbano et butyro, aut adipe hircina in suffitum administrata, scorpiones

atque alia omnia reptilia profligat atque alia omnia reptilia profligat. Quod si quis oleo ipsum frixeris scorpionem, ictamque ab scorpione partem inunxerit, sedabit dolorem. Caeterum Apuleius ait, si is quem ictu scorpio impetierit, in caudam conversus asino insideat, pro eo asinum ipsum dolere et pedere. Democritus etiam asserit, si ictus ab scorpione, statim nunciarit asino, scorpio percussit me, eum talem haud amplius laboraturum, nimirum dolore ipso in asinum transiliente. Stellio autem (ut ait Democritus) remedium efficacissimum est, adversus scorpii ictus: cuius oleo si quis partem unxerit vulneratam, dolorem conspescet. Idem fatetur etiam, rosae radicem applicitam, morsis ab scorpione auxiliari. Plutarchus avellaneam nucem lectulorum pedibus applicat, ne eos scorpiones invadant. Zoroastres lactucae semen ex vino potum ait mederi iis quo scorpio momordit. At Florentinus, si quis vulneri eius qui recens percussus est, fici instillaverit succum, ait virus longe non progressurum. Eum etiam qui a scorpione percussus fuerit, minime laesum iri si scillam comederit, sed dicturum potius eam dulcem existere. Tarentinus autem innuit, si quis tenuerit sideritem h{a}erbam, eum scorpiones viventes, citra ullum laesionis discrimen, tenere posse.

De formicis.
Cap. X. ex Paxamo.

Si combusseris capras formicas, caeteras abiges, ut experientia compertum est. Si formicarum meatus fricueris cedria, neutique accedent aream formicae. Nec attingent acervum fructuum, si eum circumscripseris creta, aut agrestem origanum circumieceris. Explodes autem formicas a domiciliis suis, si cochlearum operimenta, hoc est, testas ipsas, cum styrace combusseris, finibusque comminutas inieceris. Similiter etiam eas abiges, origanum et sulfur conterens, atque foramina inspergens. Omnino tamen interficies formicas, cyrenaicum succum ex oleo solvens, meatibusque earum infundens. Formicae stirpes non tangent, si amaris lupinis ex amurca contritis, aut asphalto in oleo commacerato, frictove, earum truncos illeveris. Nec invadent vas melitaeum formicae, etiamsi operculo careat, si eius ambitum alio vase candido coronaveris, aut circumscripseris alba terra, aut etiam milto. Nonnulli cyrenaicum succum aceto solventes, eo caudices illinunt plantarum, atque id ipsum etiam instillant formicarum mansiunculis. Si densa hedera amiciverimus(?) caudices vitium, haud multo post invenientur non modo formicae ipsae, sed etiam scarabei, sub umbra hederae ut facile comminuantur expositi. Prorsus autem pereunt formicae, radice agrestis cucumeris fumigante, aut siluro, potissimum Alexandrino, lento igne combusto. Porro unica sublata formica, continuo caeterae ad foramen festinant. Si quis granum frumenti a formica

sublatum pollice sinistrae manus accipiens, id ipsum in pellem rubeam iniecerit, capitique applicuerit mulieris, etiam si ea foecunda sit, reddetur sterilis. Odor formicarum ustarum caeteras abigit. Audivi etiam formicam mortuam, ab alia humeris sublatam ferri. Coercebis formicas, taurinum fel, picemque temperans cum amurca, stipitemque perungens. Idem praestant miltus et pix mista et inuncta. Sunt qui piscem Coracinum dictum arbori appendant, ac sic interficiant formicas.

De Culicibus.
Cap. XI. ex Democrito.

Culices perimit equinus pilus et in ipsa ianua, et in media domo praetensus. Non permittent autem eos ingredi, ingressesque abigent domo, calacanthum atque melanthium in suffitum adhibita. Si spongiam aceto imbutam capiti appenderis, pedibusque subieceris, culices non te infestabunt. Eos autem explodes, tum madidata domum aspergens, aut galbanum, aut sulfur, aut cyminum etiam exurens. Sin vero humentis cannabis floridum surculum, dum lestum dormiturus concedis, applicueris stragulis, negotium tibi culices haud facessent. Nec etiam te circumvenient, si ex aceto et oleo, thuris mannam illeveris. Fugient autem, si conyzae decocto domum asperseris, similiterque aceti et origani vapore sublato. Stercus etiam bubulum

suffumigatum, illitumque parietibus, fugat culices, atque hoc quod sequitur. Helenii, Unc. I. Hammoniaci thymiamatis, Unc. II. Sryracis(?), tantundem, mestarum ustarum, Drach. II. Horum omnium cominurorum, ignique iniectorum, vestes exhalationem excipiant. Si spongia aceto imbuta pendeat a tecto domus, omnes culices in se congregabit. Nec ullam culices molestiam inferent, si cannabini culmi in lecto substrati sint. Rutam perfundens aqua, conyzamve coquens, humore ipso domum aspergito, discutietque culices: id quod etiam facit bdellium in suffitum exhalans.

De muscis.
Cap. XII. Ex Berytio.

Laurus cum nigro elleboro macerata, lacteque et passo, aut hydromelite infusa, aut in aqua distemperata, muscas perimit. Si vero casiam oleo intriveris, eaque re ipsum unxeris, a muscis minime circumvenieris. Quod si illas abigere animus sit, ex calacantho suffitum facito. Similiter decoctum foliorum sabuci, si eo inspergatur domus, muscas exterminat. Anatolius autem suadet, si velis eas cogere in unum locum, ubi foveam feceris, in eam tritam rhododaphnem iniicias. Boves non molestabunt muscae, si oleo quod baccas lauri in se strixerit, eos inunxeris, In summa vero, nulli brutorum musca insidebit, si adipe leonina deuncta fuerint. Elleborus cum arsenico ex lacte aut sapa madefactus,

inspersusque, muscas enecat. Si alumen et origanum conterens, eo quicquid volueris illeveris, muscae non insidebunt.

De vespertilionibus.
Cap. XIII. Ex Africano.

Ad ingressus omnes platani folia suspendito, minimeque sic ingredientur. Hederae exustae odor perimit vespertiliones.

De cimicibus.
Cap. XIIII. Ex Didymo.

Pix humida, agrestisque cucumeris succus iniectus lecticae, extinguit cimices. Similem vim habet scilla minutim scissa, cumque aceto commacerata, si ex ea, lectica per spongiam ungatur. Pari ratione folia citri oleo incoquens, eis lecti commissuras inungito. Praeterea taurinum fel aut hircinum aceto acerrimo temperans, illine lectum atque parietes. Idem etiam acciderit, si antiquum oleum, sulfurque quod ignem non fit expertum, ubi simul contuderis, eo lecticam ipsam infeceris. Nec in te grassabuntur cimices, si gluten piscium decoquens, eo unxeris lecticam. Necabis autem impactas cimices, si amurcam coctam, bubulo felle

temperans, cum oleo ipsam eis instillaveris: aut hederae, aut capparis folia oleo macerans, lecticas perfricueris. Quod medicamen etiam, cimices haerentes parietibus, si inspergatur, submovet. Hoc tamen pacto adversus eas praeparant efficacissimum pharmacum. Rec. herbae pedicularis (quam {ftaphim} <staphim> agriam appellant) acetabulum unum, scillae minutatim scissae, parem portionem: aceti acris cochleare unicum. Quae omnia tunduntur simul, calefiuntque contusa, ac sic tandem locus inungitur. Licebit etiam miscere cedriae portionem unicam passi partibus quatuor, ac sic inungere. Praestabit idem fel vitulinum, caprillumve, passique aequa pars cum aceto. Florentinus autem ait, cimices in suffimentum adhibitas, hirundines pernecare, ab illisque pari vicissitudine et ipsas e medio tolli, si tentoriis undique circumcludatur grabatulus, ut graveolentia ipsa expirare non possit, Item scolopendra arefacta, fumigansque, molitur idem: necnon hederae folia contusa, atque hirudines denae. Sed Democritus quidem ait, si leporis aut cervi pedes circa fulcra lecticae pendeant, dorso in declive converso, obstare ut minus gignantur cimices. In peregrinationibus autem, si vas aliquod frigida impleveris, sub lecticaque reliqueris, neutiquam se invadent dormientem. Calidae aquae perfusio, qua utuntur omnes, perimit cimices genitas, subitamque earum generationem prohibet, atque coercet.

De remediis ad domesticas pulices.
Cap. XV. Ex Pamphilo.

Ubi foveam feceris, in eam rhododaphnen tusam coniicito, atque illuc pulices omnes concurrent. Absinthium, aut agrestis cucumeri radix marina aqua contrita inspersaque, eas perimit. Interficit omnino etiam ipsas, arsenicum perfusum aqua, atque respersum, aut decoctum conyzae, similiter irrigatum. Nec secus illas absumit semen sinapis, et rhododaphnes, utrumque fervefactum, atque per domum respersum. Calcem viva transmissam cribro disseminato, ubi domus prius fuerit scopis purgata, pulicesque prorsus interimet. Pavimentum etiam, amurca perpetuo illiniens, cyminumque agrestem contundens, aquaeque mistum dispergens, ac drachmas decem agrestis cucumeris seminis macerati, et aqua infusi, per domum dissipans, pulices crepare facies. Idem etiam praestat apsinthii et agrestis cucumeris radix aqua marina perfusa, aut radix chamaeleae, et folia populi nigrae contusa, aquaeque permista, aut denique elixa tribolus. Muria item, et aqua maris si respergantur, extingunt pulices. Sin autem quis in media domo pelvim constituens, ferreo cultello (sed praestantius fuerit eo, quo homo fuerit occisus) circulum circumscripserit, reliquumque ab incluso loco irrigaverit infusione herbae pedicularis, aut

foliorum lauri maceratorum, atque in muria. aut aqua marina coctorum, omnes pulices ingredi pelvim compellet. Aut inscribito faciei ianuae exteriori ad idus Maias, nemine id sciente. [* Deest superstitio] Aliquid etiam vas, usque ad labra extrema, terrae insitum, inuncuctumque taurina adipe, ad sese alliciet et coget vel eas pulices quae vestibus adhaerescunt. Si forte incideris in locum scatentem pulicibus, dic [GR], [GR], nec te infestabunt. Sub lectica faciens foveam exiguam, in eam caprillum sanguine iniicie, pulicesque in se congregabit omnes, vel eas etiam quae in aliis vestibus delitescunt. A tapetibus utrinque hirsutis et densis, in quibus altius accumulantur, detrahentur pulices si in urna aliqua reponantur, aut dolio.

De Cantharidibus.
Cap. XVI. Ex Zoroastre.

Cantharides minime laedent vites, si eis humido aliquo macerati cotem unxeris, eam scilicet, qua falces exacuiturus es. Quod si galbanum combusseris bubulo cum stercore veteri, eas abiges. Radicem agrestis cucumeris similiter in fumum dissolvens, explodes eas. Aristoteles {antem} <autem> ait rosarum odorem cantharidas interficere, unguenti autem fragrantis, vultures. Illis quippe suavitatem odorum, foetorem gravem existere. Complures autem circa ipsam terram coronant hedera vitium stipites,

sub cuius umbra postea inveniunt perimuntque cantharidas.

De remediis adversus hirudines.
Cap. XVII. Ex Anatolio.

Si bos, aut aliud ex quadrupedibus, hauserit, inter bibendum, hirudinem, contundens cimices, animali eas olfaciendas apponito, statimque illam abiiciet.

De ranis.
Cap. XVIII. Ex Africano.

Ranae obstreperae conticescent, paludis ripam applicueris lucernam accensam.

Finis libri decimitertii.

Liber XIII