Castigationes in translationem Jani Cornarii
Andrés de Laguna - 1543
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Lib. XIX.
Cap. de canibus.
Cor. Fortiores enim sunt tales, et aegre teneri possunt. Graece. [GR]. Hoc est. Robustiores enim sunt tales, atque aegrius etiam capiuntur.
Ibidem.
Cor. Ossa quoque ovium citra carnem obiiciemus. Hic omisit multa Cornarius. Graece siquidem legimus in hunc modum. [GR]. Quod nos vertimus. Ossa item ovium exuta carne apponemus, sed cocta, ut eorum medulla temperet et pinguefaciat ius ipsum: quod etiam panibus comminutis postea infundentes, tundentesque rursus, similiter offeremus.
Qua
neglecta in medio sententia,
Cornarius ibidem hanc, quae sequitur,
subdit priori.
Cor. Ubi autem pepererint, farinam ordeaceam lacte bubulo aut caprino mistam apponemus, et ossa cocta. Potus vero sit aqua. Graece legimus. [GR]. quod transtulimus. Enixis autem hordeacea farina caprillo bubulove lacti permista offerenda est, ossiumque (ut diximus) elixorum decoctum ipsum erit potus quo utentur.
Secundo Cap. rursus de canibus.
Cor. Ex canibus approbantur, mares quidem, qui magnanimi sunt, et aurium et corporis mole conspicui. Graece. [GR]. quod equidem mallem vertere, Inter canes masculos probantur maxime ii, qui auribus sunt promissis, magna corporis mole, etc.
Ibidem.
Cor. Caput longum. Graece. [GR]. Hoc est. Caput habentes nigrum.
Ibidem.
Cor. Crura recta. Sin minus parva minus quam resoluta. Grae. [GR]. * Hoc est. Crura recta. Sin
minus, magis vara quam * Est enim illic truncatum Graecum exemplar: facile tamen quid author velit licet viris doctis colligere. Ego itaque contrario contrarium reddens, Crura recta, sin minus, magis vara quam vatia, transtuli. [GR] siquidem (qui etiam Graecis {dicuntuntur} <dicuntur> [GR]) Latinis Vari appellantur, incenduntque cruribus introrsum perversis. Qui vero contra ingrediuntur, cruribus extrorsum curvatis, ii et multo turpius incedunt, nempe cancrorum instar, et Graecis quidem, [GR], Latinis autem Blasri, atque Vatii vocantur. Quare in Graeco codice legendum autumo, [GR]. Confirmat Varro etiam lectionem nostram, qui secundo Rei Rusticae libro, Cap. ix. de canibus ita disserit. Cruribus rectis, ac potius Varis quam Variis.
Ibidem.
Cor. Caudam vero crassam, ab exortu contractam totam. Graece. [GR]. quod reddidi. Cauda autem ipsa crassiuscula, eaque tota ab exortu paulatim deficiente in mucronem.
Ibidem.
Cor. Similiter et qui cervicem amplam, et collum latum. Graece. [GR]. Hoc est. Quique cervicem magnam, crassumque collum fortiuntur.
Ibidem.
Cor. Suspicere, et oculos aperire videntur catuli, octavo die. Graece. [GR]. quod verti. Videre videntur catuli viginti absolutis diebus. Nam etiamsi catuli citius interdum cernant, non tamen quid author debuisset dicere, sed quid dixerit, vertere debet fidus interpres. Taceo autem catulos raro ante vigesimam diem exacte oculos aperire.
Ibidem.
Cor. Quod si velis retinere canem, ut non aufugiat, butyro ipsum a capite usque ad caudam illinito. Graece. [GR]. quod ita vertendum est. Si vis ut canis minime aufugiat, ipsum butyro deungito, lingendumque illi butyrum dato. Aut etiam
humida arundine a capite usque ad caudam eum mensurato.
Cap.. De cura canum.
Cor. Et alios morbos canum corpus peius affectum habentium. Graece. [GR]. quod maluimus interpretari. Aliosque morbos pecorum, quae infestantur aegrius, aut difficilius.
Cap. De cervis.
Cor. Cervus adducendo et attrahendo spiritu suo serpentem vertiginosum facit. et ad se trahit. Graece. [GR]. Hoc est. Exhaustus cervus, exasperatusque vulneribus, suo spiritu serpentem obtenebrat, ad seseque trahit. [GR] siquidem exhauriri exagitarique est, [GR] autem exulcerari, necnon exasperari vulneribus.
Ibidem.
Cor. Idem etiam hominem facere non fuerit importunum. Graece [GR]. quod est. atque in hominibus etiam idem ipsum molitur.
Cap. De suibus.
Cor. Et si praeter praedicta, pilum iuxta cervicem et nexum scapularum habuerint magnum, et iubam densam. Graece. [GR]. Hoc est. Nec non si praeter ea quae dicta sunt, partes circa cervicem suas, commissionesque humerorum sortiuntur magnas, atque adeo setas ipsas densissimas.
Ibidem.
Cor. Et si ventris signum habeant promissum. Grae. [GR]. Caeterum quandoquidem mihi non satis constitit, quid nam per voces illas [GR] vellet author, satius esse duxi iisdem Graecis uti inter vertendum, quam aut interpretari sinistre, aut rem in medio relinquere. Vertimus itaque. Et dum multum [GR] habent, quod in usu [GR] appellatur. Quanquam certe (quod ad me attinet) per eas credo lardum nobis significari, [GR] siquidem, durissima sunt et boum cervicibus coria, ex quibus gluten conficitur. Unde forte per translationem, [GR] significat
corium suillum, simul cum pinguedine subdita. Quod vero pro eodem accipiatur et [GR] sed vulgarius, ipse author ostendit.
Ibidem.
Cor, Aegreque frigus sustinet, et facile ab eo male habet. Grae. [GR]. quod verti. Caeterum aegre fert Hyemem, facileque a frigore labefactatur.
Ibidem.
Cor. Editae succulae per Hyemem, animo linquuntur. Graece. [GR] quod nos vertimus. Partus qui eduntur Hyeme, nutriuntur infoelicissime. [GR] namque significat proprie partus, qui papillas mammarum deserunt. Quod ipse postea plane nobis exponit author.
Ibidem.
Cor. Hordeum autem, supra hoc quod pinguefacit, etiam ad generationem animal indifferens facit. [GR]. id quod vertimus. Hordeum autem, praeter
hoc quod pinguefacit, etiam ut partus facilis sit, ipsum animal reddit optime perspirabile. Illic siquidem [GR] non generationem, sed succularum significat editionem in lucem: sicuti etiam [GR], corpus reddere fluidum, reserareque. Quanquam diaphoresis proprie, est per poros cutis illa insensilis transpiratio.
Cap. De medela suum.
Cor. Quandoquidem vero edax animal est, splenemque maxime aegrotat, prunas tamaricis in aqua extinctas in potu exhibe. Graece. [GR]. Hoc est. Verum quandoquidem animal hoc, voracissimum natura existens, potissimum splene laborat, quae aqua myricinas prunas extinxerit, eam illi bibendam dato. Non enim vult , ut prunas tamaricis propinemus extinctas (quemadmodum Cornarius interpretatur) sed aquam ipsam in qua prunae fuerint extinctae: id quod paulo post multo indicat evidentius, dicens. [GR]. Nempe. Hominibus autem, vinum loco aquae tamaricis prunis
infusum, bibitumque, similiter auxiliatur. Porro in superiori exemplo de suibus, primo quidem assignat caussam, dein autem morbum, ultimo demum remedium
Consequenter post haec.
Cor. Cui rei evidens testimonium Democritus praebet. Graece. [GR]. Quod est. Atque hoc Democritus perhibet esse efficacius.
Cap. De conditura omnium carnium.
Cor. Caeterum vasa in quibus sale inveterari carnes debent, meliora sunt in quibus oleum fuit, quam acetum. Grae. [GR]. Hoc est. Vasa autem in quibus carnes condiri debent, potiora sunt, in quibus oleum fuit, aut acetum. Porro quod ita vertendum sit, ratio etiam pro nobis adest. Acetum quippe, diutissime tum pisces, tum carnes absque putrefactione conservat, utpote frigidum et siccum existens, quae temperies non est putredini obnoxia.