Castigationes in translationem Jani Cornarii

Andrés de Laguna - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Libri XVIII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Lib. XVIII.

Cap. de electione ovium.

Cor. Crispas lanas habentes, debiles natura esse affirmavi. Graece. [GR]. Hoc est. Quae autem incrispantur lanugine, natura languidae habentur.

Cap. De cura, atque mansione ovium.

Cor. perticaeque super ipsa eminentes infigantur. Graece. [GR]. quod verti. scalaeque supra ea infigendae. Non monet siquidem ut infigantur perticae super praesepia ovium (eae quippe non possent oves arcere, ut minus et insilirent, et conculcarent pabulum) sed scalae transversim ductae, earum instar, in quibus hodie foenum equis apponitur. quasque Graeci proprio nomine vocant [GR].

Ibidem.

Cor. Foliaque fici assiccata, ovibus commodum alimentum praebent. Graece. [GR]. Hoc est. atque exiccata folia oves commodissime nutriunt. Non enim fici folia exprimuntur, quae alioqui, quod amaro lacte redundent, videntur potius esse nutritioni adversissima.

Ibidem.

Cor. Semper autem prospiciendum est, ut solem in coelo habeant. Graece. [GR]. quod est ad verbum. Perpetuo autem ut solem habeant a cauda ipsae oves, est prospiciendum. Debuisset enim Cornarius meminisse illius prioris

sententiae, quae in eodem Cap. est talis. Sunt autem ducendae ad pastum, Aestate quidem, ante solis exortum. quae sane omnino esset impertinens, si solem oves habiturae essent semper.

Cap. De coitu et partu.

Cor. Et multifera herba polygonus appellata. Grae. [GR]. Hoc est. Polyphorus, et polygonus herba. Quas sane herbas quod author non unam esse, sed longe diversas putet (contra quam opinatur Cornarius) ex Cap. de piscina licet nobis coniicere: ubi ait. [GR]. Hoc est. Ubique autem plureis habebis pisces, si polysporum, polygono similem herbam, contusam, aquis nutrientibus pisces inieceris. Siquidem quod eandem vocet polysporum atque polyphorum herbam, id nemini obscurum existimo.

Cap. de tondendis ovibus.

Cor. Hoc enim et lanae nocumentum non affert. Grae. [GR].

quod vertimus. Hoc siquidem efficit lanam innocuam.

Cap. de capris, et hircis.

Cor. Et qui cervicem brevem, itemque collum breve, et crassum habent, guttur vero longius. Grae. [GR]. Hoc est ad verbum. Gravem et crassam tum cervicem, tum collum, asperamque arteriam prolixam. [GR] siquidem illic nobis asperam arteriam significat, quae fieri non potest ut longa sit, collo brevi existente. Quum videlicet eius prolixior pars quae pectus ipsum egreditur, semper adhaereat collo, necessarioque longitudinem illius adaequet. Bene itaque legitur in Graeco exemplari, [GR]. Hoc est, gravem simul et crassam. Neque obest quod subdit postea, [GR] (ad tacitas obiectiones respondeo) quandoquidem comparativo pro positivo uti Graecis fere semper mos est.

Cap. de lacte.

Cor. Aut dictamnum ventribus ipsarum alligaveris. Grae. [GR]. nempe. Aut lac earum ventribus applicueris, quanquam alibi et de dictamno idem dictum ab eo, non eo inficias.

Cap. De conficiendo caseo.

Cor. Plerique caseos conglutinant, quod primum aliqui succum, sive opon vocant. Plurimi autem ex agricolis pithyan, id est, coagulum ipsum nominant. Graece. [GR]. quod verti. Multi quidem caseos coagulant eo quod primo aliqui appellant [GR]. Plurimi tamen agricolarum id ipsum vocant coagulum. Nolui enim vocem illam [GR] interpretari, quod nihil aliud mihi significaret quam lactis serum, id quod certe cogendi caseis non est. sed ex caseorum pressura nascitur. Arbitror tamen legendum esse non opon (ut vult Cornarius) sed potius [GR] quod significat pallidum: ut ex colore quem prae se fert, pallidum sive croceum appelletur coagulum.

Ibidem.

Cor. Si vero ob vetustatem durus aut amarus sit, in omelysi permadescat. Est autem omelysis farina ex ordeo non torrefacto facta. Deinde in aquam caseus mittatur, et postea quid in superficie haeret, adimatur. Sic Graece legendum est. [GR]

[GR] id quod vertimus. Si vero ob vetustatem nimiam durus aut amarus ipse caseus evaserit, imbuendus est polenta hordeacea. Caeterum ipsa polenta fiat ex farina hordei minime torrefacti. Aquae autem ipsi inspergatur pollen. ex quo quidem id quod natat in superficie extrahere convenit. Etenim omelysim vocat in toto opere [GR], farinam hordei permistam aquae: Hoc est, Hordeaceam polentam, quam nimirum ut magis humescat caseus, ex farina hordei non torrefacti hic esse faciendam consulit. Dat postea modum faciendi polentam ipsam, iubens ut aquae inspergatur pollen farinae, extrahaturque id quod natat, videlicet furfur ipsum, quod caseum, humectandum alioqui, magnam resiccandi vim possidet.

Cap. De melcae praeparatione.

Cor. Et ubi paululum efferbuerit acetum, ut a vasis combibatur, vasa de prunis detraxeris. Graece. [GR]. Hoc est. Ubi autem parum

acetum ipsum ferbuerit, ab igne id extrahens, ne a vasculis combibant. etc. Verent enim, ne si diutius ad ignem acetum manserit, penitus absumant.

Libri XVIII