Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE
AQUILA GERMANA,(QUAM HERODIUM
Albertus et alii quidam vocant: Aelianus
chrysaeton et stellarem:)
et de Aquilis in genere.
Figura subsequens aquilae est, quae in montibus Rhaetiae et Helvetiae capitur.
A.
Ex his quas novimus aquilae maximus honos, maxima et vis, Plinius. Aquila mas rex est omnium avium, Kiranides. Aquilam avium reginam esse volunt, Acron. Herodius rex dicitur avium, non quod regem vere imitetur, sed potius a violentia tyrannidis, quod omnibus vim inferat, Albertus. vocat autem herodium, primum et praecipuum aquilae genus. Omnis aquila (inquit) viget acie visus, maxime vero illa quae nobilis aquila vocatur, qua herodius Latine (suo scilicet saeculo, non apud eruditos) dicitur, Haec ille. Sed alii herodium interpretantur hierofalchum, alii diversam avem. Vide supra in Hierofalcho inter falcones. Nos ubicunque hoc in capite herodium nominabimus ex Alberto, primam et praecipuam aquilam intelligemus. Aquila rex avium est, si non alarionem excipias, quae forte aquilarum species potentissima est, Ioannes Saresbariensis in Polycratico. ego pro his verbis, si non alarionem, malim legere, si modo aerophilon excipias. legimus enim falconem sacrum sive Britannicum a quibusdam aerophilum (corrupta voce pro hierofalco, quanquam hierofalcum et falconem sacrum diversos faciunt) vocari, sub quo nec aquila nec ulla avis rapax ausit volare. Videtur sane falco sacer vel aeriphilus, colore, magnitudine, fortitudine, et praedandi ingenio, ad aquilam germanam Aristotelis accedere. ¶ Petrus Bembus in epistolis falconem dicit esse aquilam. nos aquilam a falcone genus esse diversum docuimus in Accipitre B. Regio circa Tarnasari Indiae urbem eius generis aquilis, quas falcones appellamus, abundat, Ludovicus patritius. Aristoteles sextum aquilarum genus gnesium, id est verum germanumque appellari scribit. Unum hoc (inquit) ex omni avium gener esse veri incorruptique ortus creditur caetera enim genera et aquilarum, et accipitrum, et minutarum etiam avium, promiscua adulterinaque invicem procreant. Sed aliter Plinius, Percnopteros (inquit) imbellis et degener, sola aquilarum exanima fert corpora, caeterae cum occidere considunt, (sic habent codices impressi: sensus est, aquilas caeteras non vesci cadaveribus, sed iis tantum animalibus quae ipsae occiderint. Hermolaus, Gelenius, Vuottonus, nihil hic murant.) haec faciunt quintum genus gnesion vocetur, velut verum, solumque incorruptae originis, etc. quasi ad percnopteron tantum (quae degener est et cadaveribus vescitur, et gypaetos dicitur, quasi x vulture et aquila composita) comparata gnesios dicatur, non ut Aristoteles vult (ex quo tamen transtulit) ad rotum aquilarum accipitrumque imo omnium avium genus. Recentiores quidam barbari, ea quae Aristoteles aquilae, omnia fere vulturi adscribunt. Aristoteles et alii quidam, inquit Albertus, aquilam et vulturem ad idem genus avis referunt, (nos hoc neque apud Aristotelem, neque alium veterem legimus. decepit eum forte gypaeti descriptio, quae aquila vulturina specie est: aut potius Avicennae et Arabum interpretes, qui pro aquila aliquando vulturem reddunt.) hinc est quod aliqui vulturem nobilissimum genus avis esse scribunt, quod non est in usu nostro. nam vultur apud nos permagnam quidem avis, sed pigra et ignobilis est. aquilarum vero apud nos magna valde est diversitas in colore, quantitate et moribus, Haec Albertus. unde apparet verba eius non recte intellecta a Nipho, qui scribit: Albertus maximam et legitimam aquilam proprie putat esse vulturem, quod exploratum mihi non est. nisi forte alium Alberti locum legerit. Aelianus maximum genus aquilarum chrysaeton, (id est auream aquilam, a colore ruffo fortassis) ab aliis stellarem (nimirum propter notas macularum, ut etiam ardeae genus) appellari scribit, et non saepe apparere. hoc (inquit) Aristoteles ait venari hinnulos, lepores, grues, anseres ex cohorte. Describit autem eius pugnam adversus taurum, ut recitabimus infra in D. eandem enim cum Aristotelis aquila germana esse apparet. Est et accipiter asterias, de quo supra dictum.
¶ Aquila Hebraice [HE] neser dicitur, ut inter Iudaeos convenit, et interpretes Veteris testamenti Christianos. pro voce Deuteron. 14. Chaldaeus habet [HE], nisra. Arabs [HE], neser, samech litera pro schin posita. Persa, [HE], an si mureg. LXX. [GR], Hieronymus aquila. Psalmo 103. ubi alneser legitur in Arabica translatione, Abraham testis est lingua Ismaelitica ita vocari aquilam.
Ab hae voce Latini fortasse nisum accipitris speciem dixerint. ¶ [HE], sarsir, ut David Kimhi docet, quidam canem leporarium interpretantur cursu velocem. alii nemer, id est pardum. alii speciem avis immundae. alii gallum, ut Hieronymus Proverb. 30. secutus Septuaginta interpretes, qui [GR] reddiderunt. nam R. Ioseph dicit esse nomen animantis ambulantis inter gallinas, Munsterus. David Kimhi praeterea sarsir secundum aliquos interpretatur, [HE], asturgol: qua voce aliqui sturnum denotari putant, ego potius asturem sive astorgium, id est accipitrem maiorem. Levi ben Gerson exponit [HE], tacphu, (forte [HE], tarphuta, id est vulturem intelligens:) vel [HE], id est apiculam: vel neser, id est aquilam. Author commentarii cui titulus Cabuenaki, canem leporarium. ¶ Deuteron. 14. Chaldaeus pro Hebraica voce [HE], phaeres vel peres reddit [HE], ar: ubi Augustinus Steuchus accipitri vel aquilae genus esse suspicatur. Germani quidem aquilam [GO], vel [GO] vocant. sed de voce peres dixi in Accipitre A. et in capit de Accipitribus
diversis. Aridam vel aradam Alberto ex Avicenna vultur est: in quo loco Aristoteles vulturis tantum mentionem facit, Albertus etiam aquilarum genera addit. alibi vero vulturem, vel vulturem et bubonem, ubi Aristoteles aquilam habet, interponit, Avicennae nimirum interpretem secutus. Aquilae duo genera sunt, aquila absolute, et altera dicta zimiech, vel zummach, Tardivus. Et rursus, Albedo in capite aut dorso aquilae, signum est aquila melioris, quae Arabice vocatur zummach, Syriace napam, Graece philiadelphe, Latine milion. Sed ex his Graecum et Latinum aquilae nomen apud nullum idoneum authorem reperias. Barbara nomina, achal, gagila et haukeb, Sylvaticus aquilam interpretatur: ut hager achthamach, alias athamach, lapidem aquilae Serapionis interpres. ¶ Aquila Graecis est [GR]. Cypriis [GR], ut Hesych. et Varinus scribunt. Italis aquila vel aguglia: mas privatim terzolo d’aquila. Hispanis aguila. Gallis aigle. quo nomine Sabaudos puto etiam de milvis uti: ut Germani quoque voce [GO] de aquila proprie, sed etiam de milvo. alii scribunt [GO] vel [GO], vel [GO]: unde composita nomina, [GO], [GO], [GO], [GO]: hoc est, aquila truncorum, aquila feriens (quam maximam et germanam esse puto, cuius etiam supra figuram posui,) haliaetus, buteo. Flandri [GO] vel [GO] proferunt. Helvetiis et aliis plerisque Germanis vox [GO] usitatior est: quae vox mihi composita videtur, quasi [GO], id est aquila nobilis, [GO], ut privatim et per excellentiam de vero et nobiliore genere dicatur. Sunt qui [GO] scribant, vel [GO] pro aquila. sed audio apud Frisios et Anglos ernam peculiare genus aquilae dici, de quo nos infra in Pygargo. Vox quidem [GO], derivata videri potest a Chaldaeis. nam Deuter. 14. pro Hebraica voce peres, quae accipitrem significat, Chaldaeus reddit [HE], ar: ubi August. Steuchus accipitris vel aquilae genus esse suspicatur. Postremo Anglis aquila est an egle. aquila germana, a right egle. Illyris orel vel orzil.
B.
Aquilae quibus in locis abundent, dictum est in Accipitre B. Multae sunt in Tauro monte, Caelius: et in Caucaso, Philostratus. Rhodus aquilam non habet, Plinius. quare pro ostento habitum, quod aquila in culmine domus Tiberii in hac insula consedisset, ut Svetonius annotavit. Scythia et Sarmatia aquilam non gignunt, Strabo lib. 7. ¶ Aquila germana aquilarum omnium maxima est, maior etiam quam ossifraga, sed caeteras aquilas vel sesquialtera portione excedit, Aristot. media magnitudine est, Plinius: sed locus videtur mihi corruptus: malim, caeteras media magnitudine excedens. Aquila magnitudine est anseris, Liber de nat. rerum. Volantium apud nos maxima, ansere multo est maior, maxime alis et cauda potius quam corpore ipso ac pondere, Cardanus. Accipitres magnitudine non inferiores aquilis habentur, Aelianus. Falco sacer magnitudine est aquilae vel paulo maior, Alber. Bubo apud nos aquilae magnitudinem aequat, Albert. ¶ Aquila germano colore est ruffa, ([GR], Vergilius aquilam fulvam dixit,) Aristot. colore subrutilo, Plin. Rubeus vel ruffus color laudatur in aquila, Tardivus. Aquilis color est fuscus et subniger, a quo aquila dicta esse videtur, Festus. de aquilo colore vide plura in a.
¶ Aquila aduncis est unguibus, Aristot. Uncis unguibus sunt quibus incurvum est rostrum, ut accipitres, aquilae, Aelianus. [GR], Suidas in [GR]. Oculi profundi laudantur in aquila, praesertim si nata sit in montibus occidentalibus, Tardivus. Albedo in capite aut dorso aquilae, signum est aquilae melioris, quae Arabice vocatur zummach, Idem. Quorum oculi non glauci sed charopi sunt, animosi habentur, per coniecturam a similitudine ad leonem et aquilam, Aristot. quales autem sint oculi charopi, docui in Leone B. Quorum nasus est aduncus ([GR]) et a fronte bene discretus ([GR]) magnanimi coniiciuntur, exemplo aquilarum, Idem. Huiusmodi nasum quidem etiam in homine aquilinum vocant, et regium quiddam prae se ferre existimant. quoniam aquila quoque rex avium habetur. Genus aquilae universum cauda brevi praeditum est, alis magnis et latis potius quam longis et acutis, sicut sunt alae generis falconum. Rostrum etiam aquilae magnum, oblongum et parvum (uncum, potius) habent, pedes magnos et flavos, Albertus. In asture anterior capitis pars porrecta paulatim arctatur et terminatur in rostrum, sicut et aquilae caput, falconis non item, Idem. Quomodo accipitres sui corporis partibus ab aquilis et falconibus differant, expositum est in Accipitre B. ¶ Herodius oculos habet supra modum ardentes, croceos: ita quod alba oculi pars topazium fere exprimit, et pupilla ad sapphirum nigrum perlucidum conculcatae nigredinis accedit: et loca ciliorum (superciliorum forte) eius sunt os eminens aliquantulum super (supra) oculos, ita quod membra (palpebras puto intelligit) eius visum colligere videntur, Albertus. videtur autem nihil aliud dicere quam oculos eius cavos et profundos esse, et videndi aciem in eis ita melius colligi. Et rursus, Herodius est aquila praegrandis, tota nigra, licet in senecta color in dorso et super alas ad cinereum vertatur. pedes ei admodum crocei, ungues longi ac validi: rostrum magnum cinereum ad nigredinem declinans: alae magnae et planae, pennae rectae, quae in fine alarum nonnihil divaricatae et sursum recurvae sunt. Aquilae maxima vis, quocirca ossa iis natura tribuit durissima crassissimaque, quibus et medullae minimum inest, Vuottonus. Fel earum peracre est, colore aerugineo, interdum nigro, Galenus.
¶ Aquilae pullum ante paucos annos in agro Tigurino captum et in urbem allatum vidi huiusmodi: Alarum pennae maximae in contrarium extensae intervallum relinquebant dodrantum novem
et dimidii. Longitudo a principio rostri ad finem caudae, dodrantes quinque. Proceritas stantis pro more, non extenso collo, dodrantes tres, palmo minus. Pedes erant croci, et crura pedibus ad palmi mensuram sine plumis. digiti pedum medii, longitudine et crassitudine humani medii in viro mediocre, aut paulo maior. pars dorsi superior inter alas cucullum quodammodo sua figura referebat, nempe triangula, mucrone deorsum verso. Ventris plumarum color ruffus fere aut castaneae, maculis albis aspersus. rostrum posterius subflavum, anterius nigricabat Indico prope colore. longitudo rostri superioris ad tres digitos fere, unco praeterea ad digiti mensuram descendente. A media lingua unci duo hamorum instar retrorsum spectabant. In agro etiam Helvetiae Solodorensi quinto priusquam haec scriberem anno, iuxta pagum Hosestettam, Iulio mense, capti sunt duo pulli aquilae, descriptioni praemissae convenientes. pennae cervicis rigebant et longiuscule distabant. qui aquilam adultam viderant, colorem cum aetate mutari aiebant, et pennas albas in capite, pectore et alis, omnes ad fulvum colorem converti. Hoc genus aquilae audio etiam circa Genevam saepe capi, praegrande, ita ut cum volare nititur aquila, licet nondum adulta, fune alligata ad crus hominis robusti, aegre ab eo retineri possit: Cicuratas per urbem volare aiunt et feles aliquando super tectis arripere ac dilaniare.
C.
Aquilae locis aeditioribus considunt, Aristot. Montium vertices aeditos et conspicuos incolunt, sive cum a venatu ad quietem se recipiunt, sive soboli nidos parant: et raro sane ad campos rupibus relictis descendunt: sed ut plurimum e speculis suis coelum prospectant, Oppianus in Ixeuticis. Montes magnos saepius quam parvos frequentant, Xenophon. De nidis eorum, ac quibus eos in locis collocent, dicetur inferius. Dicunt quidam herodium, ut alias quoque rapaces aves, rostrum nimis aduncum et ungues, ad lapidem acuendo atterere, quum haec instrumenta ad praedam hebetata fuerint: et hoc quidem compertum est esse verum. alio autem tempore non facile nec diu sedent aves rapaces in saxis, ne acies unguium retundatur. apud nos tamen herodius semper in praeruptis silicibus sedens et nidificans invenitur: sed semper substratum habet cespitem, vel pulverem, vel linum, vel animalium praedando comparatorum pelles, Albertus. ¶ Aquila germana conspectu rara est, Aristot. et Plinius: more eius quam cymindem vocari diximus, Aristot. ¶ De aquilarum voce [GR] dicimus, ut [GR] de gruibus, [GR] de utrisque, Pollux et Varinus. [GR], Q. Calaber. Clangunt aquilae, Author Philomelae. Melanaeetus aquila sola est sine clangore, sine murmuratione, Plinius. Clangorem aquilarum aut vulturum facile columbae spernunt, Gillius ex Aeliano. [GR], Aristoteles de melanaeeto. ubi Theodorus transfert, modesta neque petulans est. quippe quae non clangat, neque lippiat aut murmuret. sed verbum lippire apud Latinos non aliter quam pro [GR], id est lippitudine oculorum laborare invenio: forsan a Gaza primum per onomatopoeiam confictum est.
¶ Caelius Rhodiginus adnotavit in aquila visum esse praecipuum, in cane vim odorandi, etc. Aphrodisiensis etiam in problematis scribit, aquilas inter aves oculorum acie acutissima principatum sibi vendicare. Ex sensibus ante caetera homini tactus, deinde gustus: reliquis superatur a multis, aquilae clarius cernunt, etc. Plinius. Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum, Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius? Horatius Serm. 1. 3. [GR] (lego [GR] vel [GR],) [GR]. etc. id est, Aquila avis est in primis perspicax, et plurimum tum visu tum volatu valet. ait enim Aristoteles, pullos eius ad Solis radios opponi a parente, et non conniventem pro genuino agnoscere, alterum eiicere ex quo haliaeetus fiat, Scholia in Iliados ?. Aquila ex avibus maxime acres et acutos habet, in quam Homerus hoc consentit et testimonio est, in morte Patrocli similem huic avi inducens Menelaum, cum requireret, quem ad Achillem mitteret nuntium de morte amici, Aelianus. Omnis aquila viget acie visus, maxime vero illa quae herodius et nobilis aquila vocatur, Albertus. Et rursus, Aquila cicurata praedam videt leporum inter fruteta latentem, antequam ab homine vel canibus observari possit. Aquila ab acumine oculorum nominatur. est enim tanti obtutus, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, et instar tormenti descendens raptam praedam pennis (pedibus) ad littus pertrahat. Nam et contra radios Solis fertur obtutum non flectere. Unde et pullos suos ungue suspensos radiis Solis obiicit, et quos viderit, ceu dignos genere conservat. qui vero flexerint obtutum, quasi degeneres abiicit, Isidorus: sed horum vel utrunque vel saltem quod priore loco refertur, ad haliaeetum, id est aquilam marinam potius pertinet. Aquila hoc indice suorum pullorum ingenuitatem legitimam experitur, eos adhuc implumeis ac ex aetate infirmos solem intueri adversum cogit: ac si quis illorum solis radios aegre intuens, nictatione oculos obnubat, nido expellit, et velut adulterinum abdicat. Sin autem solem sine nictatione respiciat, extra suspicionem est, atque idcirco inter legitimos adscribitur, quod coelestis ignis est generis incorruptus index, Aelianus et Io. Tzetzes 12. 438. Maxime curant aquilae ut generosos foetus alant: quare pullos volatu adversus solem probant: et nimio splendori cedentem, aut oculis conniventem pro spurio reiiciunt, nidoque pellunt, Oppianus in Ixeuticis. Herodius acutissime videt, ita ut solem in rota possit intueri, itaque pullos dicitur suspendere, et illos eiicere qui solem in rota sine {lacrymis} <lacrimis> aspicere nequeant, Albertus. Idem scribit Ambrosius lib. 5. Hexam. at Plinius non aquilam, sed
haliaeetum, id est aquilam marinam pullos suos cogere adversos intueri solis radios refert, loco ut apparet translato ex Aristotele de historia anim. 9. 34. ubi tamen Graecus Aristotelis codex noster [GR], id est aquilam simpliciter pro haliaeeto habet. Vuottonus totum Aristotelis caput iam citatum mendosum suspicatur. mihi quidem si pro aeto haliaeetum restituas, mendi nihil superesse videtur. Haliaeetum autem legendum esse cum sequentia probant, ubi hanc aquilam per mare et littora vagari, et avium marinarum venatu vivere tradit: et haliaeetum Gaza ex hoc loco transtulit, Plinium scilicet secutus: sed Albertus quoque haliaeetum legit, nimirum ex Avicenna.
Aquilam genera omnia carnivora sunt, Aristot. Delectantur aquilae agnina, hinnulorum et leporum pulpis, Oppianus in Ixeut. Aquila violentum animal non modo in assequendis ad vivendum necessariis rapinas facit, sed etiam usu carnium delectatur. nam ad se explendam lepores, hinnulos, anseres ex cohorte, et alia pleraque rapit. Una tantum ex aquilarum genere, quae Iovis appellatur, carnes non attingit, sed ad victum ei herba satis est, Aelianus. Vide etiam infra in D. quaenam animalia venetur aquila: et rursus in E. cicurata quibus cibis alatur. Unum par aquilarum magno ad populandum tractu ut satietur indiget. determinant ergo spatia, nec in proximo praedantur, Plinius. Cymindis noctu venatur more aquilae, Aristot. Videtur autem sentire, non quidem aquilam noctu venari, sed cymindem ita venari noctu ut aquila interdiu. Et alibi, Tempus aquilae operandi volandique a prandio ad meridianum. mane enim quiescit usque dum forum sequens, et prandendum iam sit. Idem ex Aristotele repetiit Plinius. Cadaver aquilae nullum attingunt, nisi forte ab ipsis relicti animalis, Oppianus in Ixeuticis. Io. Tzetzes in Variis 5. 9. Leones (inquit) et aquilae cadavera non degustant, sive propter foetorem, sive per superbiam quandam, cum in suo uterque genere regiam dignitatem obtineat. de feris loquor. nam de captis inclusisque tum leonibus tum aquilis, non habeo quod dicam. putarim enim illos non mortua solum corpora vorare, sed etiam ex melle placentas, et huiusmodi. Aquilae et vultures ultra maria cadavera sentiunt, etc. Niphus in libro de auguriis ni fallor. Nullum genus falconum aut accipitrum ad reliquias praedae suae revertitur quando sylvestre est: nec ullum ex eis insidet cadaveri sicut faciunt aquilarum et milvorum genera, Alber. Aquilae (ut quidam his in rebus exercitatissimus mihi narravit) in regionibus ad Septentrionem, ut in Svetia et Livonia, ut plurimum pisces edunt, et in nidis ac circa nidos earum, inveniuntur anguillae et pisces, Idem. In vetere Testamento quoque in historia Iobi legimus de neser, id est aquila: Ubi fuerint cadavera, illic adest: et in novo, Ubi fuerit corpus ([GR], cadaver) illuc congregabuntur et aquilae, Matthaei cap 24. et Lucae 17. Aristoteles gypaeetum tantum ex aquilis cadaveribus vesci scribit. Aquila multis diebus ieiunat, Author libri de nat. rerum.
¶ Aquila, ut aduncae (et carnivorae) aves prope omnes, sine ullo potu vivit: quod Hesiodus nescivit. facit enim in narratione obsessionis Nini, aquilam augurii praesidem bibentem, Aristot. Aquila nunquam fontium ad potionem eget, nec pulverulentas volutationes quaerit, sed et contra sitim superior est, et laboris allevationem extrinsecus obiectam non expectat: verum et aquas et requietem praeclare contemnens, sublime fertur, sursumque in coelestem locum volans, maxime procul ex alto aethere acutissime inferiora videt, Aelianus. et Pisides apud Suidam: cuius et hoc carmen citat: [GR]. Suidas etiam in voce [GR] aquilam inter aves aduncas non bibentes numerat. Quod ad potum, sanguis animalium quae ceperint, eis sufficit: aquam vero non gustant, Oppianus in Ixeut. Aegyptii aquilam non aquam sed sanguinem testantur bibere, Gillius. Aquilae pulli sanguinem lambunt, Iob. 39.
¶ Herodius hoc commune habet cum caeteris rapacibus, quod nisi escam praedamve, aut illum a quo tenetur, aspiciat, semper fere pedes respicit, quum scilicet sibi relinquitur, Albertus.
¶ Herodius cur altissime volet, dicam in D. ex Alberto. Aquilae aerem volatu superant, et sublimius evadunt, Oppianus Ixeut. Aquila sola avium directo volatu sursum aut deorsum fertur, caeterae flexionibus utuntur, Aelianus. Aquilo ventus a vehementissimo volatu adinstar aquilae appellatur, Festus.
¶ Renovabitur ut aquilae iuventus tua, Psalm. 103. sentit autem Psaltes vires suas quae debilitatae et prope fractae sint, sic redintegrandas ut aquilae iuventutis robori et vigori pares esse queant. Quomodo autem renovetur vel ad iuventam redeat aquila, alii aliter interpretantur, ut ostendam: mihi quidem vix alia ratio huius mutationis tam probabilis videtur, quam quae a mutatione pennarum intelligitur. videntur enim aves quae pennas mutarint, quod in rapacibus praecipue animadvertitur, ut aquilis et accipitribus, quodammodo renovari. Meminit autem pennarum abiectionis in aquila Micheas propheta, Calvitium tuum (inquit) sicut aquila, capite primo. Sic et serpentes iuvenescere dicuntur quotannis cum leberidem, id est pellem veterem exuerint. Super aquilae senio duo scientissimi ac sanctissimi viri sic scribunt: Aquilae (inquit Hieronymus) ubi consenuerit, gravantur pennae (et oculi) quaerit illa fontem, erigitque pennas, calorem in se colligit, eo modo sanantur oculi, in fontem se ter mergit, atque ad iuventutem redit. Unde in Psalmo, Renovabitur ut aquilae iuventus tua. Quo in loco Augustinus quoque: Dicitur (inquit) aquila dum senio gravatur, rostri immodice crescentis unco non posse os aperire, (vide infra ad finem huius capitis C.) nec cibum capere, unde languescens naturae vi collidit rostrum ad petram, cuius attritu excusso quod redundabat, ad cibum redit, atque ita reparatur ut iuvenescat omnino, Caelius. Quod autem nimiam rostri et
unguium aduncitatem acuendo ad lapidem emendet aquila, verum et compertum esse scribit Albertus. Rabi Sahadias, ut testatur R. David (in commentario in caput Esaiae 40. ni fallor) ait aquilam ante omnes aves esse maximi volatus, et quolibet decennio, donec ad centum annos perveniat, petere ignem elementarem, atque eius calore supra modum accensam in mare se praecipitem dare, et sic renovari, plumasque ei novas repullulare: at cum centesimo anno id facere tentet ,destitui viribus, ita ut e mari cum se in illud praecipitaverit, refugere nequeat, atque ita emori. Aquila cum senecta gravatur, nubes omnes volatu sublimi superat: unde calore solis oculorum eius caligo consumitur: et mox impetu cum ipso caloris aestu descendens aquis frigidissimis tertio immergitur, indeque refugens statim nidum petit: et inter pullos iam validos ad praedandum, in qualitate (sic legitur) frigoris et caloris, quasi quadam febri correpta, cum sudore quodam plumas exuit, et a pullis suis fovetur ac pascitur, donec pennas plumasque recuperans innovetur, Obscurus. Quod autem dicit Iorach et Adelinus (inquit Albertus) de herodio, non sum expertus. Dicunt enim hanc aquilam, quum senuerit tempore quo pulli iam adulti venari possunt, sic ubi deprehendat fontem clarum et late scaturientem, recta supra illum in sublime efferri, usque ad tertium acris locum, quem in Meteoris aestum vocavimus, ubi cum incaluerit ita ut fere exuri videatur, subito demissis retractisque alis in fontem frigidum illabi, ut a frigiditate forinsecus astringente calor internus augeatur: tum fonte relicto ad nidum suum non procul distantem advolare, et inter alas pullorum tectam resolvi in sudorem: et sic cum veteribus pennis senectam exuere, induique novis: interea vero donec renatae fuerint, nutriri praeda pullorum. Ad hoc non habeo quod dicam, nisi mirabilia naturae esse multa. in duobus quidem herodiis qui apud nos alebantur, nihil huiusmodi observavi. erant enim illi cicures, et ad modum aliarum avium rapacium mutabantur, Haec Albertus.
¶ Aliorum animalium non semper maribus foeminae ad coitum obediunt: aquilae coitum nunquam recusant. nam et ter et decies quamvis initae sint, si tamen mares praeterea eas appetant, parent, Gillius. Falconum genera plura sunt, cum propter regionum diversitatem, tum quia cum accipitribus, nisis et aquilis permiscentur, Albertus. Sextum aquilae genus (de quo nos hic praecipue agimus) gnesium, id est verum germanumque appellant. unum hoc ex omni avium genere esse veri incorruptique ortus creditur. caetera enim genera et aquilarum et accipitrum, et minutarum etiam avium, promiscua adulterinaque invicem procreant, Aristot. Haliaeeti suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. id quidem quod ex iis natum est, in ossifragis genus habet, e quibus vultures progenerantur minores: et ex iis magni, qui omnino non generant, Plinius. video autem eum haec transtulisse ex Mirabilibus Aristotelis, cuius loci verba quoniam aliqua ex parte obscura sunt, Graece adscribam: [GR]. Ex his quaecunque parenthesi inclusimus Plinius non attigit: nisi forte ab initio pro his verbis, [GR], legit [GR], vertitque ex diverso (hoc est, diversi generis) aquilarum coitu, quod non displicet: quanquam magis inclinat animus ut legatur, [GR], quasi hoc sensu, Ex coitu aquilarum pullus alter fit haliaeetus, (idque vicissim, nunc mas scilicet, nunc foemina,) donec utriusque sexus haliaeeti prognati fuerint, ex his deinde ossifragis percni aquilarum generis et vultures. hi tandem etsi vultures gignant maiores, quoniam tamen ii steriles sunt, [GR], non dicuntur peculiarem speciem gignere. speciem enim illam appello quae possit sibi simile procreare. Haec interpretatio nostra si cui non placet, doceat meliorem. ¶ Theocronos accipitris quodam genere ignavo patre, et aquila matre nascitur. vide supra in Capite de accipitribus diversis. ex tali quidem parente conceptum ovum enixa fovere negatur.
¶ Nidificant in petris et arboribus, Plinius. Vide supra ab initio huius capitis C. Nidulantur locis non planis, sed celsis, praecipue quidem arduis saxis et praecipitibus, sed arboribus etiam, Aristoteles. An propter imperium tuum elevat se aquila, atque exaltat nidum suum? in petra habitat, et moratur in praerupto saxo veluti in munito loco: inde explorat escam: in longiquum prospiciunt oculi eius, Iob. 39. Aliae ab aliis longissime nidificant, ne mutua ex loci propinquitate inopes praedae pereant, Aelianus. Unam sedem et unum nidum semper habent, Iorath. Nidum aquilae magnae difficile est adire propter altitudines montium in quibus nidificat. qui pullos inde eximere volunt, a rupe demittuntur longissimo fune, ut etiam ad falconum nidos, Albertus.
¶ Aquilae ova pariunt terna, sed pullos binos excludunt, ut ex versu, quem ad Musaeum referunt {autorem} <authorem> constat, Excludit binos, aedit terna, educat unum. Sed quamvis magna ex parte sic fiat, tamen et tres visi aliquando sunt pulli, Aristot. et Plinius. Plutarchus in Mario scribit aquilam geminos tantum pullos parere, Textor Ravisius. Herodius apud nos raro supra unum pullum invenitur habere, quamvis duo ova pariat. Et hoc iam comperimus per sex annos continuos inspecto nido aquilae cuiusdam, idque magna difficultate. non enim potuimus experiri, nisi ab alta rupe submisso homine per longissimum funem, Albertus. Et alibi, Herodius unum tantum ovum parit, et si duo peperit, plerunque alterum corruptum invenitur: et hoc experti sunt aucupes terrae nostrae, quae est superior Germania, per octo continuos annos, nec unquam in nido herodii supra unum pullum invenerunt. Sunt enim hae aves (rapaces et aduncae) calidissimae naturae: quare ova
incubantibus illis calescunt ac si ebulliant. Et rursus lib. 23. Dicunt aliqui (inquit) herodium duos aut tres pullos excludere, ova tantum bina parere: ex quorum altero unicus pullus, ex altero bini enascantur. quod ego falsum esse arbitror, quin potius haec aquila cum magno sit corpore, parum ad semen confert: eoque non supra unum aut duo ova parit, aut ad summum tria si iuvenis fuerit, ita ut ex singulis ovis pulli singuli procreentur, nisi quid forte contra naturam novetur. Cum vero plures duobus plures duobus enati fuerint, alterum fere abiicit propter nutriendi difficultatem: id quod saepe in multis avibus observatum est. Ego tamen, ut supra dixi, non inveni unquam plus uno pullo in nido aquilae. indiget enim pullus copioso nutrimento, quod a parentibus procul requirendum est. quod si quando duo inveniantur, id erit in Septentrionalibus regionibus iuxta sylvas et mare, ubi cum e mari piscium, tum avium et quadrupedum minorum e sylvis praeda copiosa habeatur. ¶ Pullum altero in educando expellunt taedio nutriendi. nam et degenerare ac hebetescere aquila dicitur, eo tempore, ut foetus ferrum rapere non queat: nomenque hinc exaeti, hoc est degenerantis aquilae accipit. ungues etiam eius invertuntur diebus paucis, et pennae albescunt, ut merito suos oderit partus. sed pullum eiectum ossifraga excipit, atque educat, Aristot. Alterum (inquit Plinius) expellunt taedio nutriendi. Quippe eo tempore ipsis cibum negavit natura, prospiciens, ne omnium ferarum foetus suos oderint. Sed eiectos ab his cognatum genus ossifragae excipiunt, et educant cum suis. Verum adultos quoque persequitur parens, et longe fugat, aemulos scilicet rapinae. Aquilae in regionibus nostris non alunt pullos suos nisi in nido: et postea educunt ad praedam, et cum per se iam praedari possunt, longissime a nido suo eos abducunt, ita ut circa nidum ipsorum rarissime appareant. ipsi vero retinent habitationem, ut retulit mihi falconarius peritus: qui aiebat quod ne in eadem quidem regione parens pullum iam adultum et ad acquirendam praedam idoneum secum esse pateretur, Albertus. ¶ Incubat aquila tricenis diebus, et fere maiores alites, Aristot. et Plinius. Mittit (expellit) pullos aquila antequam tempus sit, adhuc parentis operam desiderantes, nec volandi adeptos facultatem: quod per invidiam ita facere creditur. natura enim invida et famelica est, nec copiosa venationis. magnum tamen quid nanciscitur, cum venatur. invidet igitur suis liberis iam maiusculis, atque edaciusculis, et ob eam rem unguibus secat. Pulli etiam ipsi inter se pugnare incipiunt de sede, ac pastu. Itaque a parente eiiciuntur, et pulsantur. deiecti vociferantur, periclitanturque. Sed ossifraga recipit eos benigne, et tuetur, et alit, dum quantum satis sit adolescant, Aristot. Genera aquilarum non aeque omnia prolem fastidiunt: sed difficilior in alendo una, cui nomen pygargo: benignior quae tota nigricat colore, Idem. Causam eiectionis (inquit Albertus lib. 23.) alii aliam assignant. dicunt enim quidam ideo abiici pullum, quod spurium et ignobilem esse parens suspicetur. hi enim aiunt aquilam foeminam cum alio genere quam herodii aliquando coire, quod nos improbamus. Alii vero aquilam diversi generis ova sua fractis herodii ovis supponere aiunt: et ideo alienum aliquando esse pullum aquilae, et propter hoc probatione indigere. Sed quia herodius ferocissima avis est, cui etiam inesse dicitur praescientiae quiddam, quo absens quoque si quid adversum nido appropinquet, praesentit: videtur nullum genus avis tantae audaciae, quod ad nidum eius ausit appropinquare: praecipue cum ponere ova in alieno nido non sit nisi vilissimarum avium et ignobilium: quae ovis suis fovendis non sufficiunt: et huiusmodi aves ad nidum herodii nunquam accesserint. Alii denique dicunt herodium ipsum sua ova alterius generis aquilae supponere, permiscendo inter ova illius: ovis vero iam exclusi herodium naturae instinctu reverti, et pullos suos, quos ab alienis ad inspectionem radiorum Solis dignoverit, alere: alienos abiicere. hos vero colligi et nutriri ab aquila, cui ab initio herodius ova sua supposuerat. Et hoc ego, si experientia non deesset, probabilius iudicarem. Nam incubatio ovorum, occupatio est et maceratio per abstinentiam, quam herodius propter naturae suae mobilitatem et cibi copiam, qua uti consuevit, non facile sustinet. Dici etiam potest pullum aliquem ab herodio, non tanquam spurium et adulterinum, sed simpliciter tanquam viliorem et minus generosum abiici, Hucusque Albertus. Iniquissima circa pullorum educationem aquila est: alterum enim e duobus quos excluderit in terram eiectum pulsu alarum allidit: et alterum tantum educat: foetu proprio dum laborem nutricationis fugit abalienato. Huiusmodi scilicet parentes illi sunt, qui paupertatis praetextu infantes exponunt, quique in distribuenda haereditate erga liberos nimium inaequales se exhibent, Author Graecus incertus apud Antonium Monachum Melissae 2. 10.
¶ Tribus primis aquilarum generibus (hoc est melanaeeto, pygargo, morphno) et quinto (hoc est, gnesio) inaedificantur nido lapis aetites, quem aliqui dixere gagaten Plinius. Nos de nominibus, descriptione, natura et remediis huius lapidis, plura scribemus infra in G. ubi et gagaten diversum esse lapidem ostendemus. In praesentia sat fuerit causas annotasse, cur hunc lapidem aquilae nidis inferant, in quibus tradendis authores dissentiunt. Aquilae aetiten gentilem suum lapidem in nidum imponunt tanquam adversus fascinationis iniuriam amuletum, Aelianus ut ex Gillii interpretatione apparet. E mari vel terra sublatum lapidem inferunt in nidum quo tutior sit ac firmior, Orus: depressus scilicet pondere, Gillius. Cum parturiunt, lapidem quendam nidis imponunt ut tempestive pariant, neque per vim pulso foetu immaturo abortiant. Non constat autem de hoc lapide: sunt qui de montibus Caucaseis, alii ab Oceani littore peti tradunt, Oppianus in Ixeuticis.
Aquila per naturam nimii est caloris, adeo ut et ova quibus supersedit posse coquere, (percoquere, Caelius,) nisi admoveat gagatem lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus, Foeta tepefacta sub alite saxa, Servius. Sunt qui aetiten in nido aquilae prodesse dicunt ad mitigandum calorem ovorum vel corporis aquilae, id quod est probabile. alii ut formentur aut viviscentur ova. alii ne frangantur, quod falsum est. nam citius ad lapidem, quam ad seipsa collisa franguntur, Albertus. Aquilae et ciconiae nunquam nidos extruunt, quin lapides illis imponant: aquila aetiten, ciconia lychniten dictum: propterea quod facem adhibent, ut ova foetum producant, et sepentes nidis non appropinquent, Philostratus in vita Apollonii. Sunt qui tradant duos lapides aquilam in nido ponere, (nomine Indes, sine quibus parere non possit, Author libri de nat. rerum,) sine quorum praesentia ova vivificari nequeant. sed an verum sit ignoratur. hoc certum est, aves quasdam interponere ovis lapides, ut grues, Albertus. Plinius, ut Salveldensis citat, aetitas scribit in aquilarum nidis reperiri binos, una marem et foeminam, et sine his parere aquilas non posse. exclusis vero pullis (inquit Salveldensis) achaten supponunt, qui eos a venenatorum morsu custodiat. Sed achatae in aquilae nido nullus author probus mentionem facit, verisimile est aetiten indoctos in echiten et achaten mutasse. Est autem gagatae potius quam achatae vis serpentibus contraria. Quaerendum an ut gallinae libentius et commodius pariunt cum ovum (aut lapidem colore figuraque ovo similem) in nido habent, sic aquilae lapidem oviformen in nidum suum deferant, cui forte inter pariendum innixae enitantur commodius. Ova a corruptione praeservat aquila lapide in nidum imposito, Author vetus cuius nominis non recordor. In Geoponicis Graecis 1. 15. aquilam callitrichum (non expressa causa) nido imponere legi, authore Zoroastre.
¶ Ut aquilarum pulli teneras adhuc pennas sortiti, et a parentibus volatus edocti, non longe ab ipsis primo discedunt:: deinde robustiores facti ipsos etiam parentes supervolant, praesertim cum gulosos sentiant, ac nidoris gratia terram volando radentes: sic Apollonius parvus adhuc Euxeno praeceptori voluptuario obtemperabat, etc. Philostratus ex quo descripsit Suidas in [GR]. Aquilae pulli sine clangore sunt, et sine murmuratione, Author libri de nat. rerum. Aquilae parentes quomodo pullos suos intuitu adversus solem probent, dictum est supra in mentionem aciei oculorum huius alitis. Pullis, quorum excrementi locum ligarit aliquis in cibum fastidientes praedam relinquant, multiplicem praedam afferunt, quam colligit qui ligavit, ut referetur infra in E.
¶ Scythiae terrae incola avis est, magnitudine otidis, hoc est avis tardae, quae duos procreat pullos. et quae peperit ova non incubitu fovet, sed condita in leporina, aut vulpina pelle relinquit atque ita obvoluta in summa arbore collocat. cumque a venatione vacat, custodit. et si quis scandit, impugnat, et verberat alis, perinde ut aquilae faciunt, Aristot. 9. 33. In Scythis avis magnitudine otidis, binos parit, in leporina pelle semper in cacuminibus ramorum suspensa, Plinius. Niphus dubitat an avis haec Scythica otidis genus sit, sed ab otide, id est tarda nobis cognita diversum. quoniam Graece legitur, [GR]. sed Gaza legit [GR], ut ex translatione coniicio, Plinium scilicet secutus: et recte mea quidem sententia, neque enim otidem sive nostram sive alterius generis hanc esse putarim, sed de genere aquilarum. Est aquila grandis in Septentrione, quae duo ova semper parit, ut scribit Plinius (imo Aristoteles,) eaque in leporis aut vulpis pelle in cacuminibus ramorum suspendit ut calore Solis foveantur, Author libri de nat. rerum. Eadem Albertus tanquam ex Plinio recitat: sed neque Plinius nec Aristoteles hanc avem aquilam esse describunt, ut facile constat ex verbis eorum paulo ante citatis. Omne genus aquilarum(inquit Albertus) partes vulpinae pellis sive a vulpe quam raptam dilaniarit, sive casu inventas, colligere solet, ut ova in eis reponat, vel in alio quopiam molli e calido pilo. Quod autem Plinius prodit aquilam aquilonarem ova in pelle vulpis involuta a ramis arborum suspendere, donec calore perficiantur, (et excludantur pulli) tum ad eos redire, expertus sum esse falsissimum, quoniam in Livonia ubi aquilae aquilonares et perquam feroces magnaeque sunt, nihil plane huiusmodi experimur: sed potius fovent ova aquilae, et piscibus, avibus, quadrupedibusque nutriunt pullos suos, Haec ille. Circa Scricfinniam regionem Septentrionalem remotissimam aquila grandis detracta leporis pelle ova sua involuit, cuius foetifico calore pulli educuntur, Olaus Magnus: ex cuius Regionum Septentrionalium Tabula hanc figuram adiecimus.
¶ Vivit tempore longo, quod diuturnitate nidi eiusdem declaratus, Aristot. ¶ Aquilae senecta, corydi iuventa. vide supra inter proverbia ex Alauda. Senectam quomodo deponat, et iuventutem recuperet, lege supra in mutatione pennarum eius. ¶ Testudines pro medicamento vorant aquilae, Oppianus in Ixeut. ¶ Oppetunt non senio, nec aegritudine, sed fame, in tantum superiore accrescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat, Plinius. Senescentibus aquilis rostrum superius accrescit, incurvaturque subinde magis magisque, ut demum fame intereant, Aristot. Senem qui fame perierit volentes monstrare Aegyptii, aquilam pingunt adunco rostro. huic enim senescenti aduncum fit
rostrum, itaque inedia perit, Orus. Symphyto interimitur aquila, Aelianus et Philes. Negant unquam solam hanc alitem fulmine exanimatam, ideo armigeram Iovi consuetudo indicavit, Plinius.
D.
Qui aquilarum modo oculos charopos vel nasum aduncum habent, animosi esse coniiciuntur, [GR], Aristot. Herodius perquam iracundus est et superbus sicut et aliae rapaces, et ideo solus volat praeterquam tempore generationis et educationis pullorum. tum enim super pullos volitat docens eos volare et praedari, Albertus. Unum genus aquilarum est, quod in nutricios suos admirabilem charitatem retinet, cuius rei exemplum est aquila Pyrrhi, quam ab omni cibo se prorsus abstinentem, mortuo domino suo immortuam fuisse ferunt, Aelianus. Aquilam Pyrrhus honorabat, Io. Tzetzes. Pyrrhus rex aquila appellari gaudebat, Plutarchus: Vide infra inter Propria in a. Pyrrhus Epiri rex habuit aquilam, [GR], Io. Tzetzes 3. 134. reliqua ut Aelianus. Quod idem alumna viri privati fecisse dicitur. sese nimirum in medios rogos, cum dominus cremaretur, immisisse: sunt qui dicant non viri, sed mulieris alumnam fuisse, Aelianus. De eadem Plinius, Est (inquit) percelebris apud Seston urbem aquilae gloria: educatam a virgine retulisse gratiam aves primo, mox deinde venatus (feras scilicet a se captas) aggerentem. Defuncta postremo, in rogum accensum eius iniecisse sese, et simul conflagrasse. Quam ob causam incolae, quod vocant Heroum in eo loco fecere, appellatum Iovis et virginis, quoniam illi deo ales ascribitur. Vide plura inferius in H. d. De gratitudine aquilae cuiusdam a serpente servatae in servatorem suum, historia referetur infra in mentione pugnae aquilae contra serpentes. Herodius praedam cum aliis avibus liberaliter communicat: si tamen praeda non suffecerit, proximam sibi quanque deplumat et devorat. Non facile etiam provocatur ab aemulis avibus, sed patientiam simulat donec provocatrix tanquam confidens appropinquet, quam illa mox captam dilaniat, Albertus.
¶ Aquila si quem deprehenderit violantem nidum, verberat suis alis et unguibus lacerat, Aristot. Ex omnibus animalibus maximo studio in foetus suos existit: quare acerrimo odio eum persequitur, quem in nidum invasisse conspexerit, non inultum impunitumque dimittit, nec ad repetendam poenarum moderationem quandam rostro utitur, sed illum alis verberat, et unguibus lacerat, Aelianus. Aquila altissimis arboribus nidificat, quo mala bestia non accedat: pullosque caute custodiens non deserit, donec ipsi sese defendere sciant ac possint. Itaque contra draconem vel hominem aliudve animal quod eos turbare vel rapere voluerit, mira animositate pugnat, seque mortis periculo pro eis exponit. eosdem humeris suis tollit, ut ad volatum provocet, et sanguinem lambere docet, Author libri de nat. rerum. Aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans, expandit alas suas, et portat in humeris suis: sic Deus Israelem, Deuteron. 32. ¶ Pullum alterum taedio nutriendi expellit. hunc excipit et educat cum suis ossifraga, ut dictum est supra in C. Adultos pullos (pullum potius: nam unum tantum educare fertur, vide in C.) persequitur longe fugans, aemulos scilicet rapinae, Author libri de net. rerum. (Hoc idem faciunt omnes aves rapaces, maxime vero herodius et falco: propter quod etiam falcones et herodii eiecti a parentibus, retibus aucupum capti in regionibus ubi nunquam nidi eorum inveniuntur, peregrini vocantur, Albertus.) Alunt suos pullos donec potestas volandi fiat: tum nido eos expellunt: post regione quam ipsi genitores incolunt, tota exterminant. Tenent enim singula aquilarum paria longum tractum. unde fit ne ullo pacto vicinos habere patiantur, Aristot. Genera aquilarum non aeque omnia prolem fastidiunt, sed pygargus praecipue in alendo difficilis est, benignior quae tota nigricat colore, Aristot. hanc et Plinius scribit solam aquilarum foetus suos alere. Aquila quomodo pullos legitimos probet ac dignoscat adverso in Solem intuitu, scripsimus supra in C. ¶ Pulli aquilarum et ciconiarum adulti, parentes suos alunt, et volatum ipsorum promovent, Io. Tzetzes in Chiliad. ¶ Aquila aliquando, ut refert Avicenna, visa est devorare aquilam. sed hoc non facit nisi prae nimia ira, in colluctatione nimirum propter praedam. in hac enim tandem quae vicerit devorat victam, si praeda ab ea extorta non suffecerit, Albertus et Niphus.
¶ Apes non sunt solitaria natura ut aquilae, sed ut homines, Varro.
¶ Fiunt multa solerter et provide ab aquilis, quorum hic aliquot exempla subiiciam. In Septentrione quod frigidius illic coelum est, in vulpis aut leporis pellem detractam et ab arbore suspensam ova ponit, ut in C. scriptum est. A meridiano tempore operantur et volant: prioribus horis diei, donec impleantur hominum conventu fora, ignavae sedent, Aristot. et Plinius. Unum par aquilarum magno ad populandum tractu ut satietur indiget. determinant ergo spatia, nec in proximo praedantur, Plinius: sentiens, ut apparet, aquilas diversorum parium non in propinquis invicem, sed multum distantibus locis praedari, quod quidem verum esse videtur: sed Aristoteles (unde hunc locum transtulit Plinius) alio sensu dixit, aquilas (eiusdem paris) non venari locis suo nido propinquis, sed longe distantibus. quod quidem non temere e facere videtur, sed ut ita minus nidum prodant, qui ex longiquo observari non facile potest: vel ut praedam quae in proximo capi posset, ad usum magis necessarium reservent, cum illa semper fere potiri possint: remotior vero citius aut evaderet aut ab aliis rapacibus avibus comprehenderetur. Aelianus eas hoc facere scribit, ne mutua ex loci propinquitate inopes praedae pereant. Rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt,
expertaeque pondus nunc demum abeunt, Plinius. Gaza ex Aristotele paulo aliter: Rapta (inquit) non protinus ferunt: sed cum corripuerint et sustulerint, deponunt, expertaeque iam pondus requiescunt. (Graece legitur, [GR]) leporem etiam non statim rapiunt, sed expectant dum prodeat in plana. nec protinus de alto in terram ruunt, sed paulatim descendunt. quae ideo faciunt, ut tutiores ab insidiis sint. considunt etiam locis aeditioribus, quia difficulter a terra tolluntur. volant sublimes, ut {perquammaxime} <perquam maxime> procul aspiciant. quapropter homines solam avium omnium aquilam esse divinam perhibent. Omnes (aves) profecto quibus ungues adunci, minime in saxis consistunt, quoniam saxi durities impedimento curvaturae unguium est, Haec Aristot. Frequenter herodius ungues pedum rostro acuit, ut firmius retineat praedam, Albert. Et rursus, Herodium aiunt, sicut et alias aves rapaces rostrum et ungues nimis aduncos ad lapidem atterendo acuere, quando haec ad praedam hebetata fuerint instrumenta, et hoc quidem verum esse constat. Condunt reservantque suo nido quantum cibi pullis supersit. quod enim die quaque facultas venandi non datur, fit interdum ne quod portent extrinsecus habeant, Aristot. Aetiten lapidem nidis imponunt, vel ad confirmandos illos pondere, vel aliam ob causam, ut copiose scriptum est capite praecedenti. Zoroastres solus, quod sciam, callitrichon herbam eas in nidum inferre meminit. Aquilae testudines pro medicamento vorant, Oppianus in Exeut.
¶ Aquila violentum animal et tyrannicum non modo in assequendis ad vivendum necessariis rapinas facit, sed etiam usu carnium delectatur. nam ad se explendam lepores, hinnulos, anseres ex cohorte, et alia pleraque rapit, Aelianus. Falcones et accipitres praedam digitis apprehensam capiunt: aquilae vero (ut audio) posteriore digito pedis prius feriunt: unde et a feriendo aquilae nomen [GO] apud nos impositum. Venatur aquila lepores, hinnulos, vulpes et reliqua quae vincere valeat, Aristot. Aquila absolute dicta capit leporem, vulpem, capreolum. aquila autem dicta zimiech, capit gruem et aves minores, Tardivus. Lepores, praesertim anniculi, rapiuntur ab aquilis, vide in Lepore D. Cyro adversus Armenium proficiscenti, continuo in primo agro exurgit lepus: aquila autem volans dextera, leporem despiciem fugientem, et irruit et percussit illum, extulit correptum, eoque ablato in collem proximum, pro libidine utebatur praeda, Xenophon 2. de paedia. Et alibi, Lepores (inquit) plures sunt in insulis, quod illic nec a vulpibus occidantur, nec ab aquilis. nam aquilae montes magnos potius frequentant quam parvos cuiusmodi in insulis sunt. In leporario oportet esse latebras, ubi interdiu lepores delitescant in virgultis atque herbis, et arbores patulis ramis quae aquilae impediant conatus, Varro. Melanaeetus aquila privatim a praeda leporum [GR] cognominatur: de qua infra privatim. ¶ Vulpes supina aquilae impetum excipit, ut ex Pindari Pythiis scripsi in Vulpe D. Sed aquila quoque, referente Aeliano, quum un pugna (nescio contra quae animalia) vicinam se ad succumbendum sentit, sese supinam ad terram abiicit, et in hostem ungues dirigit, quod ipsum cum hostis praestare non possit, in fugam facile impellitur. Aquilae quaedam cicuratae in Tartaria etiam in lupos insilire, eosque in tantum divexare non dubitant, ut ab hominibus sine labore capi possint, Paulus Venetus.
¶ Herodius rex dicitur avium, non quod verum regendi modum imitetur, sed potius a violentia tyrannidis, quia omnibus dominatur dum omnes vincit ac devorat: quamobrem et aves omnes hostes habet, Albertus. ¶ Aquilarum pennae mixtas reliquarum alitum pennas devorant, Plin. Non modo praesentem et viventem reginam avium aquilam caeterae omnes volucres extimescunt, atque eius conspectum exhorrent: sed et pennae eiusdem si quis cum aliarum pennis commiscuerit, incorruptae atque integrae manent: aliae cum illis communitatem non ferentes, putrescunt, Aelianus. Pennae aquilarum alias consumunt. est enim aquila avis foetidissima et [GR], hoc est putrefactioni inferendae idonea. Unde ab eo exesas animalium reliquias nullum aliud attingit, Theophylactus Simocatus. Una penna aquilae coniuncta multis pennis anseris consumit eas: id quod expertus sum in pennis alarum: et forte similiter res se habet in caeteris quoque harum avium pennis, Albertus. Vide plura in Ove D.
¶ Accipiter eiusdem fere consuetudinis et rapacitatis est ut Aquila, Albertus. Aquila capit accipitrem et quamvis aliam rapacem, quum eas viderit gestare lora pedum, cibi id aliquid esse putans: ac ideo eas capere conatur, ut coniicimus. nam in deserto, ubi hae aves ferae sunt et sine loris, non invadit eas. hoc periculum ut evitetur, aquilam aliamve avem rapacem cicuratam non nisi ademptis loris in praedam emittes, Tardivus. Accipitres iustae magnitudinis et integrae aetatis saepenumero contra aquilas et vultures pugnare aiunt, Gillius. Herodius, qui vulgo girfalco dicitur, aquilam quoque vincit, Glossa Biblica. Falco montanus mirae est audaciae, ita ut aliquando aquilam invadat, ut in eius historia diximus. ¶ Cymindis sive chalcis, qui accipiter nocturnus est bellum internecinum gerit cum aquila, cohaerentesque saepe prehenduntur, Plinius et Aristoteles. ¶ Dissident olores et aquilae, Plin. Aquilae pugnat olor, vincitque eam saepius, Aristot. Et alibi, Aquilam si pugnam inceperit repugnantes vincunt: ipsi autem nunquam nisi provocati inferunt pugnam. quod et Athenaeus ex eo repetiit, sed in singulari numero, cum Aristoteles (hoc quidem in loco, lib. 9. cap. 12. nam superius cap. I. aquilam a cygno vinci scribit) in multitudinis numero cygnos aquilam vincere scribat. quod verisimile st, si cygni plures, cum sit avis gregaria, aquilam unam
aggrediantur. sin aliquando singularem cygnum invenerit aquila, aut ab aliis eum averterit, non mirum est si vincit. Cygnus ab aquila saepe hostiliter appetitur, nunquam tamen vincitur. sed eam provocantem animi non solum robore, sed iure etiam opimo vincit, Aelianus. Si qua avium rapacium (inquit Albertus) ut vultur vel aquila inceperit pugnam cum cygnis, defendunt se fortiter, ipsi tamen pugnam non incipiunt: et alias vincunt, alias vincuntur. Tempore enim nostro multis videntibus ex sociis nostris pugnavit aquila cum cygnos: et evolabant simul in aerem adeo sublimen ut visum nostrum effugerent: demum post duas fere horas deciderunt. erat autem aquila victrix et superior cygno. tum accurrente ministro nostro ut cygnum caperet, aquila fugit. Qualis ubi aut leporem, aut cadenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, Vergilius 9. Aeneid. Aquila etiam cum ardeola pugnat. unguibus etenim valens aggreditur. haec autem repugnando emoritur, Aristot. Grues cum se ab aquila impeti perspiciunt, in orbem consistunt, et contractae in sinum falcataeque, ac tanquam in aciem structae, speciem pugnae ostendunt: quare aquila regreditur, Aelianus. ¶ Ammianus Marcellinus anseres dicit in Tauri montis transitus propter aquilarum pavonem lapillis ora implere ne clangant. vide supra in Anseribus feris C. [GR], Homerus. ¶ Nessotrophium contegitur clatris superpositis vel grandi macula retibus, ne aquilis aut accipitribus involandi potestas sit, Columella. Anates ab aquila quomodo se defendant, lege supra in Anate D. quanquam anates feras in aquis marinis haliaeetus potius, id est aquila marina invadit: morphnus vero, quae et nessophonos, id est anataria ab anatum caede nuncupatur, in dulcibus ut coniicio. ¶ Vestibulum in quo cohortales aves aluntur, retibus munitum sit, ne aquila vel accipiter involet, Columella. Albae gallinae propter insigne candoris ab accitribus et aquilis saepius abripiuntur, Columella.
¶ Clangorem aut aquilarum aut vulturum facile columbae spernunt, non item circi et marinae aquilae, Aelianus. Est si aquilas conflictationibus cornices eludere student, has tamen illae praeclare contemnunt, et deorsum ferri sinunt: ipsae vero sursum subvolantes, aethereum locum secant, quod quidem ipsum non cornicum timor agunt. (Quisnam hoc dicat, qui plane sciat aquilarum vim?) sed potius propria quadam animi magnitudine earum infra se volantium lapsus facile patiuntur, Aelianus. Apud nos pugnant cum aquila cornix et pica et monedula et huiusmodi aves, eo quod aquila devorat eas. Vidimus enim aliquando cornices et picas deplumantes aquilam, quae residens in arbore patienter iniuriam dissimulabat: propter quam dissimulationem cornicula quaedam propius accedens rapta est ab aquila et devorata, Albertus, ¶ Chenalopex audax est in felem et aquilam a quibus infestatur, Aelianus. ¶ De aquilae pugna cum cygnis saepe vincentibus, superius dixi. ¶ Aquila et ciconia causam pugnae habent quod una comedit ova alterius, Albertus. Et alibi, Ciconia aquilas etiam insequitur tempore pullorum, et caetera rapacia. et si sola non sufficit, advocat alias. ¶ Herodius altissime volatur de praeda circumspiciat, et propter avium aemulationem. nam aliquando aves quaedam leves super eam evectae deplumant eam. Aves etiam magnae si sublimitate eam excederent, ut grues et ciconiae rostrorum mucrone interimerent eam, Albertus. ¶ Falco sacer aquilam fere magnitudine aequat: et sub ipso nec aquila volat, nec ulla avis rapax propter metum: sed etiam hoc viso caeterae aves cum clamore fugiunt, Idem. ¶ Aquilae hostes sunt sitta et trochilus., sitta enim ova aquilae frangit. aquila tum ob eam rem, tum etiam quod carnivora est, adversatur, Aristoteles. Apud Nigidium subis appellatur avis quae aquilarum ova frangat, Plinius. Aquila cum avicula trochilo, cui et senatoris et regis nomen, pugnare fertur, Aristot. Aquila et trochilus dissident, si credimus, quoniam rex appellatur avium, Plin. ¶ Vultures et aquilae hostes inter se sunt, Aelianus. Aquilam vultur timet, Philes.
¶ Dissidet aquila cum dracone. vescitur enim aquila anguibus, Aristot. Aquilae alarum crepitum ubi primum draco auribus perceperit, in latebras statim abditur, Aelianus. Aquilae non unus hostis satis est, inquit Plinius, (dixerat autem proxime de primi et secundi generis, hoc est melanaeeti et pygargi adversus cervum pugna. sed quae hic adversus draconem describitur pugna aquilae simpliciter tribuenda est, quod et alii authores faciunt:) acrior est cum dracone pugna, multoque magis anceps, etiamsi in aere. Ova hic consectatur aquilae aviditate malefica: at illa ob hoc rapit ubicunque visum. Ille multiplici nexu alas ligat, ita se implicans, ut simul decidat. Aquila infesto animo contra draconem pugnat: draco quidem ex fructicibus prodiens, facile aut ovem aut leporem eximit ex unguibus aquilae. Et interea dum hic cum aquila pugnat, lepus sese in fugam dat: et draco frustra oculos in aquilam retorquens, eam persequitur, quod in sublime elatam attingere non possit, Gillius ex Nicandro. Aquilam ferunt ubicunque viderit ex alto serpentem, magno mox stridore oppressum laniare: et postquam extracta de visceribus venena decerpserit, adhuc (forte, suctu) faucium devorare, et virus quod inerat extinguere, veneno calore decocto, Iorath. Aristoteles videtur dicere vulturem cum dracone pugnare, quod non est verum: (nusquam hoc scribit Aristoteles. sed Avicenna aut eius interpres vulturem cum aquila saepe confundit:) sed neque aquila omnis cum dracone pugnat. Sed quoddam aquilae genus est parvum, quod venatur serpentem quendam qui draco generali vocabulo nominatur. Aquila etiam cum tyro (vipera) et dracone pugnat pro animalibus quae aliquando venatur, dum alter alteri praedam auferre conatur, Haec Albertus. Utque volans alte raptum cum fulva draconem Fert aquila, implicuitque pedes, atque unguibus haesit:
Saucius at serpens sinuosa volumina versat, Arrectisque horret squammis, et sibilat ore, Arduus insurgens: illa haud minus urget adunco Luctantem rostro: simul aethera verberat alis, Vergilius Aeneid. XI. His addam ex Aeliano historiam prolixiorem quidem, sed memorabilem: Decem (inquit) et sex viri frumentum in area baculis excutientes, vastissimis solis ardoribus cum ardentissime sitirent, unum ex suis ut aquam de proximo hauriret fonte, miserunt: Is messoriam falcem in manibus habebat, et in humeris situlam gestabat: ubi vero ad fontem venit, aquilam extrictissime offendit serpente circumplicatam, iam iam proximam ut strangularetur, in eam, ut saepe solet, involaverat: veruntamen non suarum fraudum compos in ea ipsa expugnanda evaserat. at enim spiris illius circumventa, vicina erat ad pereundum. Agricola vel quod non ignoraret, vel quod auditione accepisset aquilam Iovis nuntiam et ministram esse, et item quod egregie teneret feram bestiam esse, falce serpentem ab aquila abscidit, et vinculis eam, unde effugere non poterat, exsolvit. Cumque his obiter gestis revertisset, atque hausta aqua vinum temperatum omnibus ministrasset, ii quidem avidissime bibere ingrediuntur: is autem qui aquam hausisset, iam post illos bibiturus erat (nam tum famulus non compotor erat) ad labra poculum cum admovisset, servata aquila circum locum illum etiam nunc versans, sic in poculum involavit, ut potio effunderetur (ut scyphus frangeretur, Io. Tzetzes 3. 134) Ille quod graviter sitiret indignatus ait: Hanc ne gratiam, cum sis illa (nam avem recognoscebat) tuo conservatori refers? itane Iovem gratiarum inspectorem et praefectum vereris? Cum haec elocutus se ad alios converteret, vide ex venenata potione palpitantes, extremum spiritum efflare. Serpens, ut coniicere licebat, suo veneno fontem imbuerat. (Aquila serpentem scilicet viderat venenum evomentem in eas [quo aqua hausta fuerat, vel e quo bibebant] Tzetzes.) Itaque redemptionis praemium ei qui se conservasset, aquila cum pari salute compensavit. Haec dicit Crates Pergamenus, et Stesichorus in quodam poemate gravi et antiquo, et in vulgus haudquaquam pervulgato, Haec omnia Aelianus.
Idem Aelianus polypi cum aquila pugnam his verbis describit: Quum in saxum (inquit) non admodum e mari eminens polypus aliquando correpens ascendisset, ibique explicatis alis summa cum voluptate, quod frigida tempestas esset, a tepore solis calesceret, neque sane se in saxi colorem vertisset, quod quidem ipsum cum ad declinandas, tum magis ad moliendas piscibus insidias facere solet, aquila acris et acuta in videndo, praedam, si non sibi futuram bonam, attamen paratam et promptam sibi et suis pullis perspicue cernens, quanto potuit maximo alarum impetu in polypum insiluit: Sed et piscis hic circumplicantibus aquilam et pertinaciter adhaerescentibus cirris, in profundum detraxit, hostem capitalissimam, simul et interfecit: quae quidem Lupus hians (ut est in proverbio) inani spe illusa, deinde in mari mortua fluitabat. Legitur in eandem rem Antipatri Thessali epigramma libro I. Epigrammatum Graecorum, titulo In pisces inscripto. In Creta vi tauros invadi ab aquila chrysaeto sive stellari dicta solere in hunc modum narrant. Interea taurus secum abiicit ad pastum, ex insidiis aquila in cervicem involans, crebras illi ac acerrimas plagas rostro infligit. Ille tanquam asilo excitatus, primum incenditur ad cursum, deinde qua potest se in fugam confert. Quandiu in plano et stabili loco fertur, ab aquilae molestia requiescit, ea nimirum quoad in planiciem excurrit, nihil ei negotii exhibet, at quieta volans illum acerrime observat, quacunque ingreditur. Cum illum proxime ad praecipitem locum ac declivem accessisse videt, explicatis in orbem alis, illius oculos quatit, et ea quae ante pedes sunt, nihil illum providentem, magna vi praecipitem agit, laniatuque ventrem appetens, quantum eius cupiditas fert, nullo deinde negotio praeda potitur. Ab aliena praeda se continet. nihil enim tale etsi humi iacet attingit, sed ex suis laboribus gaudet, atque a communicando cum aliis se sustinet. Posteaquam expleta atque exsaturata est, sua aspiratione gravi et tetra reliquias imbutas relinquit, aliis iam ad usum ineptas, Aelianus.
E.
Accipitrum vel aquilarum pullos fune longissimo ab excelsis montium rupibus in sportis demissi auferunt e nidis, Albertus. Aquilas quicunque Caucasum habitant inimicas habent: quamobrem illarum nidos ubicunque apparent, insigneris sagittis incendunt, laqueos insuper ad eas capiendas tendunt, Prometheum ulcisci dictitantes, Philostratus in vita Apollonii. Falcones et herodii eiecti a parentibus, et retibus aucupum capti in regionibus ubi nunquam nidi eorum inveniuntur, peregrini vocantur, Albertus. ¶ Plura aquilarum esse genera satis notum est, quorum ad venationem nonnulli utimur, Grapaldus. Aquila capi debet adhuc parva. solet enim audacia et ingenio per aetatem proficere. quare difficilius adulta capitur, Tardivus. Aquilae cicurantur, quae parvae scilicet nidis exemptae fuerint. nam illas quae in feritate adoleverunt non tuto cicuraveris. quoniam facile propter audaciam suam et robur instruentis faciem aliasve partes graviter laederent. Mansuesiunt autem ut hominibus venatu acquirant quaslibet aves magnas: praecipue vero ut canum auxilio capiant lepores, cuniculos et capreolos. Qui aquilam ad venationem effert, debet esse robustus, ut pondus eius sustinere possit. Et statim cum viderit praedam a cane deprehensam, aquilam consuetam et instructam dimittet, quae semper super canes volabit, et cum leporem viderit subito descendet et capiet eam, Crescentiensis. Herodius cicur super manu sedens gestari non potest, sed potius brachio toto sustineri debet ab humero ultra manum pelle cervina munito, et cum volare conatur, dimittenda est ne brachium gestantis laedat. itaque aut coopertis fertur oculis, aut cum volare
cupit demittitur. Revocata, redit ad brachium aucupis, ut vel praedam adepta vel frustrata, quiescat, Albertus. Rubeus color laudatur in aquila et oculi profundi, praesertim si nata sit in montibus occidentalibus, Tardivus. Plura leges quod ad electionem aquilae, supra in B. ¶ Quum aquila volans caudam extendit, et se circa illam convertit, et versus plagam aliquam ascendit, signum est meditantis fugam: Item si non descenderit ad sonum pastus offerendi: nisi forte nimis satura est, aut nimium obesa. Ne igitur fugiat, consue pennas caudae ipsius ne extendere possit, nec ad volatum eis uti. aut depluma ambitum podicis, ita ut podex nudus appareat. sic enim propter frigiditatem aeris sublimis, non conabitur tam alte volare. Verum tunc timendum est illi a caeteris aquilis, quas propter caudam consutam evitare non poterit, Tardivus. Quum aquila pugno relicto circa illum volat, aut in terra, signum est fugitivae. quod si periculum sit, ne tempore illo quo aves libidine incensae generationi operam dant, aquila aufugiat, dabis ei in cibo arsenicum sive auripigmentum rubeum, quod libidinem eius extinguet, Idem. Quum aquila dominum suum circunvolat, sic ut non longe ab eo recedat, signum est fugitivam non futuram, Idem. Aquila (fera) capit accipitrem et quamvis aliam avem rapacem, aquilam quoque cicurem, quum viderit eas gestare lora pedum, cibi id aliquid esse putans. hoc periculum igitur evitandi causa lora pedum aquilae cicuri, aut cuivis avi rapaci volaturae, adimito, Tardivus. Aquilae quaedam cicuratae in Tartaria etiam in lupos insilire, eosque in tantum divexare non dubitant, ut ab hominibus sine labore et periculo capi possint, Paulus Venetus. Lepores et vulpes (inquit Aelianus) ad hunc modum Indi venantur, neque enim ad capturam eorum canibus egent: aquilarum et corvorum et milvorum pullos educunt, ad venationemque instituunt. Instituendi ratio haec est: Primum ut ad leporem et vulpem mansuefactos carnem appenderunt, eos de manibus dimittunt, ad quos a tergo insequendos avibus emissis fruendae carnis ad eos ipsos alligatae potestatem venatores concedunt. Aves autem acriter insequuntur, et simul eos prosequendi has bestias maxime illecebra est. Postea vero quam eas exacte ad venandi scientiam erudierunt, in montanos lepores, ac feras vulpes emittunt. aves consueti prandii spe quae ex obiecta praeda eis ostenditur, et insequuntur, et celeriter comprehendunt: atque, ut Ctesias ait, quod ceperunt, dominis reportant, non plane insciae pro carne illa praedae domesticae antea appensa, se ex fera praeda nunc viscera habituras esse. Nutritur aquila omni genere carnium, nec facile morbo corripitur. cum leporem ceperit, pascantur eo saepius, ut postea libentius persequatur, Crescentiensis. Plura de cibo aquilae vide supra in C.
¶ Qui prope nidum aquilae habitant, unum ex pullis eius (accedentes ad nidum armati, praecipue capitibus, timore aquilae) auferunt, et ad palum alicubi alligant. Tum illi vociferanti parentes auferunt lepores et cuniculos, si in locis illis reperiantur, et gallinas et anseres, quae accolae sibi colligunt. interdum feles ac vulpes. nuper quidam pullo sic alligato gallinarum attulerunt cum pullis aliquot intra pennas matris, qui sine ulla laesione ab accolis collecti et nutriti sunt, Crescentiensis. Aquilae magnae et feroces in Livonia regione Septentrionali (inquit Albertus) piscibus, avibus, et quadrupedibus pullos suos nutriunt. Incolae autem nidis exemptos sub arboribus ponunt alvo ligata et consuta, ut cibi appetitum amittant. Parentes vero nihilominus avium spisciumque praedam apportant, quam incolae colliguntur ut se et familias pascant. interdum tamen solvunt pullis anum ne moriantur, quo praeda fruantur diutius. Et aliquando quidam, ut ab illo ipso homine fide digno accepi, in uno nido aquilarum antequam pulli complerentur, plus quam trecentas anates, et supra centum anseres, lepores circiter quadraginta, et plurimos magnos pisces collegit.
¶ Aquilae, vel cuiuslibet vastae alitis pinnis quae rigorem habent, alvearia emundentur qua parte emundari non poterunt, Columella. Scythae, et imprimis Androphagi ex eis et Melanchlaeni et Arimaspi aquilarum ac vulturum ossibus ad tibias utuntur, [GR], Pollux.
F.
Aquila Deuteron. 14. et Levit. 11. inter aves immundas recensetur. Aquilae cibum nobis interdixit legislator, ut et alia rapacium, insinuans nullo commercio illis hominibus qui per rapinam vivunt coniungi nos oportere, Clemens lib. 3. Paedagogi et Stromateon 5. Aquilam, haliaeetum, vulturem et huiusmodi sublimipetas ac rapaces aves, Moses in cibo prohibuit, fastum scilicet supra alios se extollentem et rapacitatem damnans, Procopius.
G.
Vultur eadem omnia potest quae aquila, sed infirmius. pro vulture etiam absente accipiter substituetur, sed minor efficacia, Kiranides. Aquila quomodo mactari, et ut singulae eius partes ad remedia valeant, adiurari debeat, idem author lib. 3. superstitiosissime describit. ¶ Pellis aquilae curata diligenter cum plumis suis, et ventri stomachoque pro fascia apposita, colicos magnifice adiuvat et stomachicos: et eos qui colicam (vitio) stomachi patiuntur, liberat, et concoctionem iuvat, Kiranids. ¶ Aquilae pennam vel alam si quis ponat sub pedibus mulieri in partu laboranti, mox pariet, ubi vero primum pepererit, tolles pennam, Kiranides. ¶ Ad cephalalgiam magnum miraculum: Os capitis aquilae alligatum patienti in corio cervino verticem sanat. tempora vero aquilae hemicraniam curant, dextrum dextro alligatum, sinistrum sinistro, Kiranid. Ad dolorem hemicranii:
Aquilae capitis os, aut vulturis, dextrum dextro lateri dolenti, sinistrum sinistro appende, Galenus Euporist. 3. 34. ¶ Cerebrum aquilae cum oleo t modica cedria inunctum, scotomaticos et omnem capitis affectum sanat, Kiranid. Cerebrum perdicis aut aquilae in vini cyatis tribus morbo regio resistit, Plinius. Oculis aquilae cerebro aut felle inunctis claritatem visus restitui dicunt, Idem. his quidam verba eodem in loco sequentia, cum melle Attico, adiungunt: alii ad sequens medicamentum referunt. Et alibi, Aquilae cerebro vel felle visus claritatem restitui et suffusiones curari dicunt. Hepar aquilae siccum et tritum, cum proprio sanguine ac oxymelite per dies decem (potum) epilepticos sanat, Kiranides. ¶ Fel omne acre est et calfacit, sed aliud alio magis aut minus: aquilinum inter efficacissima numeratur, Dioscor. Accipitrum et aquilarum fella nimis acria sunt, quin etiam excedunt, quod vel colore suo aerugineo testantur, qui tamen interdum niger repetitur, Galenus de simplicibus 10. 13. Apud eundem de composit. sec. locos 4. 7. fel aquilae miscetur ocularibus compositionibus ad ficosas aliasque eminentias, et oculorum suffusiones, etc. De usu huius fellis ad oculorum claritatem restituendam, et emendandas suffusiones, Plinius. scripserat autem hoc facere haliaeetum. sed alii hanc facultatem simpliciter aquilino felli adscribunt. Oculis hebescentibus felle aquilae cum melle Attico inunctis, visus praestatur acutissimus: ut non sibi tantum sed hominibus quoque acutum cernant aquilae, Aelianus. Idem remedium Sextus ad suffusionem oculorum commendat. sed quidam (inquit) illud magis prodesse credunt, qui his medicamentum hellebori 1. j. aut dimidiam myrrhae, tantundem mellis Attici, obtemperatam faciunt inunctionem, (sed videntur haec verba corrupta.) compositio forte talis est, ut fellis et hellebori ana 3. j. myrrhae et mellis Attici ana 3. s. ad inunctionem misceantur. Fel aquilae cum succo prasii herbae myrrhaque et melle fumum non experto, inunctum oculis, omnem obscuritatem et hebetudinem tollit, nec ullum in eis vitium fieri sinit, Kiranides.
¶ Tussi medetur lingua aquilae collo suspensa, Galenus Euporist. 3. 37.
¶ Ad lumborum dolorem, aquilae pedes evellunt in adversum a suffragine, ita ut dexter dexterae partis doloribus adalligetur, sinister laevae, Plinius.
¶ Stercus anserinum prae nimia acrimonia inutile est. coniicio autem ita esse et accipitrum et aquilarum. Verum fugienda est materia omnis eiusmodi quae difficulter comparari potest, Galenus. Verrucas et myrmecias fimus aquilae illitus curat, Kiranides. Florentinus in Geoponicis confirmat illuc nunquam accessurum serpentem, ubi aquilae aut milvi fimus cum styrace in suffimentum fuerit adhibitus. Aquilae foeminae stercus cum melle synachicos sanat, et quasvis passiones circa collum, et ad tusses prodest, Kiranides. Fimus aquilae suffitus, in partu laborantes adiuvat mulieres, et corruptos foetos educit, et secundas extrahit, Idem.
¶ De aetite lapide quem Latine aquilinum dixeris, aut aquilae lapidem, ut Sextus. Quod aquilae hunc lapidem, et quam ob causam, in nidos imponant, supra in C. docuimus. Tribus primis aquilarum generibus, (hoc est melanaeeto, pygargo, morphno) et quinto (hoc est, gnesio) inaedificatur (forte non simpliciter imponi, sed cum reliqua materia intertexi et implicari sentit) nido lapis aetites, nihil igne deperdens, Plinius. Est autem lapis iste praegnans, intus cum quatias alio velut in utero sonante, Idem et Dioscorid. Aquilae lapis in ventre eius aut in nido invenitur, Sextus.
Aetites lapis gignitur in Euphrate fluvio Parthiae, Chrysermus apud Stobaeum. De aetite non constat: sunt qui e montibus Caucaseis, alii ab Oceani littore peti tradunt, colore candidissimo, spiritu gravidum, qui etiam ex agitatione sonum aedat: ita potentem ut aquae bullientis in lebete fervorem extinguat, Oppianus in Ixeuticis. Aetites duas naturas habet. alter rarus et inanis est, alter densus ac solidus, Zoroaster in Geopon. 15. 1. Aetites lapis (inquit Plinius 36. 21.) ex argumento nominis magnam famam habet. Reperitur in nidis aquilarum, sicuti in decimo volumine diximus. Aiunt binos inveniri, marem et foeminam: nec sine iis parere quas diximus aquilas, et ideo binos tantum. Genera eorum quatuor. In Africa nascentem pusillum et mollem, intra se ac veluti in alvo habentem argillam suavem, candidam, ipsum friabilem, quem foeminei sexus putant. Marem autem, qui Arabia nascitur, durum, gallae similem, aut subrutilum, in alvo habentem durum lapidem. Tertius in Cypro invenitur, colore illis in Africa nascentibus similis, amplior tamen atque dilatatus: caeteris enim globosa facies. habet in alvo harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis ut etiam digitis frietur. Quarti generis Taphiusius appellatur, nascens iuxta Leucadem, invenitur in fluminibus, candidus et rotundus. huic est in alvo lapis qui vocatur callimus, nec quicquam tenerius, Haec Plin. Apud nos (inquit Ant. Brasavolus Ferrariensis medicus) duo genera sunt, alterum album marmoris colore et effigie: alterum nigrum, subnigrum, vel cinereum. Vocant et lapidem praegnantem quod intus alterum lapidem album contineat, qui sonat quatiatur. In aquilarum nidis inveniri scribunt veteres, quod nos nunquam fieri putamus. Frequens est in Apulia monte Gargano, et variis Appennini locis. Albus in fluminibus invenitur, (praecipue circa initia rivorum et fluminum.) Ex Armenia alioqui Alexandriam vehitur, inde Venetias. Abutuntur eo quidam ad multas superstitiones et vanitates. hoc volunt furta detegi, hoc non possunt etiam optima cibaria edi, hoc futura
praedicere tentant, hoc deprehenduntur uxorum furta, Haec Brasavolus. Lapis aquilae invenitur in India inter Chimonas et Saradin, (alias Chimoas et Sarandi.) Graeci antarron (vox apparet corrupta, forte a Graeca apud Dioscoridem [GR], nisi potius [GR] legendum est. est enim (inquit) aetites [GR], hoc est amuletum retinens foetus) id est alleviantem partus. Reperta est autem huius lapidis facultas ab ipsa aquila. nam cum aquila foemina paritura est ova, mas ei hunc lapidem ex India allatum supponit, ut facile et minori dolore pariat, Serapio. Hic lapis ex India adfertur, similis castaneae, nisi quod habet colorem nebulae vel pulveris, (alias, colorem vellereum, forte cinereum) et cum agitatur, lapillus alius interior auditur, qui fracto exteriore apparet sicut avellana, ad albedinem declinans, Rasis apud Serapionem. idem alibi (inquit Serapio) hunc lapidem ovo similem facit. Multa erudite de aetitis eorumque differentiis scribit Georg. Agricola lib. V. de natura fossilium. Ut belemnites (inquit) aut terram aut arenam aut lapidem in se continet, ita geodes amplectitur terram: aetites lapidem vel arenam, enhydros liquorem, sed hi differunt a belemnite figura. nam plerique omnes in speciem orbis globati sunt, sed modo absoluti, modo compressi, eum certe qui complectitur terram Plinius alias in aetitis numerat, alias geoden vocans separatim persequitur. Dioscorides geoden ab aetite distinguit: quod ille terram, unde ipsi nomen impositum, hic lapidem contineat. adeo certe magnam cognationem inter se habent, ut ex eadem constent materia, non aliter ac belmnitae diversas res etiam ipsi continentes, ut fere in eodem loco gignantur. gignuntur autem in Saxonibus ad Hildesheimum: in Misenorum montibus ad Salam, et non longe ab Aldebergo, ac vero etiam sub arce Motestha, inveniuntur vero cum torrentes ex magnis et assiduis imbribus terram eluunt. Dictus est aetites vel a colore aquilae claudicante cauda, ut sentit Plinius: vel quod in aquilae nidis reperiatur. Misenus non longe ab Aldebergo repertus in rutilo niger est, (etc. omitto enim differentias eorum quas adfert mox a colore, odore, figura, magnitudine, duritie, asperitate et contrariis, postremo a contentis.) Quidam cum quatiuntur, sonum non aedunt, quod calculi intus adhaereant: sonant vero in quibus illi liberi ac soluti intus iacent. Nec vero paeantides, gemonides etiam vocatae, quae in Macedonia inveniuntur iuxta monumentum Tiresiae: nec cistites qui nascitur in Aegypto circa Copton: nec gasidane, quam Medi et Arbelitae mittunt, alii sunt lapides quam aetitae candidi. quia enim ipsi medentur parturientibus, paeantides vocantur: quia praegnantes quasi fiunt et pariunt alterum lapidem, appellantur gemonides: quia concipiunt, cissitae (sed ita cyssitae potius per y. dici deberent) nomen invenerunt. Gasidanae vocabulum peregrinum est, tamen quia concipere dicitur, et intra se partum fateri concussa, satis intelligimus etiam aetiten esse. Verum de his lapidibus quisque quod sibi videbitur verius sentiat. Omnino autem iam dicti lapides sunt hi, quos Theophrastus et Mutianus parere crediderunt. Enhydros quoque ad aetitas pertinet, Haec Georg. Agricola. Aetitae genus unum (inquit Christoph. Encelius) praegnans est arena et lapillis. aliud chelonitide (sic vocant improprie lapidem cui species sit conchae, pectinis aut strombi.) aliud silicem candidum continet. talem ego ad Albim inveni, candidum, subrotundum, durissimum, in cuius superficie cellulae erant tanquam in favis apum: cuius speciem alteram aliquando extra matricem (lapidem continentem) inveni solam, pilei quadam forma. ¶ Vidi ego aetiten magnitudine et forma parvae pilae lusoriae, plane rotundum, ex ruffo albicantem. Et alterum oblongiusculum, angulosum (tribus aut quatuor angulis) spadiceum fere vel magis fuscum: longitudine pollicis transversi, crassitudine minimi digiti fere, uterque lapillum continebat. Item alium ex Palaestina allatum, asperum sabulo, nigricantem, latum, qui arenam continebat. Alium denique ovi figura. Aetites sive geodes quem aperui dum haec scriberem, ruffus erat, magnitudine pruni, terra sive argilla praegnans albicante, glutinosa, terrae sigillatae vulgaris colore saporeque. crustam quoque ambientem ex eadem substantia induruisse gustus prodebat. Crusta quidem potentius quam argilla siccare et astringere videbatur. Eadem, ut coniicio, generatur cum argillae exiguae massae (possunt autem in aquis et fluviis volutatione offensioneque tum dividi in exiguas partes, tum in figuram rotundam redigi) per superficiem frigore indurantur: aut forsitan etiam calore, sive Solis, sive ex terra subeunte, vel temporis diuturnitate. Exiccatis autem exterioribus et in crustam conversis, tanquam in ovi generatione, interiora molliora manent et humiditatem suam conservant, ut quae per crustam nimis densam evaporare non possit. Quod si fortuito massula non mera argilla constet, sed lapillum arenasve contineat, ea quoque in medio relinquuntur, crusta ambiente propter exiccationem se contrahente, minusque loci occupante. Quare spacium aliquod inane relinquitur. unde sonitus. Haec quidem de generis igne candefeci, qui nihil inde laedi aut mutari visus est, ne colore quidem: ut coniiciam eandem fere eius substantiam esse, quae argillae illius ex qua vascula fusoria aurifabrorum fiunt. ¶ Vultures quum coeperunt ova aedere, aliquid afferunt ex Indico tractu, quod est tanquam nux, intus habens quod moveatur, sonumque subinde reddat. Quod ubi saepe apposuerunt, multos foetus producunt: sed unus tantum remanet qui immusulus vocatur, Textor. ¶ Chymistae aetiten pro chrysolitho, et porphyrite, et chrysochromo cognomine Macedonico, et polychromo accipiunt, Hermolaus in Corollario. Ocytocius lapis est minor aetite, planus tactu et resonans, Kiranides 1. 24. Et alibi, Aetites lapis rubeus est colore ut cera. gestatus servat in utero foetus, et abortus prohibet. Est enim ocytocius, (forte [GR], ut Dioscorides habet.) ¶ Lapis echites (corrupta vox pro aetite)
id est aquileus, gemmarum optima est, colori punicei, et vocatur ab aliquibus herodialis (ab indoctis scilicet, qui herodium ut dixi in A. pro aquila maxima et nobilissima accipiunt) eo quod aquilae cum in nido ovis suis apponant, Albertus. Aetiten aliqui dixere gagaten, (alias gagiten,) Plinius. Servius quoque aetiten nominat gagaten. sed gagaten scimus esse longe diversum lapidem, qui cum uritur odorem sulphureum reddat, ut Plinius alibi scribit: aut bituminosum resinaeve ut Dioscorides et Orpheus. itaque non potest nihil igne amittere, neque frigidissimus esse, quae duo aetitae attribuuntur. quanquam de gagate Plinius refert, uti eo magos in ea quam axinomantiam vocant, et peruri (inquit) negant, si eventurum sit quod aliquis optet. sed magicum hoc, non naturale est. Strabo gangiten in Armenia repertum scribit quo serpentes fugentur, hunc (gagiten seu aetiten Plinii) an alium accipiat, nondum liquet, Hermolaus. Mihi vero dubium non est, quin gagaten intellexerit Strabo. hoc enim tantum serpentes fugari authores scribunt, non etiam aetite. Alius ab aetite est gagates vel gangites lapis, quem Nicander [GR] dixit, medicis notus, Caelius. Caeterum cum aetites igni resistere possit, teste Plinio: et in aquae bullientis in lebete fervorem extinguere, ut Oppianus scribit, (alii idem de iaspide tradunt) eo quidem nomine pyrimachus dici posset. Sed alius est lapis pyrimachus cuius meminit Aristoteles lib. 4. De Meteoris, scribens illum quoque ut ferrum igne vehemente liquari: et quod ab eo igne soluto fluat, rursus concrescere et durari. Eiusdem et Theophrastus meminit in libro de lapidibus. Interpretes Aristotelis qui nam hic lapis sit, non docent, aliqui recentiorum pyritem esse suspicantur. Pyrimachum aliqui alabastrum esse dicunt, quod non credo: alii lapidem e quo ignis ferro excutitur, Niphus. Bellonius in Memorabilibus suis capite 53. lapidem quendam describit, quem Graeci vulgo asbeston, alii varovitnicon nominent, etc. qui an sit pyrimachus, inquirendum est. Est et amiantus lapis alumini similis qui nihil igne deperdit ut scribit Plinius. sed hunc non puto liquari, ut neque aetiten. liquari enim et nihil deperdere, forte solius auri est.
¶ Aetites ad multa remedia utilis est. sed vis illa medica non nisi in nido direptis, Plinius. Et alibi, Lapis aetites in aquilae repertus in nido, custodit partus contra omnes abortus insidias. Aetitae omnes gravidis adalligati mulieribus vel quadrupedibus, in pelliculis scarificati, uteri animalium continent partus, non nisi parturiant, removendi, alioqui vulvae excidunt. Sed nisi parturientibus auferantur, omnino non pariunt, Idem 36. 20. est autem obscurum quid sibi velit per haec verba scarificati uteri: et forte corruptus est locus: malim ego, lubrici uteri animalium, ex Dioscoride. Aetites mulieribus commodus abortibus adversatur, Aelianus. Phylacterium est praegnanti, et praestat ut mulier partum perferat, Sextus. Aetites alter densus est solidus, qui mulieribus alligatus perficit foetus: alter rarus et inanis intus, (videtur hic aliquid deesse, tum quia de facultate posterioris nihil dixit, tum quia Graece legitur [GR], etc. et sequi debebat, [GR], etc.) Zoroaster in Geoponicis 15. 1. Collo appensus aetites amolitur abortum, Author incertus. Ut foetus retineatur, lapis aetites appendatur, Galenus Euporist. 2. 57. Aetites sinistro brachio adalligatus contra muliebrium locorum lubricitatem foetus in utero retinet. parturientibus vero a brachio sublatus femori alligandus est, ut sine dolore foetus excludatur, Dioscorid. Collo mulieris suspensus conceptum impedit, Constantinus: per errorem fortassis, quod apud Dioscoridem vel ipse vel alius quem sequutus est, [GR] pro [GR] legerit. Non igitur pugnant authores si alii appenso hoc lapide foetum retineri, alii promoveri partum et facilem reddi tradunt: quoniam diversis corporis locis alligatu diversum praestet: nempe supra uterum retineat, infra uterum vero detrahat partum. quanquam Chrysermus apud Stobaeum aetiten ait obstetrices difficulter parientibus super uteros ([GR]) imponere: et sic illas confestim ac sine dolore eniti. Aetius vero 16. 21. aetites (inquit) super ventre gestatus, praegnantes foetusque conservat, nec sinit vulvam emollescere. Mulieribus et caeteris animalibus si supponatur hora partus, facile minorique dolore parient, Serapio. habetur autem (inquit) apud nos a quam pluribus, et persaepe hanc vim ei vere attributam esse experimento cognovi. Hoc idem Rasis (Serapione citante) expertum se ait. Nos superioribus diebus periculum aetitae in parturiente facientes, nihil iuvamenti obtinuimus, Amatus Lusitanus. Iac. Sylvius in Gallia usu quotidiano huius lapidis vim probatam ait, ut supra quidem alligatus partum contineat, ad femina vero attrahat. Apud nos aliqui in hunc usum hoc genus lapidum vel rude vel crusta superiore dempta complanatum, argento includunt, ut ad quanque corporis partem alligari commode possit: quasi vero vis certa huic lapidi insit foetum ad sese attrahendi ut magneti ferrum. Atqui experimentis etiam hac in re non videtur fides habenda. quicquid enim appenderis parturienti, instantibus iam doloribus partu et utero nitente, naturaque movente foetum, ut plurimum paulo post pariet mulier: non minus forte, quam aliud quodcunque a natura excernitur, si iam maturum sit ac nisus partis excernentis accedat, ut plurimum procedet, nisi nimium infirma et debilitata sit natura. Scio animum et fiduciam nonnihil praestare: sed hic verbis potius spe et consolatione plenis et religione confirmari, atque in Deum dirigi debet, non in phylacteriis et amuletis haerere, ne per simplicem in illa fiduciam idololatria committatur. Conatur enim daemon ut per alios innumeros dolos, sic praecipue per magiam quae verbis et amuletis vires mirificas tribuit, mentes hominum a Deo abstrahere, hanc interim non magiam sed creatae a Deo naturae vim esse asserens. Scio etiam occultas rerum esse facultates, qualis est magnetis in attrahendo ferro. sed in illis, cum
ex primis aut secundis qualitatibus (ut physici et medici vocant) causas cur quidque fiat reddere nequeamus, unam habemus communissimam, nempe totius substantiae similitudinem aut dissimilitudinem, [GR]. Quaenam vero substantiae similitudo, quae vera sympathia lapidis ad foetum in utero fuerit? An quod similiter aliquid inclusum intra se gestat, quod concepisse, quoque veluti gravidus lapis videtur, sicut uterum foetus? Sed ficta huiusmodi inter se rerum similitudo innumeras nobis superstitiones peperit. atqui magis ferme ridiculum est hanc facere similitudinem secundum substantiam, atque animal pictum eiusdem substantiae cum vivo asserere. Sed his omissis veniam ad reliqua quae de facultatibus aetitae authores tradunt. Omnes aetitae exiccant: quidam insuper astringunt: ex quibus geode ea que obscurant oculos, purgat: et cum aqua illitus, sedat inflammationes mammarum et testium, Georg. Agricola. Verrucas et myrmecias aetites applicatus sanat, Kiranides. Prohibet casum epilepticorum, Evax et Albertus. hinc est forte quod Serapio scribit poni eum loco paeoniae. Tritus et exceptus ceroto parato cum cyprino (unguento) aut gleucino aliove calfaciente, comitialibus magnopere prodest, Dioscorid. Adalligatus una cum pisce aquila ossa confracta restaurant, Kiranides. Prodest cum alia plurima, tum ad rigores qui per circuitus revertuntur, et praesertim ad quotidianas facit si corpori alligetur, Trallianus. Aetiten lapidem cum ovo ac modico rosaceo podagris illini iubet Aetius 12. 44. ¶ [GR] est, hoc est furta detegit, si quis eum imposuerit in panem qui edendus sit. nam fur panem illum quamvis commansum dentibus suis deglutire non poterit. eodem modo cum cibariis coctum, furem prodere aiunt, cum cibaria illa devorare nequeat, Dioscorid. Hunc morem sic deprehendendi furem in Graecia etiamnum durantem pluribus describit Bellonius in Memorabilibus capite 23. Si quis de cibo aliquo tanquam venenato suspicionem conceperit, aetites in cibum impositus prohibet ne deglutiri possit si venenum sit mixtum: lapide vero subtracto nihil prohibebit quin cibus deglutiatur, Evax et Albertus qui hoc a Chaldaeis prodi scribit. Kiranides videtur aetitae lapidis facultates quasdam superstitiosas non satis distinguere a facultatibus attributis lapidi, quem ait reperiri in capite piscis aquilae.
H.
a. Aquilus color est fuscus et subniger, a quo aquila dicta esse videtur: quamvis etiam ab acute volando dictam volunt, Festus. Aquila ab acumine oculorum vocata est Isidorus. ab acumine: habet enim tria acuta, visum, iram, et instrumenta venandi, quae sunt ungues et rostrum, Albertus. Iovis ales, et Iovis armiger per antonomasiam absolute pro aquila apud Vergilium ponuntur. vide infra in h. Flammiger ales, pro aquila quae Iovis fulminibus fervit, ut exponit Lactantius, Statius 8. Thebaid. [GR], pro aquila Iliad. ω.
¶ [GR], Atticum est: [GR] commune. utroque modo apud Aristotelem scriptum invenio. Attici ut pro [GR]: sic [GR] sine iota proferunt, idque aptius, ut videtur, quoniam [GR] (hoc est ab impetu volandi) haec avis denominatur, Orion apud Ethymologum. Aetos dicitur a verbo [GR] quod et impetum facio, quasi [GR.] vel [GR.] fertur enim illam a Iove semper veri eventus nuntiam emitti, Etymologus. vel ab α. particula intendente et nomine [GR.] vel quoniam Iovi, qui allegorice aerem denotat, sacra est, eadem origine qua aer, a verbo [GR] (id est spiro) derivatur, Eustathius. ¶ [GR], aquila, Pergaeis, Etymologus et Varinus. locus apud Hesychium depravatus est. [GR], aquila Macedonibus, Idem et Hesychius. Alibi tamen apud eosdem invenio, quod aquila Macedonum lingua [GR] dicatur: et rursus eadem lingua [GR], apud Etymologum et Varinum. [GR], aquila est fulva et vehemens: aut si Graece mavis, [GR], Hesychius et Varinus. sed pro [GR] repono [GR], quam vocem Suidas quoque pro aquila interpretatur. [GR], est aquila dicta [GR.] aliqui avem vulturi similem interpretantur. [GR], Hesiodus in Aspide. Varinus aquilae nigrae interpretatur: et potest sane a verbo [GR], pro nigro accipi, ut [GR] ab [GR]. sed de morphno aquila dicam infra privatim. [GR] quidem et [GR] Grammatici [GR] et [GR], id est violentum et praedonem vel rapacem exponunt, quod aquilae convenit. [GR], aquila apud Persas, Hesychius et Varin. [GR], aquila, Hesychius. apparet autem vocem esse corruptam a Latina. Escos, id est aquila avis, Sylvaticus, corrupta forsitan voce a Graeca aetos. Hyperionis avis est aquila foemina, similis aquilae mari, Kiranides. [GR], aquila, Sophocli in Laocoonte: harpyas etiam in Phineo catarrhactas vocat. sed catarractes vel cataractes proprie et privatim vocatur non aquila ipsa, sed aquilae similis quaedam avis rapax, [GR], ut Eustathius in Dionysium scribit: in parecbolis Homericis simpliciter genus avis rapacis interpretatur.
¶ Epitheta. Iovis ales, Iovis armiger (Aeneid. 9.) quibus et per antonomasiam absolute pro aquila utuntur. Ferox, Horatius. Fulva, Aeneid. 11. Et apud Textorem, Alituum regina, altivolans, astrivolans, bellatrix, corusca, flammigera, grata Iovi, nubivaga, nuncius Iovis, praedatrix, praepes Vergilio. (Vide Festum in dictione praepetere. Vergilius etiam praepetes pennas dixit. Nec respirandi sit copia praepete ferro. Ennius de pugna Caecilii, ingruentibus in eum veluti imbre, telis.) rapax, regalis, regia, sublimis, venatrix. ¶ [GR], Iliad. ο. licet autem [GR] interpretari vel a colore nigrum, fulvum, ruffum: vel ab animi fervore, aut ab impetu et vehementia volandi. [GR], Theocritus Idyl. 17. [GR], Odysseae τ. [GR] interpretantur vel qui
[GR], id est rostrum aduncum habeat, vel chelas, id est ungues uncos. Cleonem Aristophanes traducens, coriarium et furem illum esse innuens [GR] cognominavit, quasi aduncas et rapaces manus habentem. Sed de huius vocis etymologia et interpretatione plura leges apud Varinum in elemento A. [GR], Nicander. Accipitrem Homerus [GR] tantum vocat, [GR] simul et [GR], in Epigram. [GR], absolute pro aquila, Iliad. ω. ubi Scholia exponunt aquilam avium maximam, vel auspicia perfecta praebentem, [GR]. [GR], Aristoph. in Avibus. [GR], Iliad. μ. et ν. [GR], Iliad. χ. [GR] per antonomasiam, Pindarus. [GR], Apollon. Argon.
¶ Aquilus color est fuscus et subniger, a quo aquila dicta esse videtur, quamvis eam ab acute volando dictam esse volunt. Aquilus autem color ab aqua est nominatus. qui color incertus est inter album et nigrum, Festus. Aquila quidem germana colore ruffo vel subrutilo describitur, melanaeetus autem et anataria seu morphnus nigricant. Aquilius praenomen (cognomen) ab aquilo colore, id est nigro est dictum, Idem. Corpore aquilo, Plautus Poen. Colorem inter aquilum candidumque, Svetonius in Augusto. Aquilinus, quod ad aquilam pertinet, aut quod aquilae est simile. An tu invenire postulas quenquam cocum, Nisi sit milvinis, aut aquilinis ungulis? Plautus id est rapacibus. Aquilo ventus a vehementissimo volatu adinstar aquilae appellatur, Festus. Ut aquilifero moranti cuspide sit comminatus, Tranquillus in Caesare. sed legendum aquilifer casu recto, ex Plutarcho, Caelius. Vide inferius inter icones.
¶ Legimus in templis etiam vocari [GR]. id non aliud indicat, quam tecta, quae item ptera vocant, sed et aetomata, sicuti in Agamennone auctor est Ion, (ex Scholiaste Aristophanis.) Corinthiorum autem fuisse inventum id cecinit Pindarus, quum in Olimpiis ita scribit de Corinthiis, [GR]: Ante vero retroque aetomata concinnari solita, prodidit auctor Didymus, Caelius. Corinthii invenerunt [GR], Scholiastes in Olympia Pindari Carmine 13. Sed alii videntur aquilae effigiem interpretari apud Pindarum, quae templis imponi solita sit, ut ex hisce Scholiastae verbis colligo: [GR]. [GR] id est pinnas et aquilas vocant tecta templorum, Varinus et Suidas. hoc est tectum quod utrinque in altum tendit figura triangulari. neque enim omnia tecta hac specie constituuntur. apparet autem non modo templorum, sed quarumvis aedium tecta in hanc formam constructa sic dicta fuisse. Solent autem ditiores huiusmodi tectis ante ac retro muros triangulari figura per intervalla scansilia se colligentes in mucronem, pinnarum extensarum similitudine, adiungerequi ipsi muri vel pinnae murorum an similiter aeti vel aetomata dici possint, iudicent alii. [GR]; vel [GR], [GR], Suidas et Etymologus. Eustathius simpliciter aeton et aetoma partem templi esse scribit, sic dictam a similitudine alarum aquilae. Galenus lib. 3. commentariorum in Hippocratem de articuli, [GR] (inquit) vocat culmen seu supremam domus partem triangulari forma. nam si solarium ([GR]) quispiam facere velit, loco tegularum arcam planam constituet. at si tegulas imponat, ea forma tectum erigit, qua facile pluvialis aqua defluere queat. unde in altum medio culmine a posteriore in anteriorem partem per longitudinem porrecto hinc et inde supra laterales parietes tectum humiliter deducitur, ut geminarum demissarum alarum speciem praeferat. ex qua similitudine veteres huiusmodi tecto aetomati nomen indidisse videntur: quod et [GR] appellarunt cum alii, num Diocles Carystius hunc locum paraphrastice reddes, Haec fere Galenus. Graecus quidem codex admodum depravatus est. Interpres Latinus vertit lacunar, et testudinatum, quam recte viderit ipse. [GR] quidem dictum apparet, quod in tali contignatione tecti, trabes inter se oppositae, colligatae videantur et connexae. Aquilas templi Tegeatarum Pausanias in Arcadicis dixit. [GR], Aristophanes in Avibus. [GR], id est ferramentum iuxta singulos rotae radios, Pollux, Etymologus, Hesiodus et Varinus. [GR], Hesiodus et Varinus. ¶ [GR], pulli aquilarum Aeliano, Suidas. ¶ Aristophanes Cleonem traducens tanquam coriarium et pecunias publicas suffurantem [GR] nominavit. ¶ [GR], id est aquilinam pennam et carnem Graeci dicunt, Suidas. ¶ [GR], avis aquilae similis, ut de catarrhacte et harpe avibus apud Grammaticos legimus.
¶ [GR], equus celerrimus, in epigrammate Archiae, Antologii 1. 33. pro equo omnium pernicissimo, quando aquila inter aves velocissima est. Oppianus Iberos equos tantae celeritatis esse scribit, ut solae cum eis aquilae certare possent. [GR] dicti equi a genitiva quaedam nota, quam habent circa armos, a Sarmatis probantur tanquam ad cursus aptissimi: improbantur qui eadem circa caudam et clunes habuerint, Absyrtus 115. Convenit sane a pernicissima avium aquila equos etiam velocissimos sic appellari, etsi nulla huiusmodi corporis nota foret. ¶ Exaetus dicitur aquila dum nutrit pullitiem a fortitudine sua degenerans, adeo ut foetus ferarum rapere non queat, ut in C. docuimus. ¶ Est et aquila piscis, [GR] apud Athenaeum. [GR] dicuntur, quorum rotundi et alternatim (vel pectinatim) invicem inserti dentes sunt, ut leo, canis, pardalis, [GR] et pisces carnivori, Scholia in Aristophanis Equites. ¶ Aetites lapis descriptus est in G.
¶ [GR], herba quaedam in Lybia nascens, Varinus et Etymologus, sed [GR] etiam tanquam herbae nomen apud Varinum legitur, voce nimirum corrupta. Galenus lib. 6. de simplicibus medicamenti refert Pamphilum quendam in opere suo de herbis grammatico et magico potius quam medico, [GR], id est aquilae herbae meminisse, cuius apud neminem Graecorum mentionem se invenisse scribat, sed tantum in libro quodam qui Hermae Aegyptio tribuatur de 36. sacris herbis horoscoporum, quas omne (inquit Galenus) nihil quam nugas et figmenta esse constat. Haec forte fuerit Prometheum dicta herba Apollonio in Argonauticis, quam fingit natam e sanguine Promethei aquila iecur eius depascente, unde et radix sanguinolenta appareat: flore croceo cubitali, (vel cubitum distante a terra,) caule gemino. Scholiastes ait poetam haec fingere. a nullo enim rhizotomo talem stirpem describi. Nos centaurii maioris tantum radicem succo manare sanguineo apud veteres legimus, cui tamen reliqua descriptio non convenit. [GR], herba, Hesychius et Varin. Dioscorides (aut quisquis nomenclaturas ei adiecit) leontopodium dictam herbam, aetonychon etiam nominari prodit. Aegineta vero lithospermum aetonychi semen esse ait. Sed lithospermon ea est herba quam vulgo milium solis vocitant, longe a Dioscoridis leontopodio diversa. Lignum aquilae quoddam dictum peregrinum et aromaticum hodie in nostrum orbem afferri audio. Herbam quam Galli ancholiam vocant, nostri aquilegiam, aliqui angelicam, Matthaeolus Senensis aquilinam nominat: aliqui amorem perfectum.
¶ Icones. In sceptris regum aquila erat, Scholiastes Aristophanis. ¶ Aquila fuit signum singularum legionum Romanarum: unde aquilifer dicebatur signifer in Romana militia. Aquilam Romanis legionibus C. Marius in secundo consulatu suo proprie dicavit. Erat et antea prima cum quatuor aliis: lupi, minotauri, equi aprique singulos ordines anteibant. Paucis ante annis sola in aciem portari coepta erat, reliqua in castris relinquebantur. Marius in totum ea abdicavit. Ex eo notatum, non fere legionis unquam hybernasse castra, ubi aquilarum non sit iugum, Plinius. Ex quibus L. Petrosidius aquilifer, quum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit, Caesar 5. belli Gall. Quum signa militaria, quum aquilam illam argenteam (cui etiam sacrarium scelerum domi suae fecerat) scirem esse praemissam, Cic. 2. in Catil. Signa decus belli Parthus Romana tenebat, Romanaeque aquilae signifer hostis erat, Ovid. 5. Fast. Infestisque obvia signis Signa, pares aquilae, Lucan. lib. 1. Ut notae fulsere aquilae, Romanaque signa, Ibid. Aquilae duae, signa sexaginta sunt relata Antonii, Galba ad Cicer. lib. 10. Iupiter egrediens ad bellum contra patrem Saturnum, aquilae vidit augurium: cuius cum vicisset auspicio, fictum est quod ei pugnanti tela ministrasset: unde etiam a felice augurio natum est, ut aquilae militum signa comitentur, Servius. Primum signum totius legionis est aquila, quam aquilifer portat, Vegetius de re milit. 2. 13. C. Caesare, M. Lepido Coss. decimae legionis Aquilae Cn. Pompeii filio, quae fulmina tenebant, visae dimittere, et in sublime avolare: ipse adulescens Pompeius victus, et fugiens occisus, Iul. Obsequens. Traditur primam aquilam, quae in exercitu Crassi ferebatur, sua sponte cogente nemine, esse conversam, adversus Parthos proficiscentis, Plutharcus in vita Crassi. [GR], libro 8. Sibyllinorum. Aquila etiamnum signum est imperii Romani, cui bina capita affinxerunt postquam imperium in Orientale et Occidentale dividi coepit. sed pictores dum elegantius quam verius repraesentare aquilam student, iconem eius paulatim omnino corruperunt. [GR], Theocritus Idyl. 15. De aquilis aureis in templo Delphico, leges infra in h. Aquila aurea in porta templi Hierosolymitani ab Herode consecrata, a Iudaeis aliquibus postea deiecta est: quorum aliqui comprehensi iussu Herodis vivi combusti unt, ut tradit Iosephus Antiquitatum Iud. lib. 17. cap. 8. De aquila super tumulo Aristomenis, vide in h. mox post proverbia. In carcerum Olympici certaminis embolo. id est rostro. delphis aereus in canone erectus visitur, et in medio ara quae aquilam ex aere alis longe extensis sustinet. Est autem machina huiusmodi, ut ea commota delphinus in terram cadat, aquila vero sursum prosiliat, Idem Eliacorum 2. Leocras (lego Leochares, ex Tatiano) statuarius aquilam fecit, sentiente quid rapiat in Ganymede, et cui ferat, parcentem unguibus etiam per vestem, Plinius 34. 8. Divus Augustus in Curia quam in comitio consecrabat, duas tabulas (pictas) impressit parieti: quarum alterius admiratio est, puberem filium seni patri similem esse, salva aetatis differentia, supervolante aquila draconem complexa, Idem. Memini cum Romae aetatem tererem, ad Palatii radices pone Anastasiae templum, sacellum effossum fuisse, quod tum plerique Consi putarunt, propter frequentes conchas marinas ibi repertas. ubi et effigies albae aquilae cum crista rubra in sacelli fornice seu testudine, quod tum plerique consilii symbolum interpretabantur, Lil. Greg. Gyraldus. Apis Aegyptiorum in tergore effigiem aquilae habet, Herodotus. Ut hominem significent Aegyptii qui tuto urbem habitat, aquilam pingunt quae lapidem gestet. haec enim a mari vel terra sublatum lapidem in suum infert nidum quo tutior sit ac firmior, Orus 2. 50. Regem qui solitudine gaudeat, quique errata non condonet si velint significare, aquilam pingunt. haec enim desertis in locis nidum sibi construit, sublimiusque caeteris volucribus volat, Idem 2. 57. Cum suis sacris literis Aegyptii victoriam pingerent, aquilam formabant, quoniam ea avis caeteras aves superare solet, Lil. Greg. Gyraldus. Aquilae pullus masculum et orbicolatum ([GR]) quippiam, vel semen hominis connotat, Orus 2. 3. Emblemata quaedam Alciati de aquila, infra in h. referam. ¶ Est et aquila sydus, de qua Higinus:
Haec est (inquit) quae dicitur Ganymedem rapuisse, et amanti Iovi tradidisse. hanc etiam Iupiter primus ex avium genere delegisse sibi existimatur: quae sola tradita est memoriae, contra Solis exorientis radios contenere valere. itaque super aquarium volare videtur. Hunc enim complures Ganymedem esse finxerunt. Nonnulli etiam dixerunt Meropem quendam fuisse, qui Coon insulam tenuerit regno, et a filiae nomine Coon, et homines ipsos a se Meropas appellarit. hunc autem habuisse uxorem nomine Ethemeam, genere Nynpharum procreatam: quae cum desierit colere Dianam, ab ea sagittis figi coepi, tandemque a Proserpina viva ad inferos arrepta est: Meropem autem desiderio uxoris permotum, mortem sibi consciscere voluisse: Iunonem autem misertam eius, in aquilam corpus eius convertisse, et inter sidera constituisse: ne si hominis effigie eum collocaret, nihilominus memoriam tenens coniugis desiderio moveretur. Aglaosthenes autem qui Naxica scripsit, ait Iovem Cretae surreptum, Naxum delatum, et ibi esse nutritum: qui postquam pervenerit ad virilem aetatem, et voluerit bello lacessere Titanas, sacrificanti ei aquilam auspicatam: quo auspicio usum esse, et eam inter astra collocasse. Nonnulli etiam dixerunt Mercurium, alii autem Anapladem pulchritudine Veneris inductum in amorem incidisse: et cum ei copia non fieret, animum ut contumelia accepta defecisse: Iovem autem miserum eius, cum Venus in Acheloo flumine corpus ablueret, misisse aquilam, qui soccum eius in Amythaoniam Aegyptiorum delatum Mercurio traderet: quem persequens Venus ad cupientem sui pervenit: qui copia facta, pro beneficio aquilam in mundo collocavit, Haec omnia Higinus. Aquila occidit 13. kalend. Augusti, Plinius. Exorto Leone occidit. exoritur autem cum Capricorno, etc. Vide astronomos: ut Higinum de sagitta qua Hercules aquilam interfecit. Griphus est apud Athenaeum, quae nam eadem in coelo, terra, et mari habeantur: ad quem respondetur, Visus, serpens, aquila, et canis. addo et leporem. ¶ De spectro tricipiti, capitibus aquilae, leonis et bufonis, quod Marcomiro Troianorum circa Maeotin regi apparuit, ex Munstero historiam scripsi in Bufone a.
¶ Propria. Aegyptus dicta est olim Aeria, et Aetia ([GR]) ab Aeto quodam Indo, Eustathius in Dionysium. Aquila urbs Brutiorum ex ruinis Furconii antiquissimi oppidi a Longobardis aedificata, ut scribit Volterranus. Aquileia urbs Carnorum metropolis, a legendis aquis dicta existimatur. Aetos fluvii nomen est in Scythia, aliqui Nilum etiam olim Aquilam dictum volunt, Vide in h. in fabula Promethei. ¶ Aquilam Iudaeum Ponticum et Priscillam uxorem eius invenit Corinthi, Actor. 18. Pontii Aquilae tribuni meminit Svetonius in C. Iulii Caesaris vita. Aquilius praenomen (cognomen) ab aquilo colore, id est nigro, est dictum, Festus. Huic simile est apud Graecos Aetius. [GR], Hesychius et Varinus. Eurymedon quidem fluvius est Pamphyliae. fuit et hoc nomine auriga Eurycreontis regis, et Nestoris minister, ut Varinus scribere videtur: item Fauni filius apud Statium in Thebaide. Aiax Telamoni natus primum Aetos dictus est, propter auspicium aquilae praetervolantis cum Hercules in Telamonis gratiam sacrificaret eo nomine ut filius ei nasceretur, ut copiosius scripti in Leone h. in leonis Nemeaei mentione. Pyrrhus rex aquila appellari gaudebat, Plutarchus. Ab rerum gestarum excellentia praesigni Pyrrhum esse aquilam cognominatum, id est aeton, prodit historia, Caelius. [GR], [GR] (nisi [GR] per υ. legendum est) [GR], Plutarchus in Apoph. Aetius viri nomen, haeretici ex Antiochia Syriae, de quo multa Suidas: item scriptoris rei medicae. Huic Latine respondet Aquilius. Magi hominum ad animalia bruta affinitatem insinuantes, brutorum etiam nominibus eos appellant: ut leones, iisdem sacris initiatos, mulieres hyaenas, ministros corvos, patres aquilas et accipitres, Porphyrius in libro de abstinendo ab animatis.
¶ b. Quod si omni tempore similes milviis sint stymphalides atque aquilis, aves mihi videtur Arabicae, Pausanias in Arcadicis. Divus Ioannes in Apocalypsi scribit se vidisse quatuor animalia plena oculis ante et retro, quorum quartum simile fuerit aquilae volanti, etc. Vide in Leone H. a. Similem visionem legimus in prophetia Ezechielis cap. 1. Inter bestias quatuor a Daniele visas, (ut legimus cap. 4. historiae eius) prima erat sicut leo, erantque ei alae sicut aquilae. Aquilae inter aves aspectu sunt masculo, [GR], perdix foemineo, Adamantius. Ctesias scribit gryphes aquilino ore esse, Aelianus.
¶ c. [GR] (Eteoclem) [GR], Sophocles in Antigone. [GR], Theocritus Idyllio 17. Reperitur etiam de homine [GR], Homerus de Thersite. ¶ Ut in cane vulturina sagacitas, sic acies aquilina in venatore requiritur, Budaeus. Aquila de rupibus dispicit escam, et longiquo prospiciunt oculi eius, Iob. 39. Sic fatus Menelaus abivit, [GR], Iliad. ρ. Homerus cernendi agendique celeritatem alias accipitri palumbario comparat: alias aquilae, [GR]. indicat enim aciem visus, quod e sublimi cernat: pernicitatem vero quoniam velocissimum animal capiat, Varinus in [GR] (equis Iberis velocissimis) [GR], Oppianus. Excitabit Dominus contra te gentem e longiquo,
quae ut aquila advolabit, Deuteron. 28. Aquilis velociores, leonibus fortiores Saul et Ionathas, a. Regum 1. Aquilis velociores equi illius, Hieremias 4. Sicut aquila volabit (hostis,) et expandet alas suas super Moab, Idem 48. Aquilis coeli velociores sunt persecutores nostri, super montes persecuti sunt, in deserto insidiati sunt nobis, Idem in Threnis 4. Venient equites eius e longiquo, et advolabunt ut aquila festinans ad vorandum, Abacuc. 1. Divitiae faciunt sibi alas, et veluti aquila subvolant in coelum, Proverb. 23. Tria sunt mirabilia apud me, imo quatuor quae non cognovi: Via aquilae (pro quavis ave hoc loco, Munsterus) in coelo, etc. Prover. 30. Dies mei transierunt instar aquilae quae volat ad escam, Iob. 9. Aquila in petris manet, in saxis praeruptis atque inaccessis rupibus commoratur, Iob. 39. Aquila nunquid ad tuum praeceptum elevabitur, et in arduis ponet nidum suum? Ibidem. Si elevaveris quasi aquil nidum tuum, inde detraham te dicit Dominus, Hieremias 49. et Abdias similiter. Sustinentes Dominum mutabunt vires: renascentur (eis) pennae in modum aquilarum, Esaias. 40 Lais meretrix videtur mihi [GR]. Sic et Lais nunc (inquit) otiosa est et bibula, nihil aliud quaerens quam ut in diem cibo ac potu saturetur, Epicrates apud Athenaeum. Aquilam adhuc iuvenem in ovilia Demisit hostem vividus impetus. Nunc in reluctanteis dracones Egit amor dapis atque pugnae, Horatius in Odis 4. 4. Oculum qui subsannat patrem, et contemnit doctrinam matris, corvi eruent, et pulli aquilae devorabunt, Prover. 30. Qualis ubi aut leporem, aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, Vergilius nono Aeneid. imitatus illud Homeri, [GR], ut Servius observavit. [GR], Homerus alicubi de aquila. Testudines terrestres foeminae in coitu supinae iacent: quo peracto cum se convertere nequeant, praeda tum aliis animalibus tum aquilae relinquuntur, Aelianus. ¶ Est in iuvenis, est in equis patrum Virtus: nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam, Horatius in Odis 4. 4. ¶ Massurius apud Plinium immussulum avem dicit esse pullum aquilae priusquam albicet cauda: Vide infra in Capite de aquilis diversis.
¶ d. Portavi vos super alas aquilarum, Exodi 19. ubi Munsterus in Scholiis, Portavi vos quasi in humeris, sicut aquila pullos suos portat in alis praeter morem aliarum avium, quae pullos pedibus, quo volunt, portant. Est etiam aquilae natura (inquit Paulus Fagius) ut sensim pullos suos ad volandum excitare et provocare soleat. Sic Deus populum suum excitavit, quando Aegypto eduxit. R. Salomon hunc locum explicans, Omnes caeterae aves (inquit) pullos suos ponunt inter pedes suos, eo quod timeant sibi ab avibus quae altius volitant. aquila vero non timet sibi, cum una omnium altissime volet. quia vero ab homine timet, ne forte iaculo impetatur, pullos super alis gestat: quasi malit seipsam iaculo perire quam pullos suos. ¶ Puerum avium studiosissimum Philarchus memoriae prodidit, aquilae pullum quem dono accepisset, vario et multiplici cibo aluisse, et studiose diligenterque curasse, (et aegrotantem aliquando curasse, Io. Tzetzes 3. 134.) Nam cum ipsum non tanquam rem ludicram alebat, sed tanquam vel amores suos et delicias, vel natu minorem germanum fratrem, sic sane is aquilam magna cum cura et diligentia tuebatur. Cum autem progressu aetatis in mutuam inter se amicitiam vehementer exarsissent, atque accidisset ex morbo ut puer laboraret, tum ei aquila assiduitate officii assidebat. Cum enim is quietem caperet, ipsa quoque quieti se dabat: cum vigilaret, eadem assistebat: cum non ederet, ipsa pariter cibum non admittebat. Postea vero quam e vita excessisset, atque efferretur ad monumentum sepulchri, eum prosecuta est: postque ubi cremaretur, in medios rogos se immisit, Aelianus. Sed carmina tantum Nostra valent Lycida tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas, Vergilius Aegl. 9. Tam dispar aquilae columba non est, Nec dorcas rigido fugax leoni, Martialis. [GR], Homerus Iliad. ω. [GR], Iliad. χ. [GR] (draconi) [GR] (alias [GR) [GR], etc. draco enim avium omnium invadit, et si aquila recens agnum aut leporem rapuerit, is illi e fruteto aliquo prosiliens abripit, Nicander.
¶ e. Proditur memoriae, Pythagoram, quum supervolantes sussurraminibus magicis excantasset aquilam, ita deduxisse, ut mitem redderet ac prorsus cicurem. Propterea Ammianus: Pytaghoras (inquit) femur suum apud Olympiam aureum ostentabat, et cum aquila colloquens subinde visebatur, Caelius. Apollonidae epigramma extat lib. 1. epigrammatum Graecorum titulo [GR], in aquilam quae in Rhodum venerit, ubi alioqui aquilae insunt, quum Nero Imperator illic ageret, eique ultro mansuetam se praebuerit. ¶ Aetites lapis suspensus in sinistro brachio conciliat amorem, et divitias auget ubi fertur, Evax et Albertus. Quaecunque facit aquila (in remediis et amuletis) haec et vultur, Kiranid. Idem superstitiosas quasdam et vanas facultates aetitae lapidi si cum aliis quibusdam gestetur, attribuit, indignas adscribi. iubet quidem in eo sculpi aquilam, etc. Et rursus, In hyaenio lapide sculpe aquilam dilaniantem piscem, etc. locus est corruptus.
¶ Ad gratiam et fortunam. Dexter oculus aquilae in panno mundo ligatus, et in sinistra manu
retentus, in collocutionibus magnam gratiam et amicitiam praestabit. Sinister autem oculus in corio cervino appensus numquam sinit ophthalmiam pati gestantem, Kiranides. Supra oculos aquilae in superciliis inveniuntur duo lapides, unus in unoquoque supercilio: qui ligati in pelle lupi aut phocae aut hyaenae, aut aquilae, ad collum gestantem conservant ab omni iniuria, et contra noxas ferarum, et daemonum hominumque insidias arcent, et omne bonum conciliant, Idem. Si quis cubitum se conferens os vel rostrum aquilae ad caput ponat, videbit in somnis quod voluerit, Idem. Cor aquilae impositum vino cum melle et aromatibus, et ita smyrnizatum per dies septem, deinde in corio lupino gestatum, omne malum, morbos et feras amolitur: ita ut gestans semper prosper, beatus ac dives futurus sit, Kiranides. Ad amorem: Aquilae renunculi et testiculi sicci infusi et supersparsi condito, in potu vel cibo dati, sive viro sive mulieri, concupiscentiam et amorem magnum excitant, Idem. De aquila dextrae alae penna retenta, divitem et amabilem facit gerentem, Idem. Ungues aquilae a pueris et a perfectis gestatae, ab omni malo ac phantasmate iniquo, et ab omni nocumento liberant gestantem, Kiranides. ¶ Elleborum nigrum effossuros circumscribere iubent, spectando exortum precandoque (ut id liceat sibi concedentibus diis facere, Plinius) cavereque aquilam tam a dextra quam a sinistra. periculum enim secantibus imminere alunt: et si aquila prope advolaverit, moriturum illo anno qui succidit, augurium esse, Theophrast. de hist. 9. 9.
¶ g. Nervi de collo et dorso aquilae ad collum et spondylos ligati, dextri ad dextrum, et sinistri ad sinistrum latus, chiragricis prosunt. Similiter et nervi pedum, podagram pedum, et genuum dolores sanat, Kiranides. Aquilae lingua appensa in panno lineo, arthriticos, cionidas, et tussientes magnifice sanat, Idem. Sinistrae alae pennam si quis tenuerit, et in oleo tinxerit, et a loco tenente usque ad sacram spinam (os sacrum) mulierem in partu laborantem unxerit, ilico pariet, Idem.
¶ h. Historiae et fabulae. Aristomenem quomodo aquila sustinuerit, et vulpecula e Ceada liberarit, ex Pausania narravi in Vulpe h. ab initio fere. ¶ Ptolemaeum Soterem Arsinosae filium, ferunt Macedones expositum et ab aquila nutritum esse, quae sublimis supra infantem alis extensis et aestum Solis nimium et pluviam averterit, et aves gregales depulerit, et laniatarum coturnicum sanguine tanquam lacte ipsum aluerit, Suidas in Lago. Ganymedes Trois filius fuit, iuvenis speciosissimus, quem aquila (ut fabulantur) dum venaretur in Ida monte Troadis, rapuit, mensaeque Iovis ad praeministranda eidem pocula adhibuit, contempta Hebe Iunonis filia (quae prima causa fuit invidiae Iunonis erga Troianos) postea in Zodiaco positus. Xenophon in Symposio non ob formam corporis, sed ob praestans ingenium a Iove raptum esse ait. Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores, Vergilius primo Aeneid. Raptus alite sacra Miscet amatori pocula grata suo, Author Priapei carminis. Nam Iovi ad pocula stare finxerunt. Non enim ambrosia deos aut nectare, aut Iuventute pocula ministrante laetari arbitror: nec Homerum audio, qui Ganymedem a diis raptum ait, propter formam, ut Iovi pocula administraret, non iusta causa, quur Laomedonti tanta fieret iniuria. Fingebat haec Homerus, et humana ad deos transferebat: divina mallem ad nos. Aquilam quae rapuit Ganymedem, quem aquarium in Zodiaco aliqui esse finxerunt, inter sydera collocatam nugantur, ut supra inter icones retuli ex Higino. Leocras (Leochares, ex Tatiano) statuarius aquilam fecit, sentientem quid rapiat in Ganymede, et cui ferat, parcentem unguibus, etiam per vestem, Plinius. Aetherias aquila puerum portante per auras Illaesum timidis unguibus haesit onus, etc. Martialis. Alciati emblema sub lemmate Deus, sive Religio, In Deo laetandum:
Aspice ut egregius puerum Iovis alite pictor
Fecerit Iliacum summa per astra vehi.
Quis ne Iovem tactum puerili credat amore?
Dic, haec Maeonius finxerit unde senex?
Consilium, mens atque Dei cui gaudia praestant,
Creditur is summo raptus adesse Iovi.
¶ Cum Prometeus post factos a se homines Solis ignem furatus esset, irati dii febres et morbos immiserunt terris: et ipsum Prometheum in monte Caucaso per Mercurium religaverunt ad saxum, adhibita aquila quae eius cor exederet. Haec autem omnia non sine ratione finguntur. Nam Prometheus vir prudentissimus et a providentia sic dictus, primus astrologiam Assyriis indicavit: quam residens in monte altissimo Caucaso, nimia cura et solicitudine deprehenderat. Dicitur autem aquila cor eius exedere, quod [GR] est solicitudo, qua ille affectus syderum omnes deprehenderat motus, etc. Servius enarrans illud Vergilii sextae Aeglogae, Caucaseasque refert volucres furtumque Promethei. Iupiter (ut canit in Theogonia Hesodius) Prometheum ligavit, et aquilam ei immisit quae hepar eius immortale exederet, cuius tantundem noctu reparabatur, quantum interdiu aquila consumpsittet, hanc deinde Hercules interemit. Higinus in sagitta sydere sic scribit: Hanc unam de Herculis telis esse demonstrant, qua aquilam dicitur interfecisse, quae Promethei iocinora dicitur exedisse. Et paulo post, Iupiter Prometheo vincto aquilam admisit, quae assidue noctu renascentia iocinora exesset. Hanc autem aquilam nonnulli ex Typhone et Echidna natam, alii ex Terra et Tartaro, complures Vulcani factam manibus demostrant, animamque ei ab Iove traditam dicunt etc. Agroteas tertio et decimo rerum Scythicarum scribit, aquilam Promethei iecur depasci solitam, inde videri receptum vulgo, quod is per foecunda potiretur regione, sed quam tamen fluvius Aetos, id est aquila, maxime infestaret. Scimus autem hepati aut uberis appellatione fertilitatem plerunque significari. Quum illuc accessisset Hercules re perspecta, fluminis impetum et copiam alveorum crebritate exinanisse, atque inde iudicatum, aquilam peremisse, et a vinculis solvisse mox
Prometheum, Caelius. Et paulo post, Herodotus adiicit Prometheum Scytharum regem fuisse: quumque eius imperio obnoxia regio summa necessariorum laboraret inopia, nec succurri ab rege posset, quod aquila fluvius excrescens nimio plus agros dilueret, ibi coortos homines in vincula Prometheum coniecisse. Herculem vero illum liberasse, et fluvium corrivasse in mare. Ad Nilum qui diceretur Aquila, rem deducit Siculus Diodorus. Aquilas quicunque Caucasum habitat, inimicas habet. propterea illarum nidos, ubicunque enatae fuerint, igniferis sagitti incendunt, laqueos insuper ad eas capiendas tendunt, Prometheum ulcisci dicritantes, eo usque fabulis fidem adhibuere, Philostratus lib. 2. in vita Apollonii, ubi plura etiam de Prometheo eiusque vinculis scribit. Vide Apollonium in Argonauticis lib. 2. et eius Scholiasten Graecum ad numerum 56. Alciati Emblema inscriptum, Quae supra nos, nihil ad nos:
Caucasia aeternum pendens in rupe Prometheus
Diripitur sacri praepetis ungue iecur:
Et nollet fecisse hominem: figulosque perosus
Accensam rapto damnat ab igne facem.
Roduntur variis prudentum pectora curis,
Qui coeli affectant scire, deumque vices.
Fulgentius in Mythologico ( ut Gyraldus recitat) non ab aquila Promethei iecur corrodi, sed a vulture tradit, idque perbelle interpretatus est. cui et Petronius Arbiter in his hendecasyllabis congruit: Cui vultur iecur ultimum pererrat, Et pectus trahit, intimasque fibras, Non est, quem tepidi vocant poetae, Sed cordis mala, livor atque luxus. Vide Macrobium 1. 10. De Prometheo herba nata e sanguine Promethei aquila eius iecur depascente, unde et radix sanguinea sit, supra in a. scriptum est. ¶ Senescentibus aquilis rostrum superius accrescit, incurvaturque subinde magis magisque, cui rei data est fabula, ut hoc ita accidat aquilae, quoniam cum olim homo esset, hospiti iniuriam intulerit, Aristot. ¶ Fertur aquilam aliquando sagitta ictam, cum pennam sagittae adaptatam vidisset, dixisse, [GR]. ita hic etiam Evelpis inquit, [GR]. Aeschylus hanc paroemiam Libysticam vocat. ¶ Apud Aristophanem Comicum in Avibus homines quidam interrogant ab avibus, quomodo vivere cum eis queant implumes ipsi et volandi nescii. Epops avis respondet commode id fieri posse, Pisthetaerus vero dubitat: quoniam et apud Aesopum fabula feratur de vulpe, quod infeliciter aliquando commercium cum aquila habuerit. Scholiastes monet hanc fabulam apud Archilochum esse Aesopo antiquiorem. ¶ Scarabeus contra aquilam, Vide inter proverbia. ¶ [GR], Aristoph. in Avibus. ¶ Vaticinium Esdrae de aquila gerente typum ecclesiae Romanae, doctissimus vir Theodorus Bibliander praeceptor noster exposuit, libro typis pubblicato.
¶ Aquila Iovi sacra. Armigerum Iovis pro aquila dixit Vergilius 9. Aeneid. et Ovidius Metam. 13. Negant unquam solam hanc alitem fulmine exanimatam, ideo armigeram Iovis consuetudo indicavit, Plinius. Aliqui eo quod altissime volet, a poetis armigeram Iovis fingi aiunt, et alitum reginam dici. Regia ales pro aquila Iovi sacra, Ovidius 4. Metam. Tutelae Iovis depurata dicitur, quia prosperum auspicium eius adversum Titanas pugnaturus accepit, Acron in Horatium. Aquilam fingunt in bello Giganteo Iovi arma ministrasse. Quoniam Iupiter et Saturnus reges fuerunt. sed dum Iupiter cum patre Saturno haberet de agris contentionem, ortum bellum est: ad quod egrediens Iupiter aquilae vidit augurium: cuius quum vicisset auspicio, fictum est quod ei pugnanti tela ministrasset: unde etiam a felice augurio natum est, ut aquilae militum signa comitentur, Servius in nonum Aeneid. Et alibi, Aquila (inquit) in tutela Iovis est, quia dicitur dimicanti ei contra gigantes fulmina ministrasset: quod ideo fingitur quia per naturam nimii est caloris adeo ut ova, quibus supersedet, posset coquere, nisi admoveat gagatem lapidem frigidissimum. Avium praestantissimae sunt aquilae, quae Iovis etiam sceptris proxime fulmina insidere creduntur, Oppianus in Ixeuticis. [GR], Aristophanes in Avibus: ubi Scholiastes, Debuit dicere in sceptro, ut etiam Pindarus: [GR], aut dixi in capite, quoniam solebant aves unicuique deo sacras in capite imaginis cuiusque collocare. Iovis continebat laeva sceptrum: dextra vero nunc aquilam protendere videbatur, nunc Victoriam. Et quidem aquilam, quod Iupiter ita superioribus et coelestibus imperet, ut aquila caeteris avibus. Victoriam vero, quoniam omnia ei subiecta atque devicta sint, Lilius Greg. Gyraldus. Iupiter aquilam delegit, [GR]: proverbium usitatum ubi quis asciscit sibi praeclaros, suisque rebus accomodos, Erasmus. Aquila Iovi sacra est, et Graecis a verbo [GR] quod est spiro videtur [GR] dici, a quo verbo etiam [GR], id est aer (quem Iovis nomine allegorice innuunt) derivetur. Huic igitur consecratur tanquam et nomine affinis, et tanquam deo perfecto avis perfecta, et coelesti altivolans, Eustathius in primum Iliados. Fabula est, quod cum Rhea parturiret Iovem, aquila apparuerit, (vel etiam eodem die nata sit, ut habet Scholiastes Homeri Iliad. ?. et in pugna adversus gigantes praetervolarit, Idem.) ideoque Iovem hanc alitem sibi delegisse in avium distributione cum res inter se dividerent Titanes, [GR], Idem in octavum Iliados. Aquila Iovi gratissima avis esse fertur, sive tanquam rex regi, sive quia secundum fabulam eodem die nata est quo Iupiter vel quoniam ei regnum occupaturo, felicis faustique eventus augurium praebuit, vel quia natum Iovem in coelum deportavit. Fabulantur aliqui Meropem Coum, cum uxorem mortuam deflere non desineret, et in luctu hospitio Rheam suscepisset, in aquilam mutatum semper adesse Iovi. Aelianus vero latronem quendam
fudam fuisse scribit, qui deinde in aquilam mutatus, uncis unguibus videatur, et in senecta rostro eius nimia aduncitate reddito inutili, hanc poenam (famen scilicet in senectute) vitae dum homo esset nimium belluinae luat, et insuper odium scarabeorum. Caeterum Byzantia Moero poetria scribit, ut refert Athenaeus in libro XI. de poculis, quod Iupiter in Creta nutritus sit, [GR] (forte [GR]) [GR]. Vocat autem Hecuba aquilam Iovi charissimum [GR], id est avium vel simpliciter, vel illarum potius ex quibus auspicia sumuntur, Haec omnia Eustathius in Iliad. ω. Iupiter aquilae imperat, et tanquam ministro utitur erga homines quibus aliquid significare voluerit, Scholiastes Homeri. Aves hominibus deorum sententiam nunciant, aquila Iovis, ciconia Iunonis, etc. Porphyrius lib. 3. de abstinendo ab animatis. [GR], Theocritus Idyl. 33. [GR], Theocritus Idyl. 17. Una tantum ex aquilarum genere, quae Iovis appellatur, carnes non attingit, sed ad victum ei herba satis est, Aelianus.
¶ Aquilae sublimes volant, ut perquam maxime procul aspiciant. quapropter homines solam avium omnium aquilam esse divinam perhibent, Aristoteles. Aquilam Thebani colunt, Strabo lib. 17. Thebae aquilam honorant, tum quia regia videtur avis, tum Iove digna, Diodorus Siculus lib. 2. de fabulosis antiquorum gestis.
¶ Quod si animantium cruore afficiuntur superi, cur non mactatis illis vulturios, aquilas, etc. Arnobius lib. 7. contra gentes. Si hecatombe imperatorio sacrificio fiat, non centum pecora, sed centum leones, centum aquilae, et caetera huiusmodi animalia centena feriuntur, Iul. Capitolinus.
¶ Cum Lacedaemonii peste vexarentur, acceperunt oraculum desituram illam si quotannis virginem nobilem immolarent. Et cum fors aliquando in Helenam incidisset, et ea pro more ornata ad sacrificium produceretur, aquila repente devolans abreptum ensem ad armenta detulit et in iuvencam demisit, quare Lacedaemonii deinceps a virginibus mactandis abstinuerunt. Historiam refert Plutarchus in Parallelis minoribus: et mox alteram subiungit de Valeria Luperca apud Valerios similiter servata, hoc est ense per aquilam rapto et in iuvencam demisso. Est autem locus is mutilus, et idem apud Varinum quoque Lexici scriptorem in Neoptolemo corruptus; uterque collatione alterius emendari potest. Transcripsit ex Plutarcho etiam Caelius 13. 20. sed loca obscuriora non attigit. Iis vero comparant fidem (inquit Caelius) quae de Prisco Tarquinio T. Livius perscribit.
¶ Delphi in medio universae quodammodo Greciae et intra et extra Isthmum, imo et rotius orbis consistere videbatur, unde et telluris umbilicum appellabant, fabulam addentes quam refert Pindarus, confingens ab Iove duas dimissas aquilas in hoc coisse loco, unam ab ortu, alteram ab occasu. quidam autem dixere corvos, Strabo lib. 9. Pindarus in Pythiis carmine quarto Pythiam sive Sibyllam [GR] cognominat: Ubi Scholiastes, Ferunt Iovem cum vellet maxime mediam orbis habitabilis partem certa mensura deprehendere, duas pari velocitate aquilas, unam ab oriente, alteram ab occidente emisisse: illas vero convenisse Delphis seu Pythone. itaque Iovem in memoriam rei ad designandum terrae habitabilis medium in templo Apollinis aquilas aureas consecrasse aiunt, quae postea in bello Phocico, cuius author Eumelus fuit, sublatae sint.
¶ Metamorphoses. Iovem transformatum in aquilam ut raperet Ganymedem describit Ovidius lib. 10. Metam. Idem lib. sexto de Arachne puella telam cotexente, Fecit et Asterien aquila (id est Iove in aquilam mutato) luctante teneri. vide in Coturnice h. Idem lib. 12. Metamorphoseon fabulatur Periclymenum in aquilam versum, ab Hercule, quem plurimum unguibus uncis infestabat, sagitta in sublimi confossum, quum inquit: Mira Periclymeni mors est, cui posse figuras Sumere quas vellet, rursusque reponere sumptas, etc. De Merope qui Coon insulam tenuerit in aquilam converso, fabulam ex Higino retuli supra mox post icones: et ex Eustathio paulo superius in Aquila Iovi sacra, Aelianus vero latronem quendam in aquilam mutatum scribit, quae sceleris sui poenam luat rostro per senectan adeo incurvato, ut cibum capere non possit, et scarabeos infestos patiatur. Venus in aquilam mutata Iovem in olorem mutatum sequitur: et uterque demum inter sydera locatur. vide in Cygno h. ex Higino: et Caelium Rhodiginum 11. 19. Ut apud Moero poetriam aquila: sic apud Homerum peleiades (vel pleiades Iovi ambrosiam adferunt, Eustathius: Corrupta forsan lectione: nam Iovi infanti aquilam nectar attulisse, peleiades vero ambrosiam Moero canit, ut recitat Athenaeus, ex quo sua Eustathius mutuatur. Utrisque (aquilae peleiadibus) ut gratiam referret Iupiter, inter sydera eas retulit.
¶ Auspicia. Aquila alis et volatu auspicium facit, Festus. Octavius Augustus cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia conderet, aquila eum saepius circumvolavit, transgressaque in vicinam aedem, super nomen Agrippae ad primam literam sedit, etc. Svetonius in vita Augusti. Contractis ad Bononiam triumvirorum copiis, aquila tentorio Octavii Augusti supersedens, duos corvos hinc et inde infestantes afflixit, et ad terram dedit, notante omni exercitu, futuram quandoque inter collegas discordiam talem, qualis secuta est, ac exitum praesagiente, Ibidem. Auspicia quaedam ex aquila, retulimus etiam paulo ante in Aquila Iovi sacra. Arabes audiunt ([GR] intelligunt) corvos, Tyrrheni aquilas, Porphyrius lib. 3. de abstinendo ab animantis. [GR] Grammatici Graeci dictum aiunt, ab α. particula intendente et [GR], quod valde et semper vera sit ales ac
fatalis in auspiciis. Troianis feliciter pugnantibus apud Homerum, et iam fossam ac vallum Graecorum transituris aquila sinistra apparet, non tanquam infausta avis (ut Scholiastes interpretatur) cum alioqui aves sinistrae infortunatae sint, sed ad decipiendos Graecos quo minus illi sibi caverent, tanquam Troianorum desiderio non successuro. Sed poetae versus adscribam. [GR] Homerus Iliad. μ. [GR], Iliad ν. [GR], [GR] (Agammenoni oranti Iupiter) [GR], Iliad θ. Et mox [GR]. Hic Scholiastes [GR], id et, perfectissimam avium interpretatur maximam, vel signa perfecta aedentem, et maxime perficientem ea quae significat: vel praecipuam et nobilissimam avium, ut Eustathius docet. [GR], etc. Odyss. ο. [GR], Somnium Penelopes quod illa Ulyssi nondum agnito recenset Odysseae τ. Priamo Iovem oranti [GR], Quintus Calaber libro primo. ¶ Mirum et rarum prodigium aquilae et cygnorum ex Aeneidos Vergilii duodecimo recitabitur in Cygno h. Auspicium aquilae praetervolantis fecit ut Aiax Telamonis filius primum Aetos diceretur, ut scripsimus in Leone h. et supra in a. inter nomina propria ab aquila ducta. Scribit Plutarchus (in Parallelis minoribus cap. 6.) aquilam quandoque cum duces manipulorum epularentur cum Polynice Amphiarai hastam abreptam sustulisse in altum, moxque demisisse: eam vero terrae impactam lauri speciem praebuisse veram: insequenti die hostibus acri praelio ibidem congredientibus, terrae hiatu repentino haustum cum curru, quod harma dicunt Graeci, Amphiarum periisse: conditam ibi postea urbem, harmatis cognomine fuisse insignem. Cuius rei auctor sit in tertio [GR] Trisimachus. Fuit vero praecellens vates Amphiaraus, etc. Caelius. Aquila correptum a satellite iaculum, in sublime detulit, dehinc in profundum abiecit, Plutarchus in vita Dionis inter portenta Dionysio tyranno exhibita, quibus illi exilium et regni amissio funestaeque calamitates praedicebantur. Xanthias servus in Vespis Aristophanis narrat somnium suum, [GR]. Traducit autem Cleonymum ceu [GR]. Strabo lib. 17. de pyramide tertia in Aegypto, quae primis duabus minor sit, sed maiore impensa structa, sic scribit: Haec dicitur meretricis sepultura ab amantibus affecta: quam Sappho poetria Doricham vocat. alii eam Rhodopem nominant, atque fabulam quandam narrant, quod ea dum lavaretur, aquila alterum ex calceis e manu ancillae correptum Memphim deportarit, et in sublime supra regis verticem iura dantis elata, calceum in illius gremium demiserit: et quod ille calcei concinnitate et rei miraculo permotus, per totam regionem misit ad eam inquirendam quae huiusmodi calceum ferret, et quod ea in urbe Naucratitarum inventa atque adducta, et regis uxor fuerit, post mortem vero hanc sepulturam habuerit, Haec Strabo. Eandem historiam recitat Aelianus lib. 13. Variae historiae, regem Aegypti in cuius gremium iniectus sit calceus Psammetichum nominans. De aquila quae Augustae ex alto abiecit in gremium conspicui candoris gallinam, scribemus in Gallina h. inter auguria. Pro virginibus immolatas legimus iuvencas in quas aquilae ereptos sacrificis enses, quos iam virginibus intentabant, demiserant, referente Plutarcho in Parallelis Graecarum et Romanarum historiarum. fuit autem virgo altera apud Lacedaemonios nomine Helena, altera apud Valerios nomine Valeria Luperca. in quas fors ceciderat ut immolarentur, cum deus propter pestem virginem aliquam quotannis sacrificandam respondisset. Vide etiam Varinum in Neoptolemo. ¶ Aquila partem extorum immolante Hecuba in Ilio, ad Graecos portat, apud Dictyn Cretensem libro 4. Et rursus libro 5. sacrificantibus Troianis aquila stridore magno immittens sese, extorum partem ereptam ad naves graecorum deponit. Galbae Caesaris avo procuranti fulgur, cum aquila de manibus exta rapuisset, et in frugiferam quercum contulisset, summum, sed serum imperium portendi familiae, responsum est. Atque ille irridens: Sane, inquit, cum mula pepererit, ut pluribus retuli in Mulo h. Exta de sacrificantis manu ab aquila rapta, tam efficaci auspicio fuere, ut nullum praesentius aut felicius fuerit, Alexander ab Alex. Cyro adversus Armenium proficiscenti continuo in primo agro exurgit lepus: Aquila autem volans dextera, leporem despiciens fugientem, et irruit, et percussit illum, extulitque correptum, eoque ablato in collem proximum, pro libidine utebatur praeda. Augurium igitur Cyrus intuitus, cum laetatus est, tum Iovem regem adoravit, dixitque ad praesentes: Venatio quidem pulchra est futura, si Deo libuerit, Xenophon 2. de Paedia Cyri. Aquila, ut aduncae aves prope omnes,
sine ullo potu vivit, quod nescivit. facit enim in narratione obsessionis Nini, aquilam augurii praesidem bibentem, Aristoteles. Ex aquilae significatione filium suum nomine Midam, Gordias regem fore coniecit: cum supra huius caput arantis primo volasset, deinde totum diem in iugo sessitare non prius destitisset, quam is ad vesperam arationem dimisisset, Aelian. Galeotes et Telmissus fratres, filii Apollinis, et Themistus filiae Zabii regis Hyperboreorum, oraculo in Dodona accepto, ut hic orientem, ille occidentem versus navigaret, et ubicunque de sacrificiis ipsorum femora rapuisset aquila, aram ibi conderent: Galeotes in Siciliam, Telmissus in Cariam, ubi Apollinis Telmissii aedem condidit, Stephanus. Ante ultimam Bruti (adversus Caesarem et Antonium pugnam) ut P. Volumnius prodidit, aquila prima (vexillum) apum plena conspecta est; et duae aquilae in medio utriusque exercitus spacio ante praelium congressae simul pugnarunt: quarum pugnam dum ambo castra utrinque intuentur, silentium incredibile tenuerunt: cessit vero atque fugit aquila e partibus Bruti profecta, Plutarchus in vita M. Bruti. et Val. Maximus 1. 4. Deiotaro vero regi omnia fere auspicata regenti, salutaris aquilae conspectus fuit: qua visa abstinuit se ab eius recti usu: quod nocte insequenti, ruina solo aequatum est, Val. Max. ibidem. C. Pansa, Hircio Coss. in castris Caesaris luce prima, in culmine praetorii super linteum consedit aquila: inde circunvolantibus minoribus avibus excita: de conspectu abiit, Iul. Obsequens. Tranquillus in Tiberio cap. 24. Ante paucos (inquit) quam revocaretur dies, aquila nunquam antea Rhodi conspecta, in culmine domus eius assedit. Extat et epigramma super hac re Apollonidae Graecum, Anthologii lib. I. sectione in Aves inscripta. Praepetes aves dicuntur (inquit Alexander ab Alexandro) quae volatu auguria faciunt et futura praedicunt. Ex his autem, aquila, vulture, et buteone, sanquali et immussulo laetantur, easque felicis eventus esse (aiunt,) cum ingentibus alis patulae et porrectae volant. Et mox, Aquila si dextra ex parte venit, felix omen facit, et magnarum rerum auspicia: quas quidem volatu augurium facere, praecipue si stridentibus alis evolare videant, omen futuri maximi boni, ac laeta et magna portendere dixerunt. Vultures aquilarum foetus implumes occidisse, nidosque evertisse, ipsosque a pastu pedibus et rostro abegisse, Tarquinio Superbo exilium et regni amissionem, quae mox secuta sunt, portenderunt. Aquilam Tarquinio Prisco pileum detraxisse in sublimi, deinde capiti reposuisse, regnum ominatam ferunt: Sicut Aristander aquilae augurio victorem Alexandrum praedivinavit, Idem. Et rursus, Si vultures, corvi, et aquilae in unum coirent, caedem haud dubiam interpretabantur. Observatum est ut minora auspicia semper maioribus cedant, licet priora sint. siquidem cornicis aut columbarum auspicia, aquila superveniente, irrita fiunt: aquilarum vero augurium, fulmine adveniente, nullum est, Alexander ab Alex. Si cor victimae raptum ab aquila aut avibus fuisset, nimium propicios deos ostenderunt, Idem. Et mox, Galbae fulgur procuranti, cum aquila exta rapuisset, et in sublimem quercum detulisset, imperium portendit. C. Marius Syllam fugiens iam ferme omni spe destitutus, hortabatur tamen socios, ne in ultime spe, ad quam servari se antiquorum augurum responso credebat, desererent. Nam cum valde adolescens esset et in agris versaretur, nidum aquilae septem pullos habentem domum retulit. Parentes hoc magna cum admiratione intuentes, augures consuluerunt. Illi responderunt, Marium clarissimum virum futurum, maximum principatum atque imperium septies habiturum. Sed hoc aliqui fabulosus putant, quod aquila geminos tantummodo pullos pariat, Plutarchus in Marii vita.
¶ De Cypselo Corinthi tyranno adhuc privato oraculum Pythia huiusmodi reddidit. Concipit in petris aquila enixura leonem, etc. ut ex Herodoto recitavi in Leone h. proxime ante proverbia a leone facta.
¶ Aquila grandis magnarum alarum, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, tulit Cedri medullam, transportavit in negotiatorum urbem, Ezech. 17. Aquila grandis tulit de semine terrae, posuit illud in terrae superficiem pro semine, ut radicem firmaret super aquas multas, quod crevit in vineam latam, fructificavit in palmites, et emisit propagines, Ibidem. Aquila altera grandis magnis alis, multis plumis, et vinea ista mittit radices suas ad eam, et palmites suos ut irrigaret eam de areolis germinis sui, Ezech. 17. Aquila nonne radices vinae grandis evellet, fructus eius distringet, siccabit omnes palmites germinis eius, et arescet, et non in brachio grandi, ut evellat eam radicitus, Ibidem. Quasi aquila super domum Domini, clama velut tuba in gutture, eo quod transgressi sunt foedus meum, Oseae 8. Aquilae cum duodecim suis alis, et octo subalaribus, et trium capitum, regnantium super totam terram, habens octo contrarias pennas, cui venit finis primo, secundo et tertio 4. Esd. 11. Aquilae unius volantis audita vox magna, Uae uae uae inhabitantibus terram, Apocalypsis octavo.
PROVERBIA.
E squilla non nascitur rosa, proverbiali figura dixit Theognis, innuens e probis parentibus nasci liberos probos, ex improbis improbos. Simili forma dixit Horatius in Odis, Neque imbellem feroces progenerant aquilae columbam, Erasmus. Tam dispar aquilae columba non est, Nec dorcas rigido fugax leoni, Martialis. ¶ Aquilam cornix provocat, [GR]. Tradunt peculiare cornicibus esse iritare aquilam. verum illa negligit provocantem, intelligens nimirum sibi ab illa noceri non posse. Locus igitur fuerit adagio, si quando leviusculus quispiam homuncio, qui
neque prodesse queat, neque laedere, maximis viris oblatrat, Erasmus. ¶ Cypselus parit aquilam, proverbium citatum a G. Hedelino. ¶ Iupiter aquilam delegit, ubi quis asciscit sibi praeclaros suisque rebus accommodos, vide supra in Aquila Iovi sacra. ¶ Ioan. Tzetzes Chiliade 8. cap. 243. cum recitasset proverbium, [GR]; mox subiicit, Huic simile est illud nostrum, [GR] etc. ¶ Lupus aquilam fugit, Vide in Lupo h. ubi periculum imminens evitari non potest. ¶ Aquila non captat muscas, [GR]. Summi viri negligunt minutula quaepiam. Animus excelsus res humiles despicit: aut egregie docti nonnunquam in minimis quibusdam labuntur. Et maximis occupati negotiis ad pusilla quaedam connivent. Effertur et citra negationem adagium, [GR], id est, Aquila venatur muscas, quoties magnis minima sunt curae. Huic non absimile est quod habet Gregorius Theologus in epistola ad Eudoxium rhetorem, [GR]. id est, Non sustineas tenere primas inter graculos aquila, Erasmus. Pindarus etiam graculos cum aquilis confert, ut paulo post in proverbio Aquila in nubibus recitabimus. ¶ Aquilam noctuae comparas, [GR]. Martialis in Scazonte, Aquilasque similes facere noctuis quaeris. Aquila visus acerrimi, adeo ut [GR], id est, non connivens adversus solem intueatur. contra noctua solis lumen modis omnibus refugit, Erasmus. ¶ Aquila in nubibus, plerique interpretantur de re magna quidem illa, sed quam non facile assequaris: alii de iis, qui longe reliquis praecellunt. Aristophanes in Equitibus: [GR]. Gaudeo isthoc nomine Quod aquila fiam in nubibus videlicet. Verba sunt populi Atheniensis, promittentis sibi futurum ut orbi universo imperet. Et paulo inferius in eadem comoedia tanquam oraculum pronunciatur, [GR]. Quippe aquila es, terraeque omnem dominaris in orbem. Dicuntur et haec de populo Atheniensi: nisi forte placet allusio ad spes huius principatus inanes. Rursus in Avibus, [GR]. id est, Aquila in nubibus fies. Interpres admonet alludere poetam ad oraculum, quondam Atheniensibus redditum, quo praedicabatur futurum, ut Athenienses tanto intervallo reliquas urbes superarent, quanto aquila in nubibus reliquis esset sublimior. Pindarus item in Nemeis, se vocat aquilam, Bacchylidem aemulum graculum, videlicet quod illum immenso vinceret intervallo. [GR]. Quorum carminum haec est sententia: Aquila pernix inter volucres, quae repente advolans eminus, corripuit cruentam praedam: Loquaces autem graculi humi pascuntur, Erasmus. [GR], Suidas et Varin. ¶ [GR], id est Scarabeus aquilam quaerit: cum imbecillior atque impotentior, mali quippiam molitur, struitque insidias inimico longe potentiori. Est et altera lectio, atque ea meo quidem iudicio verior, [GR]. id est, Scarabeus aquilae obstetricatur. Sensus, utrumvis legas, ferme idem est. comperit enim in humilem et imbecillum, qui viribus longe praepollenti, maliciosis insidiis et clanculariis dolis perniciem machinatur. Aristophanes in Lysistrata, [GR], id est, Supra modum irascor tibi. scarabeus aquilam ego te, Quando ova paries obstetrix iuvabo. Super hac refertur apologus quidam apud Graecos non inelegans, quem Lucianus indicat Aesopicum esse, cum ait in Icaromenippo, fabulatum fuisse Aesopum, quemadmodum aliquando scarabei et cameli coelum conscenderint. Meminit eiusdem fabulae etiam comicus Aristophanes in Pace, etc. Erasmus. Aquila utpote regia avis, quamvis caetera parva animalcula contemnit, scarabeum tamen odio prosequitur, quoniam ova eius a scarabeis perduntur. Hinc et fabula conficta est, scarabeum reptando aut evolando (ut hippocantharus apud Comicum) in aquilae nidum, ova eius perdidisse. itaque aquilam inopem consilii, supplicem in Iovis gremio ova deposuisse: scarabeum vero illuc quoque pervenisse, et Iovem ut eum excuteret surgentem, simul etiam ova effusa fregisse, id quod optabat scarabeus. Inde ortum proverbium, [GR], Eustathius in Iliados ultimum. Suidas hoc proverbium usum habere scribit, si qui potentiores qui priores iniuriam fecerint ulciscantur. fertur enim scarabeum aquilae ova perdere, [GR]. Emblema Alciati, inscriptum A minimi quoque timendum:
Bella gerit scarabaeus, et hostem provocat ultro
Robore et inferior, consilio superat.
Nam plumis aquilae clam se neque cognitus abdit,
Hostilem ut nidum summa per astra petat.
Ovaque confodiens, prohibet spem crescere prolis.
Hocque modo illatum dedecus ultus abit.
¶ Aquilae senecta, corydi iuventa, Vide in Alauda h. ¶ [GR], Euripides. hoc est, Nullus non aer patet aquilae, et nulla non terra viro forti patria est. ¶ Aquilam testudo vincit: Vide supra in Testudine terrestri h. ¶ Aquila thripas aspiciens, [GR]: de magnis qui pusilla negligunt. Est thrips avicula quaedam (imo vermiculus) minutissima, quam aquila cum videat, ut est oculatissima, haud tamen dignatur persequi, utpote praedam unguibus suis parum dignam. Ad hunc quidem modum (inquit Erasmus) invenio in commentariis Graecorum, verum haud scio an mendose. nam thripas reperio vermiculi genus esse. ¶ Aquilam volare doces, [GR]: eiusdem sententiae est proverbium cuius illud, Delphinum natare doces. Quod enim delphini inter pisces, id aquila inter volucres. Allusisse videtur huc Gregorius in epistola quadam ad Eudoxum rhetorem: [GR]; Sine valere vulgus, sine esse graculos, qui volatum aquilarum probent, Erasmus.
Meminit Suidas, et ait convenire in illos qui alios docere conantur ea quae ipsi melius callent. ¶ Fertur (inquit Aeschylus, qui paroemiam hanc Libysticam vocat,) [GR]. Ita hic etiam Evelpis inquit, [GR].
¶ Emblema Alciati cum lemmate Fortitudo vel Signa fortium, per dialogismum:
Quae te causa movet volucris Saturnia, magni
Ut tumulo insideas ardua Aristomenis?
Hoc moneo: quantum inter aves ego robore praesto,
Tantum semideos inter Aristomenes.
Insideant timidae timidorum busta columbae,
Nos aquilae intrepidis signa benigna damus.
DE
AQUILIS DIVERSIS, QUARUM
veteres meminerunt.
ARISTOTELES et Plinius sex aquila genera fecerunt, in quibus enumerandis neque magnitudinis neque nobilitatis, neque alius ordo ab eis observatur. nos quidem literatum ordine singula deinceps recensebimus. Sed prius dicendum de illis, de quibus vel dubitatur, vel quae inepte a quibusdam aquilarum generi adscribuntur. Postremo aquilini generis aves a recentioribus memoratas adiiciemus. ¶ Diversae sunt species aquilarum, permagnae, mediocres, parvae. Rursus quaedam nobiliores sunt, nec appetunt nisi aves et animalia terrestria viva. aliae fere ignobiles et degeneres, quae non solum carnes vivas, sed etiam cadavera (ut asinorum et alia) et pisces exanimatos petunt: et hae accedunt ad naturam et ignobilitatem milvorum, Crescentiensis.
ACCIPITRES, [GR], genus est aquilarum, Scholiastes Homeri. Sed accipitrinum genus cum aquilino imperite confundi, scripti in Accipitre a. Nothi accipitres esse creduntur qui censentur in genere aquilarum, Aelianus.
¶ ACMON, [GR], genus aquilae est, Hesychius et Varinus. Forte autem duo luporum genera apud Oppianum ab hoc aquilae genere sic dicta sunt, ut circus etiam et ictinus lupi ab eiusdem nominis avibus rapacibus. Alrachme aquilam Syriace dictam in gypaeto describemus: cui voci si literam initialem demas (nam al articulus est) omnino cum acmone convenit.
¶ [GR]alii genus aquilae, alii vulturem interpretantur, [GR], Hesychius, Varinus, et alii. nimirum quasi [GR]. Suidas priscos non [GR], sed [GR] tantum protulisse scribit: et [GR] pro [GR] apud Herodotum quoque legi. Sed nos Iliados ?. legimus, [GR]. in quo loco penultimam vocis [GR] produci monet Eustathius. Caeterum Iliad. σ. ubi hi versus Homeri leguntur, [GR], (Hi duo versus leguntur etiam in Aspide Hesiodi,) [GR] (Patroclus et Sarpedon) [GR]: Eustathius [GR] aquilarum generis esse scribit: et aquilis maxime proprium esse ut petris insistant: quod arborum rami eas non ita capiant, et in terra propter unguium aduncitatem incedere non possint. Mihi quidem [GR], si aquila est, ut Grammaticis placet, gypaetus esse videtur, cui sententiae nominis etiam ratio astipulatur. [GR], Iliad. η. de Minerva et Apolline. [GR], Iliad. ν. [GR], Odyss. π. de Ulysse et Telemacho filio eum agnoscente. [GR] (Ulysses cum suis) [GR], Odyss. χ. [GR], Sophocles in Aiace. Nulla avis tangit cadaver animalis a basilisco mortui, non [GR], Nicander. ¶ Avium nomina in [GR], quae tres syllabas excedunt acuunt ultimam, ut [GR], etc. Etymologus. ¶ [GR] etiam aquilam significat Macedonibus, Hesychius, Varinus et Etymologus. [GR] ([GR]) Philes. id est, Quantum aquila volatu culices vincit. Melampus vates ex aegypio volucre quaedam cognovisse traditur, ut in Nelei historia refert Scholiastes Homeri in Odyss. λ.
¶ Aquila AEGOLIOS non est nota apud nos, Albertus ex Aristot. de animal 8. 3. ubi Graece [GR] legitur: quae vox ululam significat.
¶ CYRCUS, [GR] genus aquilae quod accipiter dicitur, Scholiastes Homeri. Vide supra in Accipitre a.
¶ CYMINDIS, aquila Suidas. Vide supra inter Accipitres.
¶ HARPE, [GR], milvus aut genus aquilae, Varinus, alii avem aquilae similem interpretantur. Plura leges infra in Elemento H. in Harpe.
¶ Accipiter laudabilis caput habet parvum et planum supra sicut aquila HONGYLAS dicta, [GR], Demetrius.
¶ Nicandri interpres ICHNEUMONEM aquilae speciem facit, Herculi sacram, ex Aegyptiorum sententia, Caelius. Hermolaus Barbarus interpretem istum ichneumonem pro genere aquilae interpretantem miratur. nos ichneumonem in Historia quadrupedum vivip. non [GR] sed [GR], id est lutrae genus esse docuimus.
¶ Sanqualem avem atque IMMUSSULUM augures Romani in magna questione habent. Immussulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse: Massurius pullum aquilae dicit esse, priusquam albicet cauda. Quidam post Mutium augurem visos non esse Romae confirmavere. ego (quod verisimilius est) in desidia rerum omnium non arbitror agnitos, Plinius. Apud Festum immusculus et immustulus scribi reperio, vocibus (ut apparet) corruptis. Immusculus avis genus, quam alii regulum, alii ossifragam dicunt, Festus. Et alibi, Immustulus ales ex genere aquilarum est, sed minorum virium quam aquila, quae volucris raro, et non fere praeterquam vere apparet: quia aestum algoremque metuit. appellatur autem ita quod subito et inexpectata se immittat, Haec ille. videtur autem secundum hanc derivationem ab immittendo immissulus potius scribi debere, et sic alibi apud Festum scribitur, inter haec verba: Oscines aves Appius Claudius esse ait quae ore canentes faciant auspicium, ut corvus, cornix, noctua. aut quae alis (lego, alites autem quae alis) ac volatu, ut buteo, sanqualis, immissulus, etc. Alibi vero, Alites volatu auspicia facientes istae putabantur, buteo, sanqualis, immusculus, aquila, vulturius. Quod si animantium cruore afficiuntur superi, cur non mactatis illis vulturios, aquilas immussulos? etc. Arnobius lib. 7. contra gentes. Sanqualis et immussuli alitum volatus, licet aevo priore incognitus, secundissimos habere eventus censebatur, Alexander ab Alex. De augurio ex praepetibus avibus, ut buteone, sanquali, immussulo, vide supra in Aquila h.
¶ Una tantum ex aquilarum genere, quae IOVIS aquila appellatur, carnes non attingit, sed ad victum ei herba satis est, Aelianus. Ego ullam talem aquilam neque legi: coniicio autem bistardam vulgo dictam avem, de qua inter gallos sylvestres dicemus, ab aliquibus propter magnitudinem corporis et rostrum non admodum aquilino dissimile, aquilam herbivoram creditam esse, sed inepte.
¶ TRIORCHIS, id est buteo, a nonnullis inter aquilas censetur, ut Varinus scribit. Sed is accipitrum, non aquilarum generis est.