Geoponica
traduzione di Janus Cornarius - 1543
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Gli
autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
CASSII
DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XIX.
HAEC insunt in hoc libro; qui decimus nonus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet descriptionem de cura ac studio circa canes adhibendo,
et de leporibus ac cervis, et de suibus, et de salsura carnium.
Cap.
I.
De {canibns} <canibus>.
Varronis.
PECORIBUS custodes adhibebimus etiam canes generosiores. Non sunt autem hi ignobiles, adeo ut non prae aliis cognosci queant. Habet enim et corpa magna. robore autem validi sunt, et nihil humile spirant, latratu gravi et perterrefactorio utentes, et si quis accedat, non frustra neque temerario impetu concitantur, sed deliberant ubi in quos impetum facere oporteat. Fortiores e<t>enim sunt tales, et aegre teneri possunt. Custodiendi porro sunt pastorales canes, crudo corio collo ipsorum circondato, guttureque ac totis faucibus munitis, ita ut ferrei aculei ab ipsis exurgant. Si enim aliqua harum partium a bestia impetente contingatur, canis occidetur. Si vero aliam quampiam partem momorderit, vulnus solum sequetur. Oportet autem adaequare naturam ac aetatem et masculi et foeminae, et cave ne canes ex eadem matre prognati invicem coeant. Praegnantes nutriemus non frumentaceis, sed ordeaceis panibus. Hi enim maxime nutriunt, ossa quoque ovium citra carnem obiiciemus. Ubi autem pepererint, farinam ordeaceam lacte bubulo aut caprino mixtam apponemus, et ossa praedicta cocta. Potus vero sit aqua. Caeterum catulis recens aeditis opitulabimur. Non enim eis sufficit matris papilla, sed panes lacte bubulo, et ossium iusculo madefactos ad edendum offeremus. Quin et ipsa ossa eis apponenda sunt, ut et solidos reddant, et exacuant eorum commorsu dentes.
Cap.
II.
Aliud de canibus.
Frontonis.
EX canibus approbantur, mares quidem qui magnanimi sunt, et aurium ac corporis mole conspicui, oculos nigros, nasum concolorem habentes, labra nigrantia aut subrubra, et dentes acutos, caput longum, pectus latum, artus longos, brachia solida et crassa habentes, crura recta, sin minus, parva minus quam risoluta. pedes magnos, et qui inter eundum dilatentur, digitos in articulo probe digestos, ungues incurvatos, spinam rectam usque ad caudam. Caudam vero crassam, ab exortu contractam totam, et qui latratum gravissimum aedunt, coloris albi, maxime qui ovilia sequuntur, oculis ravis, et leonini adspectus, sive pilis hirti sint sive nudi. Probantur item qui magnum oris rictum habent. Similiter et qui cervicem amplam, et collum latum. Disce autem semel hic, colli appellatione totum ambitum colli circum circa venire. Cervix autem est in homine quidem posterior pars colli, erectus enim stat homo. In animalibus vero superior, prona enim animalia incedunt. atque haec quidem [GR], illud vero [GR], Graecis appellatur. Quum autem [GR] vocem audieris, in hominibus quidem anteriorem colli partem intellige, in animalibus autem inferiorem. At vero foeminas canes praeferunt, quae praedictis insignib. sunt exornatae, insuperque magnas mammas habent, et papillas in ipsis pari magnitudine. Sunt enim aliquae canes quae ipsas marcidas, et instar ligni induratas habent, sive hirtum, sive nudum alias sit corpus. Videtur autem hirsuties multum terroris incutere. Admissura facienda est veris initio, quo partus circa solstitium aestivum contingat. gestat enim foetum mensibus tribus. Statim ut aediti sunt catuli, degeneres aut alias detrimentum aliquod habentes,
abiiciantur, ex septemque relinquendi sunt tres aut quatuor, ex tribus vero duo. Substernunt ipsis paleas, ut molliter cubent et concalefiant, frigus enim et hoc animal aegre fert. Suspicere et oculos aperire videntur catuli octavo die. Verum cum matribus sinere ipsos per duos menses oportet, deinde sensim procedendo ipsos desuefaciunt. Illinunt porro catulos ex amygdala amara cum aqua trita circa aures, et intra digitos, ut neque muscae assideant, et exulcerationem inducant, neque ricini aut pediculi premant. Quin et complausu ad pugnam mutuam eos incitant, et opprimi non sinunt, ut ne timidi, et formidolosi ac consternati evadant, sed et audaces fiant in laboribus, et in nulla re ad ullam occasionem cedant. Vinculis praeterea ipsos adsuefaciunt primum quidem loro, deinde particulatim ferro. Caeterum demortua pecora ipsos contingere non sinunt, ut ne adsuescant etiam viva aggredi et impetere. Aegre enim ab hoc more transmutari possunt, ubi semel crudas carnes devorare contigerit. Connutriendi sunt canes iuxta cognationem, naturaliter enim mutuam opem ferunt. Oportet autem adversus bestiarum impetus, velut sunt hyenae et lupi, guttura ac colla ipsorum velut thoracibus quibusdam ferreis contegere, qui clavares aculeos duorum digitorum spatio inter se distantes habeant. Quod si velis retinere canem ut non aufugiat, butyro ipsum a capite usque ad caudam illinito. Sequetur autem te canis, si alterius canis secundam panniculo illigatam ipsi olfaciendam obtuleris.
Cap.
III.
De cura canum.
Theomnesti.
RABIENTES canes concludantur, cibusque non praebeatur,
ad diem unum, deinde ex veratro quippiam in potum misceatur: quumque fuerint purgati, hordeaceo pane nutriantur. Eodem modo etiam commorsos a rabiosis canibus curabis. Pudices canum perdes aqua marina et muria, deinde cyprino illito cum veratro, aquaque et cumino, et uva acerba. Aut cucumeris radice illita cum aqua. Praestat autem amurca corpus illinere, scabiosis enim medebitur. Ricinos et alios morbos canum corpus peius affectum habentium curabunt ea quae ad oves sunt relata.
Cap.
IIII.
De {laporibus} <leporibus>.
Democriti.
QUOD idem lepus aliquando quidem mas, aliquando vero foemina sit, et naturas transmutat, et quandoque velut masculus generat, quandoque vero ut foemina parit, in manifesto esse Democritus tradit.
Cap.
V.
De cervis.
<Xenophontis?>
CERVI formidant funiculum, qui pennas quasdam circumsitas et appensas habet, nimirum pennarum motum imaginantes. Contemnunt autem eiusmodi terriculamenta, ubi homines ipsis astantes viderint. Tibias vero et fistulas concinas audientes, non aufugiunt, sed iucunditate tonorum capti permanent, atque sic capiuntur. Cervus adducendo et attrahendo spiritu suo serpentem vertiginosum facit, et ad se attrahit. Si quis cervi caudam ustam et tritam cum vino, testibus illinat ac pudendo animalis salientis, intensiorem venerem in ipso excitabit. Solvetur contra hic impetus oleo inuncto. Idem etiam hominem facere non fuerit importunum.
Cap.
VI:
De suibus.
Florentini.
FOEMINAS sues probant oblongiores, et ambitum habentes
corporis grandem, capite ac pedibus exceptis. Quae enim parva capita et crura brevia habent, praestantiores habentur, sed et quae unius sunt coloris, variis praeferuntur. Eodem modo et verres probant. Et si praeter praedicta, pilum iuxta cervicem et nexum scapularum habuerint magnum, et iubam densam. Iubam autem appellamus pilos iuxta cervicem erectos: et si ventris signum habeant promissum. Expedit hoc animal saepe potatum agi, et praesertim aestate, aegreque frigus sustinet, et facile ab eo male habet. Ob quam causam haras ipsis construunt, unde hyeme non prius exigunt quam glacies sit discussa. Qui ipsos emere volunt, ex pilis de iuba evulsis sanitatis ipsorum notas sumunt. Si enim ii fuerint cruentati, morbum indicare aiunt, puros vice versa. Optimum tempus admissurae est a zephyri sive favonii statu, usque ad aequinoctium vernum, ut partus in aestate fiat. quatuor enim mensibus uterum gestat. Postquam autem conceperit, verres ab ipsis separant. Impetum enim in ipsas facientes et lancinantes, abortire ipsas faciunt. Sufficit autem unus verres decem foeminis impregnandis. Editae suculae pe hyemem animo linquuntur, ob aeris distemperantiam, et quod lacte non sufficienter fruuntur, depellentibus ipsas a sese matribus, propterea quod papillae mammarum ob inopiam lactis violenter a suculis comprimantur, et a dentibus exulcerantur. Postquam pepererint, duobus mensis suculae cum matribus esse sinuntur, postea separantur. Matrem vero admissurae subdunt, ut ex toto anno octo menses ad ferendum partum ipsi distribuantur, et quatuor menses ad enutritionem editorum. Unaquaeque autem Scrofa in propria hara includenda est, ut non misceantur inter se
ex diversis edita, et ut soboles matricibus adsuescat, et vicissim porcelli a matre cognoscantur. Si enim inter se fuerint permixti, impossibile est matri suos cognoscere. Melius autem unaquaeque Scrofa suos alit. Nutritur hoc animal maxime glandibus. Pinguescit etiam furfuribus frumentaceis, et quisquiliis arearum, et frumento. Hordeum autem supra hoc quod pinguefacit, etiam ad generationem indifferens animal facit. Porci pestilentem affectionem non incurrent, aut illapsi sanabuntur, si in aquam unde bibunt, asphodeli radices conieceris, aut etiam ubi frequenter lavantur.
Cap.
VII.
De medicina suum.
Didymi.
PORCI non aegrotabunt, si novem cancros fluviales edendos praebueris. Cognoscuntur aegrotantes sues evulsis e cervice pilis. Si enim ipsi pili puri fuerint sani sunt. Si vero cruentati, aut saniem quandam crassiorem circa pilos habuerint, aegrotant. Democritus igitur physicus asphodeli radicis modice tusae minas tres, singulis suibus in cibo ammiscere iubet, et ante septimum diem firmam sanitatem inde recuperare testatur. Si febricitent, sanguis ex cauda detrahendus est. Si tonsillae infestentur, ex scapulis sanguis auferatur. Si vero ignotus morbus occupet, per diem ac noctem totam includantur, neque cibus, neque potus ipsis offeratur. Verum radices cucumerum sylvestrium tusae in aquam mittantur per diem ac nocte, ipsaque aqua postridie in potu praebeatur: postquam enim largius biberint, paulo post morbi causam simul evoment. Quandoquidem vero edax animal est, splenemque maxim aegrotat, prunas tamaricis in aqua extinctas in potu exhibe. Sed et homines vinum pro aqua supra miricae prunas fusum ac potatum sanabit. Cui rei evidens testimonium Democritus
praebet. Idem Democritus hominis spleni medelam promittit, si ferrum prunis candefactum aqua extinguas, deinde aquam aceto misceas, et bibendam dolenti splenem praebeas. Quum vero a reptilibus commorsae fuerint sues, iisdem auxiliis quae ad pecora praediximus, curabuntur.
Cap.
VIII.
De feris suibus.
Democriti.
SI velis ab incursu sylvestrium suum securus esse, cancri ungulas ac pedes pro amuleto al<l>igatos habeto.
Cap.
IX.
De salsura carnium omnium.
Didymi.
RECENTES plurimo tempore permanent carnes, repurgatae et perfrigeratae ac resiccatae, in locis umbrosis ac humidis positae, borealibus magis quam australibus. Suaviores autem fiunt nive circumposita, paleisque superiniectis. Animalibus quorum carnem salire volumus, pridie potum non exhibebimus. Oportet eos qui carnem sale asservare velint, ossa de carnibus eximire. Sal autem frictus salsurae est accomodatissimus. Caeterum vasa in quibus sale inveterari carnes debent, meliora sunt in quibus oleum fuit quam acetum. Carnes caprarum et ovium, aut cervorum optime saliuntur, si postquam primum sale fuerint conspersae, humiditas et sanies omnis eximatur ac detergeatur, rursumque sale conspergantur, et deinde in vinacea ab acinorum pellicula non separata sic componatur, ut se mutuo non contingant, verum medius locus vinaceis sit expletus. Si vero et mestum dulce ipsis affuderis, longe meliores facies.