Geoponica
traduzione di Andrés de Laguna - 1541
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Gli
autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Argumentum Decimisexti.
In hoc decimosexto libro de Re Rustica, agitur de habenda circa equos solicitudine, curatione, et nutricatione: Deque asinis et camelis.
De
Equis, libri decimisexti.
Cap. I. Ex Apsyrto.
Equas ex quibus prolem propagare studemus, oportet esse bene compactas, magnitudineque decenti, visu praeterea splendidas et spectabiles, ac denique particularum ventris iliorumque latitudine vasta, Quod vero ad aetatem spectat, nec iuniores quam trium, nec seniores quam decem annorum sint. Equus autem ad generandum idoneus, magnus esse debet toto corporis ambitu, singulisque particulis optime articulatus et constitutus. Tempus porro congressui aptissimum, existit ab aequinoctio Verno, hoc est, a vigesima secunda Martii, usque ad vigesimamsecundam Iunii, ut partus
videlicet fiat circa temperatissimam, herbescentemque anni constitutionem. Equa siquidem utero gerit undecim mensium decemque dierum curriculo. Etenim quae concipiuntur post aestivum solstitium, ea sane infoeliciter educantur, prorsusque inutilia sunt. Quo tempore coeundum est, eo equum relaxare convenit ab operibus. Admittendus autem est, non saepius, sed bis in die: nempe diluculo et vesperi. Si vero ubi semel fuerit subacta, postea masculum equa respuerit, post dies denos rursus sunt conciliandi. Quod si ne tunc quidem equum exceperit, secernenda est, ceu iam gravida. Ubi autem equae ipsae conceperint, observandum est ne misceantur plus iusto, neve in locis frigidis diversentur. Quippe gravidis adversatur frigus. Reddemus equos promptos et expeditos ad coitum, si ex vulvae equinae sordibus et purgamentis, eorum nares unxerimus. Pullum autem qui futurus est optimus, ex animalibus et corporeis virtutibus sic cognoscemus. Nempe (ut auspicemur a corpore) caput habet exiguum, nigros oculos, nares minime concidentes, correctas aures, tenue collum, promissam iubam partem vergentem, vastum pectus, atque contextum, scapula magnas, brachia recta, ventrem amplum, oblongos testes, spinam maxime duplicem, sin minus gibbo non deformatam, Caudam magnam et crispam, crura recta, foemora musculosa, ungulam optime circumscriptam, atque undique
ad equilibrium compactam, escharam illam singulis crurium adnatam (quam Graeci βάτραχον nominant) perexiguam, ac denique solidum unguem. Ex his enim manifestatur tum magnus, tum bonus futurus equus. Ab animalibus autem sic explorabitur: videlicet si non est timidus, nec ob ea quae repente visuntur expavescit nec perturbatur. Adhaec etiam, si in ipsis quidem pullorum congregationibus ambit primas, non cedens ipse, sed proximum impellens, et profligans. In fluminibus autem atque paludibus non expectans alium qui praegrediatur, primus omnium intrepide traiicit undas. Mansuefaciendi porro sunt pulli, instituendique, ubi decimum octavum mensem compleverint. Tunc enim eos deligantes capistro, praesepi froenum suspendere convenit, ut illud contrectantes, assuescant, nec trepident ob sonum a fielisteriis(?) profectum. Caeterum dum fuerit {trimulns} <trimulus> , domandus est, prius quam ventricosus evadat. Tempus et aetatem equorum, animaliumque omnium simplices habentium ungulas, ac propemodum cornigerorum, ex reiectione dentium licebit nobis cognoscere. Pullus siquidem natus triginta menses, tunc primum ex anterioribus dentibus, incisoriis dictis, amittit medios, geminos scilicet ab inferiori, totidemque a superiori partes reiiciens. Quartum autem annum ingrediens, alios excutit duos ex utraque parte inferioris superiorisque mandibulae, ac videtur eo tempore ferre dentes caninos dictos. Absolutis iam annis quatuor,
quintoque ipso ineunte, caeteros etiam abiicit dentes, inferne superneque ex utro latere unicum, ac nunc quidem productos omnes cavos sortitur. Caeterum dum sextum annum invadit, priorum dentium cavitates implentur. Ad septimum vero perveniens, completos solidosque possidet omnes. Quod quidem ubi contigerit, haud amplius facile est equorum annos dignoscere. Equus in universum nullo torquetur morbo, si cervinum cornu illi applicueris.
De
equorum signis.
Cap. II. Ex Pelagonio.
Nonnulli monoculos equos inter praestantissimos collocant: qualem fuisse aiunt Bucephalum Alexandri Macedonis. Quae autem signa maxime commendant equos, sunt lingua tenuis atque prolixa, sima facies, aduncave, elata cervix, glauci oculi, corporis firmitudo, rectum collum, idemque plenum et corpulentum, hoc est minime exiguum, compressus venter, atque ad ipsa ilia contractus, magnitudo commoderata, venae per universum corporis habitum insignes et eminentes, color denique affatim niger. Plato autem commendat albos, sic ut in candido et nigro extremum ipsum maxime probandum videatur. Quinetiam phoeniceos equos similiter inter bonos {anuumerant} <annumerant>. Contingit tamen persaepe et alio colore tinctos
equos esse praestantes. Optimi autem equi hoc etiam extat indicium, si nescit stare loco, sed potius terram convellens et quatiens, ad cursum accingi desyderat.
De
medela diversorum morborum
quibus cruciantur equi.
Cap. III. Ex Apsyrto.
Si extenuatus sit equus, tritici torrefacti, aut hordei decorticati duplum illi exhibendum est, ac potus ter in die offerendus. Quod si adhuc gracilis perseveret, tritico furfur miscendum est, levibusque exercitiis utendum. Si vero abunde non edat, strychnum et polii folia, potabilia aqua transfusa, solent alimentis iniicere. Hordeum autem ipsum et orobos aqua foventes apponunt: aut melanthii cyathos duos tundentes, tribusque olei eosdem temperantes, equo ipsi ex una vini coryla infundunt. Equum nauseabundum curabis heminam vini oleo miscens, porrigensque. At laboranti dysuria, album ovorum decem miscentes dictis, id ipsum per os infundimus. Sed neque ipsi equi, nec boves, morbo premuntur aliquo, si illis cornu cervinum appenderis.
De
febrienti equo.
Cap. IIII. Eiusdem.
Equus correptus febri aquae calidae lavacro
curandus est. Hyeme autem est contegendus, ne rigeat, illique ex orobi triticive farina nutrimentum tenuissimum apponendum. Potus vero sit aqua tepida. Quin etiam vino et oleo simul tepidis universum perungendum est corpus, per alvumque purgandum. Detrahendus etiam sanguis ex collo est, aut ex iis quae ad guttur aut pectus spectant venis: aut denique ex ipso pede. Genua porro ipsa aceto calido fovere convenit. Ubi autem equus firmari videatur, aqua calida lavandus est. Si et extenuetur et febriat ex lassitudine, caprilli lactis heminam unam, amyli tantundem, olei mediam partem heminae, ova numero quatuor, cum succo portulacae permiscens, curriculo quatuor dierum, aut plurium, donec convalescat, infundito. Quod si ob humoris ad tonsillas influxum, aut ad alias particulas capitis, in febrim inciderit equus, calefaciendus est, saleque et origano tritis, oleoque misti, palatum illi inungendum. Aqua etiam calida, tum pedes, tum genua calefacienda. Quae vero consistunt circa os, strychno contuso, vinique faece fricanda sunt; ac bryo denique et herba, fine hordeo, talis equus nutriendus. Verum si per nares illi sanguis effluxerit, coriandri folium, aut eius succum extractum, per eas infundere expedit.
De
equo lippitudine laborante.
Cap. V. Eiusdem.
Si oculus experiatur inflammationem, Rec. thuris masculi (in alio autem codice, medullae ovillae ana) Drach. i. croci, testulae sepiae, singulorum tantundem, olei rosacei, Drach. x. quibus quidem omnibus quatuor ovorum albumina adiiciens, oculum ungito. Aliud ad inflammatum oculum. Thuris, amyli, et mellis Attici aequis portionibus mistis utitor.
De
Albugine.
Cap. VI. Eiusdem.
Sal Hammoniacum tenuissime tritum melli Attico aut alii optimo immiscens, ungito, Vel aequam butyri portionem Sali ipsi iniicito, utitorque. Aut sepiae os redactum in pollinem per calamum insufflato. Aut ex silphii radice oleo intrita oculum bis in die mulceto. Aut semina euzomi, perinde ut sunt, integra insuffla oculis, tandiuque illic ea delitescere sinito, donec acrimonia ipsa extenuantia, oculos ipsos absterserint.
De
nervorum laesione.
Cap. VII. Eiusdem.
Cui equo nervi sunt laesi, partes ipsas et caput, aqua calida fovere convenit. Dein vero adipis bubulae, myrrhae, sulphurisque aequas portiones temperans, imponensque in ollula, contectum caput fumo ipso concalfacito. Sed etiam alvi evacuatione est utendum, ex caudaque detrahendus sanguis.
De
alvi profluvio.
Cap. VIII. Eiusdem.
Si alvus sanguinem reddat, per venas quae sunt in capite sanguis detrahendus est. Bibat aquam tepidam farina hordeacea turbatam. Quod si malum sic non mitescat, per nares oleum {iufundito} <infundito>. Sistunt autem alvum fluentem, putamen punici mali, et rhus Syriacus, simul contusa, atque per os exhibita.
De
torminibus.
Cap. IX. Ex {Pherocle} <Hierocle>.
Torminibus equus laborans, aqua calida lavandus est, contegendusque. Dein vero, myrrhae Drach. v. vini veteris heminas vi. atque olei {hemivas} <heminas> iii. simul transcolans, dividensque in {treis} <tres> partes, infundito. Alvum autem aqua marina, aut decocto baccarum myrti, calfacere oportet. Aut polii folia, aut abrotonum, aut amigdalae amarae, quibus nigrum austerumque vinum permistum sit, aut etiam putamina mali punici, ex aqua iniici debent. Iuvat etiam apii seminis atque cucumeris aequa quantitas, si utrunque eorum ex vini et mellis pari mensura bibendum detur. Aut cardamomi, aut herbae Medicae semen tritum, ex aqua aspersum, non secus offerri solet, quam hordeum singulis diebus appositum. Vertiginosis
autem equis clysmi iniiciuntur ex betae decocto, cui etiam adiectae sint nitri quadraginta, olei triginta drachmae. Nitrum conterens, cum vino, ac luto ipso equi ventrem inficiens, sedabis tormina.
De
vitiis pulmonis.
Cap. X. Eiusdem.
Qui affectus in pulmone consistunt, iis acre acetum tepide infusum medetur, aut humanum lotium cum suillae axungiae liquefactae, drachmis viginti. Observare autem convenit, ne lotium ipsum, mulieris sit menstrua patientis.
De
equorum tussi.
Cap. XI. Eiusdem.
Equo tussire incipienti, hordeaceam farinam, cui orobi aut fabae permistae sint, offerre in potu debemus. Tussi autem invalescente, mellis cyathos duos, humidae picis, olei, singulorum tantundem, butyri Drach. xxiiii. calefacientes, addentesque adipis suillae veteris mediocrem portionem, offerunt. Quod si ne sic quidem affectus cesset, prasium oleo et sale contusum, vinoque distemperatum infundito. Hi autem porriatque agrestis rutae radicis succum oleo temperantes propinant. Nec desunt qui thure utantur permisto oleo.
De
incerto equorum morbo.
Cap. XII. Ex Theomnesto.
Detractio sanguinis ex utroque humero debet administrari, praepararique pharmacum purgans. Hi autem cum radice lapathi pauxillum rutae tundentes, miscentesque opopanacis Drach. ii, id totum ex aqua porrigunt. Quinetiam noctu interdiuque, ut comedat atque bibat, farinam tritici aqua laevigatam apponunt. Quod si gregarios equos aliquis morbus invaserit, minoribus quidem, gari atque olei tris cyathi, maioribus autem sex infundendi sunt.
De
urinae difficultate.
Cap. XIII. Eiusdem.
Nonnulli cepam, suprema membranula exempta, vesicae admovent. Alii apii semen contritum ex duabus hemini vini, aut cepam cum vino similiter, aut columbinum stercus, aut polii folia, aut corticem myrrhae exiccatum, aut nitri, cum allii capitulo tuso, ex vino quinque drachmas infundunt. Sunt qui vino nigro solum utantur.
De
sanguinis mictu.
Cap. XIIII. Eiusdem.
Lomentum fabaceum optime repurgatum et coctum, ubi illi cervinam adipem, parumque vini miscueris, per os curriculo trium dierum infundito. Aut etiam, caprilli lactis hemina una, amyli, dimidium minae, ova numero decem, olei tres cyathi,
omnia simul contusa, cornu similiter infundantur.
De
Ulceratione.
Cap. XV. Eiusdem.
Si equo exulceretur spina, iridis radix combusta, contritaque illi admovetur. Cineres etiam cannabis melle excepti (lotio veteri prius abstersis particulis) inunguntur.
De
inflammatione.
Cap. XVI. Eiusdem.
Inflammatio omnis sale et oleo, aut polii folio combusto atque vino distemperato, aut etiam phlomo vino incocto, fota curatur. Malagma ad spinae vertebra, ex Pelagonio. Rec. Thuris Drach. viii. galbani, tantundem, faecis vini, Drach. xii. colophoniae, nitri, sulfuris, singulorum Drach. iiii. sinapis Aegyptii, cyathum unum. cardamomi tantundem. baccas lauri, numero centum. siccarum ficuum, minam unam. rhododaphnes exigua fragmenta. calcis vivae quod satis esse videatur. Sicca redacta in pollinem humidis excipienda sunt, spinaeque instar cataplasmatis admovenda.
De
scabie equorum.
Cap. XVII. Eiusdem.
Picis humidae ex cedro, resinae, aluminis, singulorum parem portionem aceto miscens, scabidum equum ad solem ungito, ubi partes ipsae accurate fuerint abstersae. Praeterea cineribus calidis usque ad sanguinem eas fricare expedit, ac dein lithargyro et alumine, adamussim contusis, oleoque schinito exceptis ungere. Vel, aphronitri, floris salis, atque farinae triticeae, singulorum pares portiones aceto temperans, imponito cataplasma. Aut capparis radicis exustae cineri suillam adipem, lixiviumque etiam adiunges, ungito.
De
Hirudine.
Cap. XVIII. Ex Apsyrto.
Si equus hirudinem hauserit, reclinandus supinus est, illique oleum calidum vino dilutum, cornu infundendum. Si etiam prope faciem ipsius combusseris cimices, aut peremeris intra nares, curabitur. Nam aut statim excident, aut extinguentur. Hoc eodem remedio veteris tum ad boves, tum ad caetera animalia huiusmodi.
Quonam
modo scorpionis, aut alterius reptilis
bestiae ictui mederi debeas.
Cap. XIX. Ex Hippocrate.
Icta particula bubulo stercore fovenda est, aut strychno contuso, aut tithymallo, aut hyoscyami semine, aut linospermatis succo, aut alumine, aut aphronitro, aut sale denique torrefacto. Horum quippe singula proderunt, si instar cataplasmatis adhibeantur. Medeberis etiam illis, aquam linteo percolans, eamque in nares infundens. In universum autem, adversus omneis fere bestiarium reptilium ictus, eadem praesidia magna ex parte et hominibus auxiliantur, et pecoribus salutaria existunt. Ad morbos vero particulares, equis, asinis, atque mulis, sanguinis detractio est percommoda.
De
asinis ad coitum idoneis.
Cap. XX. Ex Apsyrto.
Asinos ad coitum commodos perinde ut equos et eligemus, et eduncabimus. Nonnulli autem pulchre facientes, agrestes asinos mansuefaciunt, estque ex illis propagatio proli pulcherrima, utpote minime inclusis, sed liber discurrentibus, Mitescit porro maxime huiusmodi animal, admodumque obsequitur secundum omnia, non aliter quam mansueta: nec unquam, sicuti animalia caetera, ubi semel cicuratum est, efferatur. Iam vero, foetus ab hoc animali aediti, ipsi quamsimillimi evadunt. Iungere haec animalia convenit paucis diebus ante solstitium Aestivum. Asina enim vero gerit curriculo mensium duodecim. Satius autem est equas
asinis subiici, quam equis asinas. Caeterum multo elegantius facientes quidam, equabus ipsis subdunt et asinorum pullos. Sic etenim lacte generosiori nutrimentur, connutritique, longe maiori amore, maiorique erga equas indulgentia flagrabunt, ut postea prompte in illas insiliant. Ipsius autem nutritionis a lacte, asinis perinde ut equis, tempus esto biennium. A tertio ad decimum usque annum asini ad coitum sunt utiles. Curandum tamen est, ut asini congressuri, eleganti forma sint praediti. Talis siquidem erit proles. Sunt qui venustius rem peragentes, asinum insilientem, aut equum, aut aliquod aliud animal, tali amiciunt stragulo, quali foetum volunt nasci colore tinctum. Siquidem qualis fuerit color operimenti quo tegitur admissum animal, talis profecto futurus est partus. Asinum claudicantem curabis, aqua calida totum pedem circumluens, atque scalpello repurgans. Quod quidem ubi feceris, ex lotio antiquo calidoque adipem hircinam potissimum, aut si eius copia non sit, infundito bubulam, idque donec senescat.
De
Camelis.
Cap. XXI. Ex Didymi commentariis.
Didymus in suis Georgicis ait, triduum integrum tolerate sitim Camelum, scabiem autem ipsius cedria curari. Camelus porro nec matri, nec sorori miscetur. Bactrianam camelum in iis montibus
qui ad Indicam pertinent concipere ex apris simul pascentibus, idem Didymus profitetur. Ex sue et camelo deformatus duplici gibbo Camelus nascitur. Verum quemadmodum in equis et asinis plurimas notas patris fert mulus, sic Camelus ortus ex semine suis, tanquam indicium, virtutis robur, pilorumque densitudinem contrahit. Nec in luto enim facile Camelus talis dilabitur, sed erigitur statim suis viribus, ponderisque fert duplum quam caeteri. Vocant autem ipsos, et merito sane, Bactrianos, quod primo fuerint in Bactris orti. Vidi equidem Dromedarios Camelos, qui in cursu ipso cum equis componi possent: immo vero etiam qui illos vincerent. Florentinus autem in suis Georgicis ait, {Rhomae} <Romae> se vidisse olim Camelopardalim, quod animal in Antiochia ego etiam vidi, ab India translatum.
Finis libri Decimisexti.