Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber XII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XII.

HAEC insunt in hoc libro; qui duodecimus est selectarum praeceptionum de agricultura, et continet olerum diversorum sationem, et quae singulis mensibus plantare et sere oportet, et hortorum constructionem mirabilem, et olerum utiles actiones atque affectus.

Cap, I.
Notitia quid singulis mensibus serenum sit,
et quid plantandum iuxta Clima Constantinopolis.

MENSE Ianuario seritur brassica marina, cum atriplice, et foeno Graeco. Februario mense seritur Codimenton cum porro, et cepulae, beta, daucus, beta radicata, thymbra, marulia diversa, hoc est dicardion phrygiaticon, Rhigitanum, et brassica alba, et crambasparagos, et coriandrum, et Anethum, et ruta. Transplantantur autem mavulium, pieris, lactuca, phrygiaticon, polyelonum, et

comodianum. Mense Martio seritur beta, enthadion, et atriplex, et dicardion, marulion, picridion, phrygiaticon, polyclonon. Aprili seritur in vimen seutlomolochon, et atriplex, et dicardion cum Rhigitanum et transplantantur autem a Martio et Aprili mense, brassica alba, similiter crambasparagos, et brassica marina, et Marulion cum rhigitano, et solum. Mense Maio seminatur seutlomolochon, et atriplex simul et seorsim, et Rhigitanon, Transplantantur seutlomolochon, et Marulion. Mense Iunio seritur seutlomochon. Similiter et dicardion, et tenue porrum transplantantur circa coenum in humidum locum, Similiter et beta, et molochion et Marulion. Iulio mense seritur Intybum, et seutlomolochon, plantatur porrum in terra sicca, et statim rigatur, ut ne stimulum radicata eius faciat. Transplantantur autem Mavulium necessarium. Transplantantur et inthybum et seutlomolochon, beta autem seorsim, et molochion seorsim transplantari debent. Mense Augusto seminatur intybum et seutlomolochon, et intybum serotinum, et rapum capitatum, et rapum praecox, et gongylasparagos, et brassica alba. Transplantantur porrum, intybum, seutlomolochon, et raphanus seminatur in latitudinem, et eruca et nasturtium seritur. Mense Septembri seritur seutlomolochon, et itybum serotinum, t rapum sylvestre. Transplantantur autem rapum capitatum, et rapum transiens in gongylasparagon, et intybum brumaliticon, et seutlomolochon, simul et raphanus et coriandrum. Mense Octobri ad novum annum seritur Mavulium, picridium, Comodianum, polyelonum, lactuca.

Transplantantur autem rapum, beta et intybum, et nasturtium, et eruca, brassicaque et brassica alba. Novembri mense seritur foenum Graecum, et transplantantur rapa sylvestria, et intybum serotinum, et beta seorsim et molochion seorsim. Geritur et coriandrum. Mense Decembri seminatur Marulion, et picridion, polyclonon, lactuca, comodianum.

Cap. II.
De horti constructione.
<Florentini.>

HORTI const<r>uctio res est vel maxime necessaria in vita. Hortus itaque construere convenit et ad sanitatem, et ad vires a morbis reficiendas, non procul ab aedibus, sed in vicinia, ut etiam delectationem ex aspectu inde capiamus, et iucunditatis ex odoris fragrantia participes fiamus. Situs autem eius non sit secundum ventum arearum, ut ne a tenuissimis quibusque palearum articulis inde allatis plantae perdantur. Oportet autem eum qui ambiziose olerum plantationem instituit, prospicere ut semina sint bona, terra apta, aqua item stercus sint in promptu. Etenim bona semina, similia efficient ea quae inde generabuntur. Terra autem apta et foecunda concreditum servabit. Aqua vero per alimentum sui, olera maiora faciet. Stercus autem laxiorem facit terram, ut aquam facile suscipere possit, quo et radicibus impertiatur, et plantam foras mittat.

Cap. III.
De terra oleribus apta.
<Didymi.>

TERRA horti culturae optima est, quae neque aestate valde resiccatur, neque argillosa, neque valde aspera est, neque in aestate magnis hiatibus rumpitur. Quae enim per aestatem sic resiccatur, omnia impiantata sibi perdit, aut tenuia et imbecillia facit. Vix autem argillosa idonea redditur,

si ex aequo stercus ei ammisceatur. Quae vero in hiatus disparatur, penitus inutilis existit. Aspera autem neque nutrire, neque recipere aquam potest. Sunt autem pauci loci asperi et arenosi oleribus idonei, qui videlicet multum limum habent, ex quo radices aluntur. Quapropter facile est deprehendere terram oleribus aptam, Hanc enim si aqua disolveris et laveris, et repereris multum limi habentem foecundam et commodam oleribus iudicabis. Si vero plus {aquo sitatis} <aquositatis> habuerit quam limi, oleribus inepta est. Eandem autem si velut ceram manu emolliendo, glutinosam valde repereris, itidem inutilem oleribus iudicabis.

Cap. IIII.
Quale stercus oleribus idoneum sit.
<Eiusdem.>

STERCUS optimum omnium oleribus est cinis tenuissimus et natura calidus, occidit enim pulices et vermes, et eiusmodi besti{c}olas. Secondo loco columbinum est, quod ipsum itidem bestias necare potest, et si etiam parum ex ipso coniectum sit idem efficit, quod alterius magna copia. Quidam tamen asininum columbino praeferunt, tanquam quod olera dulciora {raddat} <reddat>. Optimum stercus est et caprinum, eadem cum praedictis praestare valens. Verum ex inopia etiam alia stercora in usum venire possunt, non tamen recentia, Haec enim bestias gignunt, Sint autem stercora omnino annicula, et ligonibus saepe transmutata ac confusa.

Cap. V.
Quomodo possint olera omnigena
in locis aqua carentibus haberi.
Vindanionii.

QUANTUMCUNQUE voles terrae spatium eligito, et ipsum pedali aut cubitali profunditate fodito,

et ablata terra effossa, tegulas in effossum locum sternito, iniicitoque terram puram et cribratam cum aridissimo stercore, atque sic plantato, aut serito olera. Quidam pro tegulis locum effossum complanat tectorio inducto, ex calce videlicet, quemadmodum in torcularibus fieri solet, et tunc terram et stercus iniiciunt ac plantant. Sive autem calcis tectorio, sin tegulis quis utatur, etiam murorum fessum locum ambientium curam habere convenit, eosque similiter tectorio, aut per tegulas munire, ut nequaquam possit aqua ad rigandum affusa diffundi. Hoc autem facto, omnia plantant similiter in locis aqua carentibus, hyeme quidem pluvialibus aquis contenti, aestate autem rigantes, Neque enim multa aqua opus habent, quum humiditas totius hyemis in loco conservetur, per excogitatam videlicet munitionem, et non in vicinos locos distribuatur. Aliqua vero aquarum abundantiam non habentes, duos hortos faciunt, alterum hyemalem, qui ex pluviis opem sentit, alterum aestivum, in loco umbroso, et ad septentrionem sito.

Cap. VI.
Ut hortus viridis et floridus fiat.

FLORIDUS evadet ortus, si loto tusa, et in aquam coniecta, cum resperseris. Aut foeno Graeco in aqua trito sulcos irrorarsi. Aut asini calvariam in medium hortus deposueris.

Cap. VII.
Ut olera a culicibus non corrodantur,
neque a pedunculis aut aviculis laedantur.
Anatolii.

OLERA a culicibus non corrodentur, si seminibus ipsorum parum ervi in seminando ammiscueris.

Hoc vero vel maxime raphanus et rapis conveniens existit. Alii magis naturali ausilio utuntur, erucam simul ferentes aut plantantes, et praesertim cum brassicis. Hae enim magis a culicibus infestantur. Si vero neque ab alio quopiam semina laedi velis, semprevivi succo ea macerato ante sationem. Omnia autem semina, tum hortensia, tum arvalia, ab omni bestia integra et illaesa conservabis, si ipsa in succo cucumeris sylvestris praemacerata seminaveris. Incorrosa autem manent olera in testudinis testam conseminata.

Cap. VIII.
Ut erucae in oleribus aut arboribus non sint.
<Apuleii.>

CINEREM vitigineum per triduum in aquam zittito, et olera inde aspergito. Aut bitumine, sulphure vivo, arbores aut olera suffumicato. Similiter non erunt erucae si semen in lixivium cineris ficulnei missum mace<ra>veris, et ita seminaveris. Caeterum erucae quae iam sunt perctis, dentur, urina et amurca ex aequo mixtis, et igne fervefa deinde refrigeratis, et sic oleribus aspersis. Si vero etiam alterius horti eructas receperis, et in aqua cum anetho coxeris, et refrigeratam aquam oleribus irroraveris, praesentes eructas perdes. Quidam ubi multae erucae sunt, mulierem menstruatam in hortus inducant discalceatam, sparsis crinitus, unico tantum palliolo indutam, et nihil omnino praeterea habentem, neque perizomate ullo circum pudendam velatam, neque alia ulla re tectam. Haec enim hac figura ac habitu ortum circumiens, et per medium egressa, statim erucas dissipare faciet. Sed et fungos sub nucis arbore enascentes, si quis suffumiget, eas disperdet. Quin et vespertilionis stercore, et allii lignis exemptis capitibus

suffitis, ita ut vapor per omnem hortus dispergatur, erucae necabuntur.

Cap. IX.
Quomodo prasocurides, hoc est blattae necentur.
Diophanis.

VENTRICULUM ovillum recente stercore plenum et illotum defodito, non in profundum, sed in superficie: invenies enim ipsum blattis prasocuridibus appellatis repletum. Si vero iterum idem feceris, omnes congregabis, et sic apprehensas perdes. Est enim stercoris amans animalculum, semperque in ipso degens, hoc modo cito et facile capitur.

Cap. X.
Quid commode iuxta olera seritur.
Frontonis.

OMNIA olera in universum iuvantur, si eruca iuxta ipsa conferatur.

Cap. XI.
Quomodo obliteri iniuria fieri queat.
<Africani.>

ANSERUM stercus muria dissolutum oleribus aspergito.

Cap. XII.
De malva, et quae ipsa fiunt ad diversa vitia curanda.
{Damagerontis} <Damegerontis>.

MALVA fervefacta et per se comesta, raucedinem sedat, cum oleo autem et garo accepta in cibo ventrem solvere potest. Folia ipsarum trita cum foliis salicis, omnibus emplastris commodiora sunt: Nam et inflammari {uon} <non> sinunt, et sanguinem sistunt, et recens vulnus cicatrice includunt. Sed et luxatis ac contusis medentur. Phalangiorum quoque et reptilium plagas curant folia eiusdem si cepas et porrum triveris, eisque miscueris, ac imposueris. Si quis vero sylvestris malvae succo cum olea illinatur,

a vespis non purgetur, sed et qui punctus iam est succo opem sentit, et folia malvae contusa et imposita, similiter percussum ab illis sanant. Similiter autem curat malva illita lichenas, et occulta foeminarum vitia. Succum vero eius auribus instillatus, dolorem aurium sedat. In potu acceptus cum melle hepaticos sanat, et comitiali apprehensas resipiscere facit. Eodem modo et nephriticis et ischiadicis auxiliatur. At vero decoctum ipsius potatum, difficultatem emittenti urinam emendat. Est etiam commodum difficulter parturientibus.

Cap. XIII.
De lactuca, et medela ex eadem, et quomodo
alba ac bona specie proveniat.
Florentini.

LACTUCA humidum et frigidum est olus, et ob id ardentibus inflammationibus congrua est. Est autem edulium sitim extinguens, et somnificum, et lac allicit. Cocta autem magis alit, coitum vero avertit, unde Pythagorii ipsam eunuchum appellant, mulieres vero astylida. Si vero et bona specie habere velis lactucas, duobus diebus antea quam eas ablaturus es, comas ipsarum, hoc est supernam partem ligato: sic enim albae et speciosae erunt. Inalbat ipsas etiam harena superne infusa. Lactuca agrestis appetentiae cibi causa est, pituita solvit Venerem cohibet, cum vino dulci aut aceto accepta bilem temperat. Praecordia cum hysopo et aceto iuvat. Cocta in rosaceo, et data choleram, hoc est bilem superne et inferne erumpentem, sedat. Succum eius viscera tumentia comprimit. Cum muliebri lacte illitus erysipelata sanat. Semen tritum et potatum morsum scorpii sanat. Pectus affectum iuvat, somnum inducit sanis quidem in

cibo acceptum, aegris vero suppositam nescientibus, et praesertim si quis viviradicem lactucae sativae evulsam ex terra ante solis exortum, latenter sub stratum aegri ponat. Succum etiam huius, fronti aegroti illitus somnum ipsi inducit. Si vero velis lactucas facere concavas et foliosas, et in caulem non escrescere, sed humiles, et ad terram depressas esse transplantatas rigabis: quum autem altitudinem palmi parvi habuerint, circumfodies ipsas ut appareant radices, et stercore bubulo recenti oblitas obrues, et statim rigabis. Ubi autem increverint, germen acutissimo ferro finde, et testam non picatam impone, quo in latitudinem, et non in longitudinem augmentum captant. Caeterum lactuca assidue comesta visus hebetudinem cohibet, et visus claritatem inducit, praesertim si sit dulcis, et multae quidem in cibum acceptae ventrem solvunt, paucae vero sistunt, et gravedinem mitigant. Qui ieiuni praesumpserint lactucam aquarum varietatibus in peregrinationibus non consternabuntur, neque offendentur, neque vero ab ebrietate tentabitur quisquis ipsam praesumpserit. Reddatur lactuca odorata, si citrii semen in eius semen imponatur, et sic seratur. Semen potatum fluxum seminis cohibet, quapropter his qui assidue per somnum hoc effudunt exhibetur. Ipsa etiam folia lactucae quinque numero, aut tria, aut unum somnum inducent aegroto clanculum sub pulvinar posita, ita ut partes a caule avulsae ad pedes aegroti spectent, supernae vero ad caput aegri vergant.

Cap. XIIII.
Ut lactuca habeat in se apium, et erucam, et ocymum,
et alia {huins} <huius> generis, ab eadem radice.
Didymi.

CAPRINUM aut ovillum stercus accipito, et quantumvis

parvum sit perforato, et industrie evacuato, seminaque dicta, aut quaecunque velis in evacuatam partem dense indito. et in profunditatem non minorem duorum palmorum parvorum deponito, stercore tenero ac raro praesubstrato, deinde tenui terra aggesta, et sensim aqua rigato, atque etiam ubi enatum fuerit semen irrorato, assidue stercus inspergendo, et postquam in caulem excreverit, multo plus diligentiae adhibeto, nasceturque lactuca cum iniectis simul seminibus concreta. Alii duas aut tres caprini aut ovilli stercoris pilulas confrigunt, et semina ipsis ammiscent, eaque simul in linteolum mittunt, et rigata defodiunt, aliaque item cura adhibita, lactucam multiplicem et variarum specierum habent.

Cap. XV.
De betis, et quomodo magnae fieri possint.
Sotionis.

SI maiores et albiores facere betas velis, radices ipsarum fimo bubulo recenti intege, et quemadmodum in porro germen finde, et lapidem latum aut testam impone. Betae extersoriae facultatis existentes, ventrem emolliunt fervefactae, cum oleo et garo ac modico nitro comestae. Succum crudarum betarum furfures, et in capite repentes pediculos curare potest. Idem permixtus cum cera, et liquefactus, ac panniculo exceptus, omnia dura et tumentia vitia impositus curat, impetiginis etiam speciem quae alphos Graecis appellatur, itemque alopecias eodem modo sanat.

Cap. XVI.
De diversis oleribus, et medela ex eisdem.
Varronis.

REMEDIORUM species paulo ante, quum sapientissimi Nestoris auxiliarem hortus, alexicepon ab ipso appellatum, et elegiacis versibus compositum, interpretarer,

absolutius conscripsi, et tamen quum etiam hic diversorum olerum mentio fiat, necessarium existimavi, praesertim in agricolarum usum et commoditatem itidem ex ipsis remedia ac medelas adscribere.

Cap. XVII.
De brassica et medela ex eadem.
<Paxami.>

NOSSE expedit quod brassica in falso loco convenienter seratur. Quapropter dum foliorum trium erit, nitrum tritum, aut salsuginosam terram cribro excussam aspergere oportet, ut quasi pruina conspersa videatur. Hoc enim modo etiam coctu facilior redditur. Quidam pro nitro utuntur cinere, propterea quod etiam erucas necet. Brassica minus cocta ventrem cohibet. Disce autem et ex brassica medicinam. Ducit brassica mulieribus menses, et maxime si decoctum eius cum dulci vino bibatur. Cocta autem praesumpta phtisicos curat. Si quis brassicam coctam et tritam, et cum aqua in cocta est, permixtam ac refrigeratam, vulneribus tum novis tum veteribus inducat, itemque tumoribus, inde mitiguntur. Podagram et morbum articularem, sanat decocti eius fomentum, ipsa vero farinae hordeacea, et coriandro, et rutae, ammixta, modicoque adiecto sale, in emplastro imposita. Succum eius melle Attico permixtus oculos iuvat angulis admotus. Alimentum autem corpori abunde praebet, adeo ut pueri brassica vescentem citius augescant. Qui boletos venenatos ederit, succo eius poto servabitur. Ictericos et splenicos curat succus cum vino albo ad dies XL. Potatus. Idem cum vino nigro potus, tussim sedat. Impetiginem tollunt folia affricta, et reptilium morsus statim imposita sanant. Psoram et lepram brassica alumini rotundo aceto macerato permixto sanat. Cinis ex radicibus

ambustis prodest. Ulcerationem in ore et tonsiliis, et uvae tumorem, succus eius cum oleo acceptus et diu detentus sedat. Auribus auxiliatur succus cum vino fomenti loco admotus. Aestuosis in morbo trita et imposita per se, voci et arteriacis affectionibus medetur, unde et vocis studiosi hac utuntur. Muris aranei morsus, canis tum rabidi, tum non rabientis morsus, semen ipsius aut folia trita sanant, si cum silphio et aceto trita ponantur. Datur ipsis etiam decoctum foliorum in potu, arefactorum prius ubi purgata sunt, deinde doctorum. Splenem liquat trita et imposita. Cruda praecomesta vigilias sedat, et imaginationes incidere non sinit. At vero Nestor in Alexicepo suo, brassicam Lycurgi lacrymam esse dicit. Quum enim Bacchus eum revertitus, inquit, mare subiisset: Lycurgus vero vite vinctus lacrymam emisisset, ex lacrima brassicam enatam esse dicit, et ob id contrarietatem inter se vitem et brassicam habere. Profecto si quando brassica in arvis appropinquaverit viti, aut statim tabescit, aut sarmentum vitis tabefacit. Ob hanc autem inimicitiam inter haec ipsa, si contigerit a capitis destillatione uvam aut columellam in guttur laxari, crudae brassicae succus capiti impositus, uvam retrahit in sublimen oris partem. Si vero contingat plantari ex vicino vitem ac brassicam, sarmentium vitis augescens, ubi iam brassicae appropinquaturum est, non amplius directe procedit, sed retrovertitur reminiscens quodam modo mutuae contrarietatis. Similiter si quis brassicae dum coquitur, vinum vel modicissime instillet, neque coquitur de caetero, et color eius corrumpetur. Et qui multum vinum bibere volunt, et non inebriari,

crudam brassicam praesumant. Verum nosse expedit, quod brassicae semen inveteratum raphanus producit.

Cap. XVIII.
De asparago.
Didymi.

ASPARAGUS gaudet terra explanata. Seminatur autem vere. Scrobes itaque digitorum trium facito, et in singulos seminis grana duo aut tria imponito. Distant scrobes inter se spacio dodrantalia. Seminati autem primo anno non vexentur, pr<a>eterquam quod runcentur. Si velis asparagum multum provenire, Arietum sylvestrium cornua tenuissime contusa sulcis committito, et rigato. Quidam magis praeter opinionem tradunt, quod si integra arietum corna non in tenues partes tusa et secta, perforetur et pangantur, asparagum producet. Si velis asparagum per totum annum habere, quum fructum adimis, statim sarrito in superficies radices. Sic enim tractata planta, rursus asparagum remittet. Hoc olus non gaudet rigatione, sed magis siccitate. Circa autumnum autem si quis ipsum riget, tenerius et floridius evadet.

Cap. XIX.
De cucurbitis et cucumeribus, et medela ex ipsis,
et quomodo utraque sine semine interno
provenire queant, et praecocia fieri.
Quintiliorum.

NON habebunt semen intra se hoc modo. Sarmentum aut virgultum primum mox ubi increverint cucurbitae, sive cucumeris in terram defodito, quemadmodum vitis sarmenta solent, ut summa pars tantum virgulti emineat, et postquam auctum fuerit, rursus idem iterum ac tertio defodito, et exortus iuxta medium, et super terram extantes secato, solumque postremum tertium videlicet relinquito,

et habebis tum cucumeres, tum cucurbitas semine carentes. Similiter sine semine eadem facies, si triduo antequam semines, semen ipsum oleo sesamino maceraveris. Praecoces cucumeres et cucurbita sic reddes. In cophinos aut in fictilia inutilia terram cribratam mittes, stercore ammixta liquidiorem factam, et anticipato consueto tempore, vere videlicet inchoante, semine implantabis, et quum sol fuerit et calor, et moderata pluvia, cophinos sub dio expones, circaque solis occasus eos in domum contectam inferes. Atque hoc assidue facies, aquam irrorans quando usus postularit. Postquam vero perfecte cessabunt frigora et glacies, cophinos sive dolia in locum subactum et excultum deportatos defodies, ita ut labra aequalia sint terrae, et deinde reliquam curam adhibebis. Si vero abstuleris ipsorum virgulta, citius fructum producent. Longos autem facies hoc modo. Si in mortario aut alio quopiam vase aquam prope ipsos apposueris, distantia quinque aut sex digitorum. Seguenti enim die cucumeres in tantum extendentur. Si vero aquam non habeat mortarium, cucumeres et retrocedunt et incurvantur. Ita enim gaudent humiditate, et fugiunt siccitatem. Transfigurabuntur autem in quamcunque velis figuram. Si testacea feceris vasa, eaque parvis adhuc circumposueris et obligaveris, formas enim et characteres implebunt. Quare et arundine in longum secta, excavataque et composita ac coartata, si in eam cucumerem aut cucurbitam dum adhuc parva est immiseris, augescens per omnem longitudinem arundinem explebit. Caterum cucurbitae ventrem emolliunt, aurium dolores curant, succo ipsarum auribus immisso. Verum cucumerum semen urinas acres contemperat

et educit. Non {laedentnr} <laedentur> haec a culicibus, si origani ramulos parvis adhuc existentibus his prope defixeris. Nam et praesentes pulices perdunt, et alios nasci non permittunt.. Si vero infanti qui adhuc lacte nutritur, paris longitudini cucumeres dormenti adiunxeris, ac quasi condormire feceris, febricitans statim sanabitur. Omnes enim calores in cucumeres transibunt. At vero sylvestris cucumeris radix siccata et tusa, et cum vino dulci potata, aut cum aqua mulsa, ad vomitus mirabile auxilium habetur. Quod si inaquosos cucumeres plantaturus es, dimidium altitudinis eius paleis aut sarmentis exple, et aggesta terra planta, nec riga. Radices sylvestris cucumeris contusas aqua potabili biduum aut triduum macerant, et hoc ipso cremore eos per dies quinque rigant, atque hoc quinquies faciunt. Amplius autem alvo commodi fiunt, si postquam germinaverint, radices circunfoderis, et veratri partem ramulis inieceris, et aggesta terra siveris. Cucumeres in vini albi fecem dulcem, et non perversam, immittens, et expletum vas oblines, manebuntque recentes. Similiter et in muria compositi permanebunt. In vigore conservabis cucumeres, si in vas parum aceti habens, suspenderis, ita ut acetum non contingant, et vas obleveris ut non transpirent, hoc modo recentes etiam hyeme habebis. Cucurbitas servabis sic. Has teneras acceptas concide, deinde aquam fervefactam affunde, et per totam noctem sub alio perfrigera, indeque in muria acri compone, et diu permanebunt. Cucurbitas autem purgatorias facies, si semen noctem ac diem scamonia

maceraveris. Magnos cucumeres facies, itemque cucurbitas semine ipsorum in caput plantato.

Cap. XX.
De melopeponibus.
Florentini.

REFRIGERANT quidem abunde, verum utilissimi sunt ad vomitus opportune volenti ciendum. Post acceptum enim cibum pituitam movent, plurimum eius educentes, et caput purgantes. Caeterum Melopepones rosarum fragrantiam spirare facies, si semen ipsorum cum rosis aridis deposueris, et mixtim plantaveris. Possunt autem sitim febris ardentis estinguere. Omnes porro fructus cucumerariorum, dulces effigies, si semen ipsorum lact{a}e et melle maceraveris, et refrigeratum seminaveris. Si vero semprevivi herbae succo semina cucumerariorum rigabis, illaesa ipsa servabis. Mulier menstruis purgationibus laborans cucumerum plantas et loca in quibus consiti sunt ne accedat. Marcescit enim fructus, et quae nascuntur amara evadent.

Cap. XXI.
De rapo eiusque semine.
Eiusdem.

RAPUM nullo humano vitio curando commodum est. Verum animalium attritus et contusiones curare potest, ungulis suppositam et revinctum. At vero semen rapi post annos tres brassicam producit, et vice versa.

Cap. XXII.
De raphanis.
Eiusdem.

RAPHANI dulces erunt, quorum semen vino mulso, aut uvarum passarum succo fuerit maceratum: pituitosis commodant, nephriticis medentur, maxime si quis externam ipsorum partem cum vino coctam ieiunus sub diluculum accipiat. At vero cum melle comesti tusses sanant. Et semen ipsorum torrefactum ac cum melle acceptum, similiter

sedat tussim et spirandi difficultatem. Nutricibus dati lactis copiam exhibent, ad venerem incitant, vocem laedunt. Si quis ieiunus ipsos {accapiat} <accipiat>, securus erit ne a medicamentis laeditur. Succum ipsorum ex aqua acceptus boletis et venenis resistit. Si vero raphani succo quis manus suas probe illinat ac confricet. Intrepide et citra periculum reptilia ac serpentes apprehendet. Scorpios impositi raphani evestigio ipsos interficiunt. Aquam inter cutem sanant ex aqua accepti, splenem attenuant. Morbum regium succus ipsorum ante balneum ex vino dulci potatus sanat. Purgant superum ventrem si quis acceptos cum melle, et paulisper retentos revomant. Etenim ad ciendum vomitus sunt accomodati, Excitant appetentiam in his qui cibum aversatur. A quartana liberant, si quis frequenter ipsos accipiens evolat. Si in aliquo loco contingat aquam vitiosam esse, salubrior fit si raphani in ipsa coquantur. Solos autem dentes corrumpunt. Sanguinem spuentibus cocti utile edulium existunt. Si vero quis praesumpto raphano a scorpio percutiatur, non solum non mortetur, sed etiam celerem sanitatem adipiscetur. Tritus idem et impositus his qui tormentorum plagas sustinerunt, vibices omnes quam celerrime sanat. Detergit etiam lentigines, et alopecias densas reddit. A reliquo autem cibo acceptus sp<i>ritus repurgationem facit.

Cap. XXIII.
De apio.
Eiusdem.

MAGNUM evadet apium si seminis eius quantum tribus digitis apprehendi potest in panniculum vetustum illigaveris, deinde stercore intectum statim rigaveris, Similiter maximum erit apium, si circumfossis radicibus

paleas adieceris et rigaveris. Crispum autem erit apium, si semen eius priusquam plantatur, in pilla leviter tundatur atque cylindrus ipsi inducatur. Apium in cibo acceptum proprias vulnerum fluxiones magis pronas deferri facit, quare non permittendum lactantius ut apium edant, et praesertim ob id quod lac cohibeat. Odoris autem iucunditatem ori conciliat. Quapropter qui oris graveolentiam habent, eius esu foetorem propellunt. Eos etiam qui in senis versantur hoc comedere aiunt, quo ora ipsorum odoratiora fiant. Caeterum cum pane cataplasmatis vice impositum apium, erysipelata sanat, et decoctum eius in incessum ac fotum affusum lapides eiicit, et urinae difficultati medetur, ac renes sanat.

Cap. XXIIII.
De menta.
<Eiusdem.>

MENTA inutilis esse putatur. Cui enim in vulnere exhibita fuerit, huic non facile idipsum sanescet. Si vero et in lac iniiciatur, et coagulum postea immittatur, lac non coagulabitur. Inepta etiam ac incommoda rebus venereis habetur.

Cap. XXV:
De ruta hortensi ac sylvestri.
Eiusdem.

RUTA non gaudet stercore, sed calidis et apricis locis. Quapropter per hyemem cinere ipsam contenere oportet, ex huius enim naturali calore, frigoribus resistit. Oportet autem rutam in vasis fictilibus plantare, et cavere ne mulier inquinata ipsam accedat, aut omnino contingat. Statim enim ipsam perdit. Caeterum si quis tenera rutae medulla aures obturet, capitis dolorem sanabis. At vero sylvestris rutae succus muliebri lacte permixtus et

sublitus, videndi acumen praebet. Caligines etiam oculorum et incipientes suffusiones, tum hominum, tum animalium solvit, fellis Attici partib. duabus ad unam succi rutae partem ammixtus et illitis. Ipsa etiam sylvestri ruta in cibo ac potu accepta idem facit. Semen autem sylvestris rutae potatum per dies quindecim foetus corrumpit. Natura enim uterum gestantibus adversatur. Sedat etiam dolores et laesiones ex bestiis inductas cum vino potata. Auxiliatur etiam comitiali morbo in potu et solvit thoracis dolores. Aures etiam cum vino aut rosaceo oleo repurgat.

Cap. XXVI.
De eruca.

ERUCAE semen muris aranei morsibus medetur in vino potatum, lumbricos educit, splenem attenuat. Cicatrices nigras cum bubulo felle et aceto permixtum purgat, Sanat etiam lentigines. Permixtam vero melle maculas in facie emendat. Cum vino praesumptum, minus dolere facit eos qui flagris caeduntur. At vero sylvestris erucae folia numero tria, sinistra manu accepta arquatum morbum sanant. Ipsa eruca etiam axillarum foetorem ac graveolentiam corrigit.

Cap. XXVII.
De nasturtio.
Eiusdem.

NASTURTII semen farinae fabaceae ammixtus, addita etiam calcis parte strumas sanat, et carbunculos. Verum linteoli loco brassicae foliis utendum est. Cum menta autem et vino potatum, lumbricos et latos vermes, insitas et taenias appellatos, educit. In lacte caprino coctum thoraci medetur. Suffitum vero serpentes fugat, Aiunt vescentem nasturtio mentis acumine subtiliores evadere. Res venereas magis cohibet. Cum melle tussi medetur.

Imponitur etiam ulceribus, et sub servendo depascentibus ac velut cuniculos agentibus. Succum ipsius pilorum defluvium inhibet. Adipe anserino addito, ulcuscula in capite, furfuresque ac porriginem curat. Furunculos cum fermento maturos facit. Aiunt etiam dentum dolorem succo eius sanari, per aures instillato.

Cap. XXVIII.
De intubo, sive seride aut troximis.
Didymi.

SERIS sive intyba, hoc est troxima Graecis appellata, in aceto tincta et comesta, stomacho conveniunt. Spuentibus sanguinem succus utilissimus est, si alternis diebus bibatur. Medetur ipsa herba cardiacis, trita et sub sinistram mammam subdita. Datur etiam dolentibus hepar, succus eius in sole antea paululum refrigeratae ac assiccatae et deinde tritae. Si vero quis post generationem lunae ea conspecta, iuraverit super ipsa, quod intubum non sit comesturus, neque equinas carnes, is in triginta diebus non dolebit dentes.

Cap. XXIX.
De porro.
Sotionis.

SOTION admovet post sationem porrorum statim conculcandos esse sulcos, et non rigandos, sed neglectim relinquendos per dies tres, quarta vero rigari debere, ita enim pulcherrimos proventuros. Porrum autem plenissimum erit, si arenam terrae ammiscueris in plantando. Similiter porri magni fient, si dum transplantas ipsos, testam aut lapidem latum supposueris, et non rigabis. Magni itidem erunt si dum transplantas, caput porri absque ferro, radio videlicet aut arundine acuta punxeris, et semen cucumerum in medium ipsorum indideris. Etenim

immissum semen unitur, et porrum intumescere facit.

Aliqui semen immittunt, non cucumerum, sed raporum, et hoc unitur, et magnitudinis causa existit. Valde autem maiores porri fiunt, si in panniculum lineam protritum et veterem, quantum tribus digitis apprehendi potest illigaveris, deinde stercore intexeris, statimque rigaveris.

Totus enim seminum acervus unitus, unum magnum porrum efficient. Idem contingit etiam in apio. Si vero quis cuminum praesumant ante porros, non olebit. Caeterum reptilium et phalangiorum plagas, si porros tritos impones, citius quam alio pharmaco curabis. Coctum autem porrum cum melle datum, omnes circa arteriam affectionis curare consuevit. Et semen eius cum passo potum urinae difficultati medetur. Assidue autem comesum visum obfuscat, et stomacho iniquum est. Ipsum etiam porrum cataplasmatis vice impositum. Auxiliatur etiam aurium dolori ac sonitui, cum aceto et thure, aut lacte et rosaceo instillatus. Pustulas quoque nocturnas sanat. Porris valde flaccidis et vietis utendum est. Non minus enim quam carnes nutriunt: dolentibus latus hoc olus commodum existit.

Cap. XXX.
De alliis.

ALLIA optime proveniunt in terra alba. Haec in cibo accepta lumbricos expellunt, et urinam movent. Morsis a vipera et a rabioso cane, tum in cataplasmate tum in cibo auxiliantur. Usta, autem et melle subacta ac illita sugillata, et alopecias sanant. Gentium dolores in ore detenta sedant. Cum oleo autem et sale eruptiones papularum curant, et hydropicis medentur. Removent etiam

lentigines et impetigines. Et coctum autem et crudum comestum veteres tusses iuvat. Si quis autem allium praesumant, a serpentum reptiliumque ac aliis venenis illaesus manebit. Sed percussos etiam ab illis, trita et imposita allia sanant. Valde prosunt etiam cum vino potata. Commodant etiam eis qui alimentum concoquere non possunt. Urinam subducunt, nephritim sive renum morbum sanant. Vitiosarum aquarum noxam prohibent. Quod si velis allia dulciora esse, contusa haec planta. Caeterum allium est sativum et hortense. Aliud sylvestre quod etiam ophioscorodon id est, serpentarium allium vocatur. Silvestre autem fortius et validius est ad praedictas medelas. Dulciora item effigies allia, si in plantando nucleos olivarum simul deposueris. Foetore autem carebunt, si et serantur, et extrahantur luna sub terra existente. Quidam tradunt ipsa gravem halitum non esse factura, si quis ab ipsorum esu crudam fabam insuper mandat.

Cap. XXXI.
De Cepis.

CEPAS plantaturus caudas ipsarum et extremitates auferes, et magnae evadent. Diebus viginti ante transplantationem, terram fodito ac siccato, ut omni humiditate privetur, et sic plantato, ac multo maiores erunt. Si vero et capita ipsorum denudaveris, et sic posueris, adhuc magis grandes erunt. Optimae autem erunt in terra rubra, quemadmodum allia in alba. Quo vero cepae imputridae permaneant, ipsas in aquam calidam iniectus essiccato in sole, et siccatas deponito in paleis ordaceis, ita ut se mutuo non contingant. Cepae tritae cum melle omni vulneri commode imponuntur. Quique singulis diebus cepas teneriores selectas cum melle ieiunus comederit, sanus deget. Cepa

igitur ulcus sanum faciet, allium vero etiam si sano corpori imponetur, ipsum ulcerabit. Cepae insuper cum aceto illitae in sole vitiliginem albam, alphon Graecis dictam, repurgat, et affrictae alopecias citius sanant. Succum etiam ipsarum auribus pure manantibus utilis est, et anginosis illitus prodest, et ad visum obtusum facit. Cepa quoque assata exhibita, tussim curare potest.

Cap. XXXII.
De Caucalidibus.
Paxami.

CAUCALIDES in cibo acceptae, nephriticos per urinas sanant. Et ipsarum aqua hora una ante balneum cum passo potata, morbum regium per sudorem curat. Comestae insuper cum aceto mulso, et vomitu reiectae, superum ventrem purgant. Atram quoque bilem, et appetentiam cibi destructam, ac quartanam febrem curant.

Cap. XXXIII.
De Pulegio.
Leontii.

PULEGIUM concoctionem efficit siccam, tritum, et post cibum acceptum. Aridam autem commansum, et palpebris agglutinatum, et lippitudinem in vigore existentem, eximie curat, adeo ut qui eius rei periculum fecit, magis expetat ipso in lippitudinibus uti, quam probatissimis collyriis.

Cap. XXXIIII.
De Aneto.

ANETHUM comestum visum hebetat et obfuscat.

Cap. XXXV.
De Scimbro.
Damegerontis.

SCIMBRON quod quidam sisymbrium vocant, appetentiam cibi excitat, et urinas movet. Gaudet autem aere temperato et sicco, et loco aprico, nequaquam arboribus infestato. Nutritur sub terra et augescit. Seritur autem et plantatur, verum a semine tertio anno fructum dabit.

Si vero quis a vertice radicis, ex quo germen habet, quod quidam oculum apellant, plantet, eodem anno fructum producet.

Cap. XXXVI.
De Bulbis.
Anatolii.

BULBI magni erunt, si quemadmodum porris, testae supponantur circa radices plantarum. Plantatur bulbi a Calendis Novembris, usque ad Calendas sive novilunium Februarii.

Cap. XXXVII.
De scilla.
Berytii.

SCILLAE flos virgae specie enascens, et non citius marcescens, fertilitatem fructuum eius anni portendit.

Cap. XXXVIII.
De Lapatho.
Africani.

SYLVESTRIS lapathi sive rumicis semen coeliacos sanat, et dysenteriam, cum vino potatum. Alligatus autem sinistro brachio, mulieris sterilitatem sanat. Radix autem silvestris lapathi arquatum morbum et hydropem curat. Cocta vero cum aceto et imposita, lepras sanat, et impetigines, et vitiligines, alphos Graecis dictas.

Cap. XXXIX.
De Cinaris.
Varronis.

Cinaras Novembri mense plantabis, tunc enim plantatae vere f<r>uctum dabunt. Verum plantatae in vere, vix sequenti anno fructum ferent, et ipsae quidem graciles erunt, fructus autem brevis. Cinararum plantae accipiatur quae maioribus stirpitus adnatae sunt, et acuta falce amputentur, effossa prius circumsita terra, ablata simul etiam aliqua radicis parte. Plantentur autem in terram subactam, veteri stercore affuso. Aestate rigabis ipsas et quidem frequenter. Sic enim tenerum et pleniorem fructum habebis. Odoratas facies cinaras, si semen ipsarum in rosarum,

aut liliorum, aut lauri, aut aliquo alio succo per triduum maceratum, sic terrae mandaveris. Sine spinis autem producentur, si acumina seminum hebetaveris ad lapidem defricta. Affirmant aliqui quod quocunque tempore cinaras plantentur, eodem et fructum reddent, et ob hoc per totum annum posse cinaras haberi. Lauratas porro facies cinaras si accepto lauri fructu, eoque perforato, semen cinaras in cavernam immiseris, atque sic plantaveris. Similiter autem sine spinis nascentur, si in lactucae radicem decorticatum et in tenus partes concisam semen occulatur, singulis segmentis semine indito, et sic plantentur. Radicibus cinararum mures libentissime vescuntur, et ad has e longiquo accurrunt. Arcebimus autem ipsos radicibus lana involutis, aut stercore suillo, aut cinere ficulneo radicibus apposito, atque hoc aut per contrarietatem quandam naturalem contigit, aut quod odorem harum rerum aversentur et fugiant. Dulces fient cinarae, si semen ipsarum lacte et melle maceraveris, et refrigeratum ac assiccatum seminaveris.

Cap. XL.
De portulaca.
<Paxami>

PORTULACA cataplasmatis modo imposita erysipelata sedat. Polium vero eius suppositam linguae, sitim extingit.

Cap. XLI.
Fungi ut fiant.
{Tarentiti} <Tarentini>.

{POPUTUM} <POPULUM> nigram desecato, et in ipsam amputationem trunci stantis in terra, fermentum aqua dissolutum infundito, et statim provenient fungi{t} populnei, Aegiritae appellati. Si vero et ex terra fungos tibi produci velis, eliges terram montanam, raram, harundinem et

sarmenta ferre solitam, et omnia quae facile comburuntur coacervata incendes, quum nubilosum aerem esse videris, ut videlicet hymber incumbat. Sic enim sponte nascentur fungi. Si vero constructa iam pyra, hymber non succedat, aqua pura ignitos locos irrorabis valde rarenter, ad hymbrium videlicet imitationem, et nascentur fungi quamquam deteriores. Meliores enim fiunt ex hymbribus connutriti.

Liber XII