Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber II

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. II.

HAEC insunt in hoc libro, secundo selectarum de agricultura praeceptionum. Quae agris conferunt, de diversis fructibus, frumento videlicet et ordeo, et reliquis sarmentiis appellatis foetibus in singulis capitibus subscriptis. Convenit autem primum id quod generalius est reliquis praeponere.

Cap. I.
Quod primum conferat agro domini praesentia.

*AGRUM multo praestantiorem facit assidua domini praesentia, omnes enim ad operarum sedulitatem impellit, et de deficientibus submonens ea impleri facit, et alios in opere alacres collaudando, alios segnes obiurgando, ad unum scopum diligentiae et sedulitatis omnes respicere cogit.

* Qui agrum parabit, domum vendit. ne malit urbanti quam rusticum larem colere: cui magis cordi fuerit urbanum domicilium rustico praedio non erit opus. suorum semptorum primordium talibus auspicatus est sententiis, poenica lingua. Rusticationis parens Carthaginiensis ???? Mago. quem Cassius Dionysius hic noster Utic. graece transtulit. Vide Columel<l>am> libro I. cap. I

Cap. II
Quod pueri maxime agriculturae apti sunt,
et quod ad operum qualitatem operantium corpora
eligere convenit, et unicuique operi convenientem adhibere.
<Varro>

UNAQUAQUE aetas suam habet ad agriculturam aptitudinem praecipue vero pueri conveniunt, per aetatem enutriri ad operas, et subservientes, et ad singula quae fiunt diligenter animum advertentes. facileque flectere se potentes ad gramen evellendum, et folia decerpenda ac frondes, et naturam terrae experientia, operaque et industria ex senioribus ediscentes. At vero aratorem longius corpus habere oportet, talis enim stivae fortiter incumbens, totum vomerem degravat, ne in superficie sulcus ducatur. Sed et plagae alto delatae magis contingunt ipsos boves. Caeterum vinitores non tam altos esse oportet, verum quadratos. Talis enim ad vitis culturam non e longinquo incumbens, sed terrae vicinus existens, sine labore operabitur. Bubulcos fortes et longos et voce asperiore praeditos praeficiemus, ut ne si parvi existant, boves praecedentes eos occultent, possintque ea quae ante boves ipsos sunt contueri, et ut vocis asperitate boves ipsos perterre faciant. Caprarios leves esse oportet et veloces, celeritatem caprarum ut assequi possint.

Cap. III.
In qualis locis, et mundi partibus domos aedificare oporteat,
et ad quale sydus spectantes, et de balneis.
Didymi.

LOCI maritimi ut plurimum salubriores sunt, et montani, et acclives ad boream vergentes. Qui vero

prope paludes et stagna, aut in locis concavis, aut ad austrum ventum, aut ad occidentem inclinati sunt, morbosi. Oportet igitur domos in altioribus locis aedificare: Ad sanitatem enim et speculationem, et regionis collustrationem, hic locus aptissimus existit. Caeterum tota figura domus ad orientes extruenda est, itemque fores. Venti enim ex orientis partibus spirantes saluberrimi sunt, et solis calor citius irrumpens attenuat et dissipat omnem aeris crassitudinem ac caliginem. Nec vero humiles domos, neque arctas facere oportet, sed spatiosas, et amplas ac altas. Quidam etiam ad meridiem domos extruere consulunt, utpote plurimum solem diutissime habentes. Verum ego domum ad orientem praestantiorem pronuncio, propterea quod Auster a meridie spirans, humidus et inaequalis et morbosissimus existat. At vero balnea vice versa facere oporteat, non ad Boream et Septentrionem aspectum vertant, sed ad occasum hybernum aut ad meridiem. Sint autem haec ampla et purum aerem suscipientia. Etenim sterquiliniis, et coeno foetentibus locis, in vicinia non existentibus, purus aer ingreditur. Fornaces in his debet esse ad terram formati, intro spectantes, inclinati, deorsum tendentes, ut coniecta in ipsos ligna intro procedant, neque exitum habeant, verum flamma intus delitescens multam caliditatem cellae ac vasis de se praestat.

Cap. IIII.
De aquae investigatione.
Paxami.

UBI vitices quae et amerinae ab aliquibus dicuntur, aut conyza, aut othlis, aut harundines, aut colymmatos per se, aut trifolium, aut potamogeton nascuntur,

aut ubi iuncus per se apparet, illic fodito. At vero facilior experientia ad inveniendam aquam hoc modo fit. In quocunque loco quis velit, foveam altitudine trium cubitorum faciat, paretque vasculum plumbeum ad similitudinem semispherae, aut ollam, et occidente sole unum ex praedictis oleo perlinat, et accepta lana lota, sicca, pura, longitudinis palmi, circa medium eius lapillum parvum illiget, atque ipsam lanam intra vasculum cera adglutinet, ne elabatur, deinde vas in foveam invertat, animadversione habita, ut postquam inversum fuerit vasculum, lana in ipso usque ad medium dependeat, quo facto totum vasculum ad cubiti altitudinem cooperiat et obruat, et per noctem sinat. Sub diluculum autem ante solis emersum, ablatis superiniectis. vasculum convertat, et siquidem locus aquam habet, inveniet tum in vasculo bullas, tum lanam aqua plenam. Quod si multa est humiditas ut et lacrymae destillent, prope aquam sperato. Si autem humiditas simpliciter apparuerit, adest quidem aqua, sed in alto. Si nullum horum signorum apparebit, idem periculum in alio atque alio loco facere oportebit, consideratione ut hominem decet habita, ne desperatos locos tentemus.

Alia ratio investigandae aquae.

MONTES alti et plures vertices habentes, aquosi sunt et maxime ad boream et septentrionem sitae montium partes. Terra etiam nigra et pinguis aut etiam petrosa, maxime si petras nigras habuerit et ignei ruboris, aquosa fuerit. Similiter et terra figulina, et quaecunque repudiat ac repellit hymbres et tempestates. Quaecunque vero diffluit a pluviis, easdemque absorbet, humectior

existit. Subsunt aquae ubi nascitur gramen, plantago, heliotropium, butomon, rubi, hippuris, calaminthe, harundines tenues et molles, callitrichos, quae et Adiantos, melilotum, oxylapathum, quinquefolium, sanguinalis latis foliis praedita, iuncus, solanum, stratiotes, chamaeleuce, chamaeleo. Ubi vero plures fuerint et densae, et virides herbae, plures etiam erunt aquae, Cancri aquis commodi fuerint, nam et venas aperiunt, et sanguisugas perdunt. Terrae nigrae et altae, durabiliores aquas habent et asperiores. Ex his vero valde lutosae aquosiores, atque his adhuc amplius dulcore praeditae. Si in aliqua rara terra apparuerint aquae his ipsis quae apparent contentum esse oportet, et plures non quaerere, ut ne etiam praesentes perdamus. Aquarum aliquae ex infernis scaturiunt, aliquae ex obliquis veniunt, et scaturientes quidem ex infernis durabiliores sunt: quapropter in altum effodere oportet, donec radix laticis deprehendatur, quo fluxus continuus sit et permanens. Quae vero ex lateribus feruntur minore tempore quam aliae permanent, ex hybernis enim tempestatibus ac vernis pluviis natae sunt. Caeterum ad conoscendum an terra aquam habeat, quidam etiam hoc faciunt: foveam effodiunt latitudine cubiti unius, altitudine cubitorum trium, et in fossam circa meridiem spongiam siccam ad horas tres imponunt et harundinum viridium coma cooperiunt, aut etiam alia aliqua tenera herba. Et siquidem humorem traxerit spongia, aderit aqua. Ubi vero sicca fuerit, nequaquam. Quin et in altiorem locum progressum, primus solis radium priusquam aer albescat, inspicere oportet: et si quid nebulosum in ipsum adtrahi,

antequam rarescat, appareat, aquam expectare convenit. Observabis etiam in primo solis splendore, culices sursum in directum volantes, seque ad trabis similitudinem contorquentes, hi enim aquam portendunt. Oportet insuper ex altiore loco animadversionem habere, aestate quidem in meridie quando aer purus et terra siccissima fuerit: tunc enim in aquosis locis vapor sursum levatur, et parvae nebulae similitudine cernitur: hyeme vero suffumigationem quandam et halitum huiusmodi locus remittit, similem eis qui ex fluminibus et stagnis puteis efferuntur, nisi quod illi multi sunt et nubili, hi graciles et aerosi. Aquaeum amaritudinem corallio contuso iniecto emendabimus, aut ordeum contusum et linteolo illigatum in aquas ponimus. Hirundines perdunt anguillae, et cancri fluviales, aquis iniecti. Signa porro generationis aquarum dulcium, iuncus, arundo, lotus et rubus.

Cap. V
De aquae vestigatione.
Democriti.

DE aquae vestigatione sive inquisitione, hydrophantica appellata Graecis, deinceps dicamus. Etenim hi qui ab aquae vestigatoribus experientiam sumpserunt, pronunciant campos quidem ac planicies ut plurimum aquis carere, et maiores magis minoribus. Ex montibus vero plerosque aquosos esse, et imas ipsorum partes humidio res quam summas, et densas ac arborosas magis humidas esse quam nudas. Aquae vero quae in campis reperiuntur, ut plurimum falsae sunt, quae vero in montilibus et imis ipsarum partibus, dulces: nisi si aliquarum sapor corrumpatur per incumbentium aquarum proprietatem,

crudarum videlicet aut falsarum, aut nitrum, aut alumen habentium, aut sulphur, aut aliud quid eiusmodi. Naturales autem causas praedictarum tale afferunt. Nempe solem ex aquis semper id quod tenuissimum ac levissimum est attrahere. Quare quum campos per totum diem sol occupet, humorem ex ipsis emulgere et in vaporem dissolvere: unde sane contingit ut quidam penitus aquis careant, verum in quibus aliquid relinquitur, id omnino salsum reperitur, levi ac dulci ex ipsis consumpto, quemadmodum etiam circa mare contigit. At vero montium aquas id ipsum non perpeti, quum non per totam diem solis radiis excurantur, et inclinatus et non vilenter ipsis irruat. unde etiam eos qui ad septentrionem declinant montes, aquosiores pronunciant ad meridiem inclinatis: et eos qui ad orientem et occidentem, minus quidem aquosos, quam qui ad septentrionem vergunt, plus autem quam vergentes ad meridiem: et densos arboribus plus aquosos quam nudos, propterea quod arborum densitate obumbrentur. Caeterum imas montium partes magis aquosas esse, ob id quod aquarum natura est ad infernam partem deferri, et quod quae in altis sunt ad humiles congregentur, et sub ipsas adeo montium radices. Unde etiam plures fontes et latices in talibus locis existere, in quibus magni montes super incumbunt, altique ac densi, concavos et convalles locos habentes. In talibus enim hymbres per annum collectos et per terram excolatos, ipsos fontes augere. Quasdam vero aquas circa has imas montium partes non apparere, verum ubi intra terram aliquo tenus subductae cursum perficerint, tum demum in

apertum exprimi ac prodire. In universum enim per locum usque ad mare ducentem apparere et expelli. Quaedam vero et in mare per terram ad multum loci spatium in venis perductae, sic tandem scaturiunt, qualis est fons in Arado, et in Heraclea Ponti. Porro eas quae ex altis locis deferuntur fontes nostri. [GR] illi, qui fixas vocant, atque id propter superincumbentes locos, adiacente videlicet monte Saoce appellato, et habente non longe a vertice locos asperos et antrosos ac potentes plurimas coelestes aquas suscipere. Fontes igitur irriguos, et quibus aliquid influit, [GR] esse pronunciant propter declaratas causas. Esse vero praeterea etiam in plurimis terrae partibus venas habentes aquam. Quemadmodum eniri inquiunt, in vivis et animatis corporibus totum corpus venis et arteriis continuis interstinctum est, sic etiam in terra, et locos raros esse aere plenos existentes, et venas aquam habentes, et in quibusdam valde densas esse et inter se implexes, in quibusdam rariores, quas facile offendunt et contingunt puteorum fossores, ?? multitudinem et densitatem [GR] igitur similiter appellari etiam apertas venas, propterea quod permanentes sint, et e longiquo ferantur. et inter se invicem aquam suscipiant. At vero [GR] vocari, hoc est rivos, sive stillamenta, a pluuvis aquis percolatas, et quae in angustis et opacis locis velut in vasis coactae sunt et collectae, neque sunt venarum defluxus: unde neque permanere libadas, sed valde brevi deficere, nisi valde magnas esse ipsas contigerit. [GR] vero augerique et desinere, iuxta aeris circunstantiam sive statum. Siccitatibus enim obortis etiam fontes desinere, pluvioso vero anno

existente augeri, alimentum nanque accipere, velut etiam superius dictum est, ipsorum fontium aquas et aquis coelestibus. Quapropter etiam fontes maxime augeri circa solstitium hybernum, sole quidem non similiter urgente, hymbribus vero augescentibus. Sub aestivum vero solstitium et canis exortum, contrarium accidere. Caeterum cognosci fontes et rivos repertos tali quodam modo. Etenim fontem repertum ex generosa vena, et leniter fluere incipere, augmentumque paulatim facere, et aliquo usque auctum similiter permanere, aut eundem fluxum per totum habere, qui fuit primum inventi, nisi si quid deficiat, aut apponat, ob aeris circunstantium. Verum [GR] sive rivos non similiter facere aiunt, sed in principio quidem largum et multum emittere fluxum, post multum vero tempus desinere. Quare non permittunt eiusmodi fluxum fidem habere, verum vestigatores aquarum primum quidem locos in quibus aquam quaerere aggrediuntur, diligenter contemplari iubent, quomodo iuxta mundi climata siti sint, et quales nam tandem existant, signis indicatis utentes. Et si quidem meatus extiterint ad investigationem, aliaque signa tum ex solo, tum ex nascentibus. Etenim iuncos nascentes, quos quidam holoschoenos vocant, et butomon, et rub?? et syperum, quam quidem zernam appellant, insuperque et gramen multum ac pingue, calamosque appellatos indicos, ab aliquibus vero Mestocalamos hoc est plenas arundines, ab aliis etiam balitas, itemque fistulas densas et teneras, signa esse aiunt loci aquam habentis. Similiter et hederam virentem, quam aliqui malacocisson hoc est mollem hederam cognominant, et

cucumerem sylvestrem, ampliusque hippurin, et quinquefolium pentaphillon appellatum, et batrachium quam chrysanthemon vocant. Et in universum quaecunque enata fuerint et non plantata, sed sponte naturae viridia et florida ac densa, ea ipsa indicio sunt alimentum ipsis ab aqua suppeditari. Quapropter eiusmodi signis sidere oportet ac fodere, ab ipsis signis inferius progrediendo, si inclinationem habeat locus, unde exuberantes fontes adipisceris. Caeterum Hippuris ex etymo et rei similitudine nomen traxit. Est enim similis equinae caudae, folia habentes pilis similia, et ipsum caulem prodeuntem a radice usque ad summam tenuiorem. Verum ipse caulis vacuus est velut harundo, articulos {babens} <habens> distinctos, ex quibus articulis pilosa folia exoriuntur. at vero ex re ipsa salpingion, hoc est, parva tuba appellatur. Butomon in paludis nascitur. Folia similia populneis nigris habet, grata boum pabulo, ex una autem radice prodeunt. Pentaphyllon ramulos profert festucarum similitudine dodrantales, ex quibus fructus prodit, folia habet similia mentae in singulis pediculis quina, raro autem alicubi plura, circum circa ad serrae similitudinem fissa. Florem vero pallidum: Batrachium aut Cheysanthemum folia fert apio similia, verum maiora, florem auricolorem, tota herba duos palmos non excedit. Malacocissos similis est cisso, hoc est hederae, mollibus est praeditus foliis, et cauliculo se circumplicans quicquid tandem contigerit, nam seipsum ferre non potest. Nascitur maxime in arundinetis excisis et terreis locis. Cyperus quam quidam zernam appellant, folia habet similia carto, ubi recens sunt enata, gracilias cauliculum

velut iuncus, graciliorem tamen, in cuius vertice semen est velut milium. Radices nigrae sunt velut oleae, aromaticum saporem habentes. Harum porro festucarum et herbarum omnium praedictarum signa si non contempserimus, nunquam fodiemus in locis qui neque influentem, neque fontanam, neque puteanam aquam habent. Ubi enim herbae illae apparent, ibi aquam sub terra esse significant. Quin et ubi aspectus ipsarum marcidus apparuerit, propius pavimento aquas indicant invalidas et non permanentes. Quae vero luxuriantis aspectus et viridiores fuerint, aquas subesse altissimas et durabiles semper protendunt. At vero et pavimentorum soli genera contineri oportet, Etenim argillosi et pumicosi generis et squallente fluxu praedita, omnino aquosa esse aiunt. Verum neque de glutinosis, et lutosis, et nigrae terrae, et pinguibus, calculosaque segmenta concreta habentibus desperandum est. Atqui calculosa non conturbata et confusa in terra esse oportet sed secundum latitudinem inhaerentia et insita, atque in universum terras diversi coloris semper crustulosas ac densas concretiones habere oportet. maxime vero coitiones terrae inaequales concretiones habent. Caeterorum petras subnigricantes esse oportet, si hos locos habere debent, ex quibus aquam expectamus, non ad similitudinem varorum, sed habentes quippiam callosum, et instar tofi concretum. Quin et quae albam terram admixtam habent, sitae vero sunt in terra quales diximus, subipso autem pavimentorum calcaneo insitam eam ipsam habent aquas significant. Concretiones item petrarum inaequales, aquas habent etiam si non sint in praedictis regionibus

sitae. In calculosa igitur terra, nigraque ac densa, et similiter glutinosa, rivos quos libadas diximus, multos et in superficie esse oportet. quapropter in his cuniculos fodere conducibile est, ita ut rivos sequuntur. Hoc enim modo plurima aqua congregabitur. Verum in raris et petrosis locis etiam si qualescunque reperiuntur fontes, inventis contentos esse oportet.

Porro aquae vestigatorem etiam tali quopiam modo aquam scrutari oportet. Habeant itaque praeparatum vasculum plumbeum semisphaericum, congii capacitate, accipiat que lanae hapsos molles duos aut tres lotos ac probe carptos, eosque lino obliget, ipsum vero lini filum intra vas ad fundum eius cum sera adglutinet. Sed et oleo vas illinatur, et in loco unde aquam speramus, coniectura facta ex ostensis antea signis, puteus effodiatur, altitudine cubitorum trium, in quo vas inversum ponatur, et circumpositis arundinum foliis viridibus, eut alia quapiam herba, rursus ad cubiti mensuram terra aggeratur. Idipsum vero sole occidente faciendum est. mane vero rursus terra auferatur, et herbis leniter amotis, vas subvertatur ac consideretur. Si enim fuerint fontes, lanam plenam aqua reperies, et vasculum plenum bullarum. Cognosces autem et qualis ipsa aqua existit, si ex lana expressam gustaveris. Reperies tamen expressam ex lana dulciorem ipso fonte, propterea quod tenuissimum et levissimum exhalet. Et de aquae quidem vestigatione sufficienter iam dictum est.

Cap. VI
De aquis, et quomodo pluviam aquam colligere oporteat.
Diophanis.

AQUARUM prae omnibus curam habere oportet, non solum propter aquae fructum, sed etiam quod temperatissimum aerem faciat siccitatibus obortis, fortunatum igitur valde est fontanam aquam habere, quae si desit, pluviales colligantur in nostrum totiusque familiae usum sufficientes, non velut quidam facere solent, in stabulum ubi pecus ovillum et reliqua animalia stercoribus locos cortis ac stabulorum replent, sed in domibus, in quibus etiam diligenter easdem purgare et assidue oportet, puram vero aquam in puteos per ligneos canalium ductus convehere. Salubrem autem aquam facit laurus in ipsa madefacta. Vitiosa vero aqua sic est curanda. infunsatur in dolia, et sub divum exponatur donec resederit, et leniter in alia vasa difundatur, relicta fece subsidente.

Cap. VII.
Quod in magnis agris densos arboribus montes habere oportet,
et quo modo sint conserendi.
Apuleii.

PRAESTAT quidem montem sylvosum sponte naturae, productum in agro copiosum habere, qui si non contingat, non difficile est etiam montes sylvosos plantare. Et enim sylvestrium arborum semina sunt, quae disseminata sylvam producere possunt, sed in siccis locis id non valde succedit. Salices enim et myricae et populi et abietes, et fraxini, et ulmi, omniaque consimilis generis humectis locis gaudent. Pinus vero etiam in arenosis floret, Solas vero punicas malos ac oleas, etiam in arenosis floret. Solas vero punicas malos ac oleas, etiam in aridioribus locis vehementer uberes provenire experimentum docuit. Quercus et castaneae Iovis glandes appellatae in locis assiduam pluviam excipientibus deponantur.

Cap. VIII.
Qualis terra praestantior.
{Beritii} <Berytii>.

OPTIMUM solum terrae nigrae est, et ab omnibus prae aliis laudatum. Nam et hymbrem fert, et siccitatem. Consequentes est terra fulva, et quae flumino rigatur limosa et uliginosa appellata, item dulcis et calida. Hae enim ad vites, et ad arbores, et ad sata, aptitudinem habere cognitae sunt. Sed et profunda terra laudatur maxime si friabilis sit et tractabilis, operique non repugnans, ad solam tamen arborum fertilitatem apta existit. Quin et rubra ad reliqua optima est, ad arbores tamen producendae inepte habet.

Cap. IX.
De terra probanda.
Anatolii.

PROBATIO optimae terrae fieri potest etiam ab aspectu, hoc est, si in squallore non valde rumpatur, neque si hymbres uberes impetuosisque deciderunt, coenosa fiat, verum omnem pluviarum aquam in sinum suum excipiat. et si non frigoris tempore dorsum ipsius testaceum appareat. Haec enim ut plurimum bona iudicari potest. Pulcherrimum etiam alium modum probationis veteres invenerunt itidem oculis subiacentem. Si nanque magnae et sylvosae sint arbores sylvestres ex ipsa nascentes, absolutissima pronunciari potest. Si mediocres, media. Si vero spinas et sarmenta tenuta producat, et herbam brevem, imbecilla haec est, et non multi precii. Alii visus iudicio non contenti, etiam ex gustu experimentum invenerunt huiuscemodi. Effodiunt in altum, indeque aliquid terrae extrahunt, et ab olfactu quidem meliorem experiuntur. Verum eo

modo non contenti, ipsam in vas coniiciunt, et affusa potabilis aqua, etiam saporis ex gustu periculum faciunt. Qualis enim aqua sapore apparuerit post mixturam, talis et terra erit. Oportet igitur vero, trium pedum: In arboribus, quatuor. Quidam dulcem terram coniectam et ex nascentibus in ipsa iungis holoschoenis appellatis, aut calamo ploto, id est natatili dicto, aut rubo. His enim et aquae vestigatores fidem habere solent. Caeterum exactior probatio ex sapore contingit. Salsamque terra fugiendam esse omnibus veteribus videtur. Quum enim in stercore salem fugiamus, et amurcam ex olivis sale non conspersis, arborum radicibus affundere rerum experti praecipiant, et sterquilinia dulci, non salsa aqua rigemus, manifestum est quod salsam terram improbent ad omnia ineptam praeterquam palmae fructus, quos optimos et fertilissimos producit. propter hoc enim et in nostris locis solus palmae fructus fertilitate praestat, quandoquidem omnes hi salsuginosi existunt. Quare in salsa terra palmas plantare oportet, aut vitare, aut quantum possibile est curare, falsi stercoris usu ad terrae dulcis mixturam. At vero foetidam terram penitus fugere oportet, ut quae omnibus inutilis existat.

Aliud de probatione terrae.
Diophanis.

ALII optimam terram sic probant. Scrobem fodiunt, et bonam terrae partem extrahentes, postea rursus terram in foveam iniiciunt. Et siquidem iniecta terra foveam expleverit. aut redundarit, optimam terra iudicant. Si vero iniecta terra fovea non expleatur, non bonam esse

terram pronunciant.

Cap. X.
Qualia semina in profunda terra, qualia in media,
et qualia in tenuiore serere oporteat.
Tarentini.

FRUMENTUM quidem in profunda terra et campestri seminare melius est. Hordeum vero in medio modo habente, Legumina in tenuiore. Possunt autem et in campestri legumina seri in sequenti tempore a frumenti messe seminata enim terram recreant et allevant utpote tenues radices agentia, excepto cicere.

Cap. XI.
Qualia semina humida existente terra,
et qualia in arida serere oportet.
Leontii.

ORDEUM terra non humida, sed circum arida magis existente serere oportet. frumentum vero in lutosam et humidam terram seminandum est. In tali enim magis augescit. Verum satio frumenti non est procrastinanda. Fabas autem et pisum lutosa terra serere convenit. In arida enim conciduntur priusquam enascantur, et pereunt. quae vero non conciduntur , degeneres fiunt. Reliqua legumina sustinent quidem in aridam terram sationem, Verum meliora etiam ipsa fiunt et generosiora in irriguam seminata.

Cap. XII.
De tempore sationis frumenti et ordei.
<Didymus>

SATIO praecox omnibus praestat, verum maxime profundam terram anticipare oportet, si parum aeris pluviosi fuerit nacta. Ab autunno igitur per totam hyemem quibusdam videtur sementis recte fieri in frigidioribus locis, ad

Idus usque Martii, atque etiam usque ad aequinoctium vernum hoc est, ad octavum usque Calendas Apriles. Quidam vero diligentiores hac parte, sementis tempora hoc modo distribuerunt. Nempe quod congruum sit ordei sationem inchoare ab aequinoctio autumnali, quod est ad octavum Calendas Octobres. frumenti vero a pleiadum occasu, qui ad quartum Nonas Novembres contingit. Hoc et Utillius comprobat. Cessare vero ab utriusque satione solstitio hyemali, quod est ad Nonum Calendas Ianuarias. At vero Democritus naturalem quandam observationem tradens: circa Coronae maxime occasum seminare consulit. Etenim tunc hymbres multi emitti solent, sed et ipsa terra naturalem quendam et susceptorium motum habet, ad ea quae tunc sata sunt fertiliora efficienda. Incipit autem Coronae occasus ut plurimum, in regionibus circa Phoenicen, ad septimum Calendas Decembres. Oportet autem seminatorem boreales dies, et valde frigidos ventos habentes devitare. In his enim terram conclusam, et velut horrentem, semina non suscipere manifestum est. In serenis vero diebus, hoc est australibus, aut alias leniter ac remisse calidis, tum statim semina suscipere, tum ad radicem agendam eadem concitari, et plenos fructus facere. Aliqui vero sementem augescente Luna a quarta usque ad plenam, hoc est quindecim dierum, facere consulunt. Quidam securiorem viam excogitantes, non omnem sationem praecocem faciunt, sed in bina, et tria, et quatuor tempora partiuntur, futuri temporis incertitudinem hoc modo devitare studentes.

Cap XIII.
Praenotio qua scitur qualia semina viridia
et fertilia sint futura.
Zoroastrae.

QUIDAM igitur semina viridia et fertilia futura sic praediscunt. Paucis diebus ante caniculae exortum in quopiam loco de unoquoque semine paulum probationis accipiendae gratia ferunt. Quam igitur exoritur Canicula, quaedam ex satis ut verisimile est, laedit, quaedam nequaquam. Hoc igitur signum statuentes, ea quae in eius ortu illaesa manent serunt, relinquunt autem incurvata. Est autem Canis exortus decima nona Iulii mensis. Caeterum quae experimenti gratia seremus, ea viginti aut triginta diebus antea rigabimus, quo videlicet eo commodius nasci possint.

Cap. XIIII.
De seminis electione, et qualia esse oporteat semina
quae terrae mandamus, et de eorundem aetate.
Vindanionis.

FRUMENTUM quod seremus eligendum est generosum, plenum, solidum ac leve, colore vero ad aurum inclinante, et quod utilissimum ac gratissimum est, hoc vero ex panificio cognoscitur. Fugiendum contra contusum et rugosum. Ordeum autem plenum, crassum, recens, album, et quam gravissimum, et non contusum. Sed et alia omnia similia praedictis esse oportet. Quidam pleniores spicas eligunt quae grana habent solida et perfecta, eaque in sementem reservant, praestantiorem fructum ex his capientes. Semen optimum est annuum, bienne minus, trienne pessimum, vetustius vero infrugiferum.

Cap. XV
Quod ex contrariis locis
in contrarios locos semina iacere oportet.
Didymi.

QUIDAM ad fertilitatem conferre tradunt, ut semina in contrarios locos serantur, velut ex montanis in campestres, ex humidis in squallidos, et vice versa. Esse enim contrariorum appetentiam aequaliter et in seminibus et in terra. Quod tamen sic fieri oportet, ut ex deterioribus regionibus in meliores transferamus, non ex praestantioribus in peiores.

Cap. XVI.
Ut serenda semina nullo modo
post sationem iniuria afficiantur.
Aphricani.

SEMINA in sempervivi herbae succo rigata serito. Ita etenim neque ab avibus, neque ab muribus, neque formicis laedentur, sed etiam praestantiora generabuntur. Si vero modicum frumentum veratro ammixtum foris per ambitum seminaveris, sata ab avium iniuria vindicabis. Si cancros fluviatiles aut marinos, hoc est paguros, in aquam coniectos ad dies octo siveris, et hac aqua foris sata ipsa consperseris, neque semina neque plantae ab avibus laedentur. Si folia cyparissi contusa seminibus ammiscueris, incorrosa servabuntur. Quidam cervi cornu aut elephantis siccum spergunt, alii aqua madefaciunt, atque ita semina irrorant. Apuleius testatur semina vino conspersa minus esse aegrotatura. Aqua etiam et amurca si irroraveris ipsa, maxime iuvabis. Praestabile est et naturalibus uti. Si in mensuram, qua semen alias metiri solemus, serenda semina iniiciantur, et hyemae pelle contegantur, post aliquot dies transsumpta ab animali naturali potentia et odore, a nemine facile laedentur. Si post sationem et ubi terra iam obrupta fuerint semina,

modicum frume{me}ntum  veratro ammixtum prope seminaveris, quaecu{u}nque aves gustaverint morientur. Eas ipsas igitur mortuas aviculas arreptas et harundini affixas ex pedibus, suspendito, et impossibile est ut de caetero avicula accedat. Si radices sylvestris cucumeris contusas totam diem et noctem aqua maceraveris, eamque aquam seminibus assidue irroraveris, deinde pallio velata sequenti die seminaveris, non laedentur sata, sed et meliora evadent. Vitiae satae non corrodentur, si parum seminis foenigraeci ipsis dum seruntur commiscueris. Virgilius aqua, et nitro sata irrorare probat. Incorrosa autem manent et quae Luna semiplena seminata sunt. Apuleius ait priusquam arvum fodiatur, ranam rubetam phrynon Graecis dictam, nocte circum ipsum gestandam esse, et in vase fictili concludendam, atque in medio arvo adobrendam. Verum tempore sationis instante refodiendam esse, et extra arvum eiiciendam, ut ne fructus amarus fiat. Idem Apuleius tradit seminibus lentem modicam ammiscendam esse dum seruntur. Natura enim resistit adversus impetus atque molestias ventorum. Quin et urina veteri ac stercore canino simul solutis, si semina madefeceris, aut arbores, aut vites, omnia illaesa conservabis.

Cap. XVII.
Quid faciendum, et quid non, ut semina fertilia evadant.
Sotionis.

INSCRIBITO in aratro Raphael, et quum novas, et quum conseris terram, et regio fertilis evadet. Aiunt et ad ubertatem conferre, si semina in contrarios locos serantur, velut ex montanis in campestres, et vicissim. Quidam avium stercus, praesertim columbarum fertilitatis

gratia ammiscentes seminant in squalidis locis. Verum hoc ipsum devitare oportet, ne semina comburantur. Seminantem autem observare oportet, ne semina boum cornibus incidant, haec enim semina quidam Cerasbola ab ipso facto vocant, aiuntque et sterilia et imperfecta ac inutilia talia generari, adeo ut neque per ignis vim edomari possint. Plurimum diffundetur et ampliabitur semen, si cribrum ex lupina pelle factum fuerit, habens foramina triginta ea magnitudine ut digitus transmitti queat.

Cap. XVIII.
Quo deprehendatur an sata modo competente
et iustam symmetriam habeant.
Pamphili.

DIDUCITO digitos manus, eosque imprimito in terram, et sublata deinde manu, multitudinem seminum in impresso digitorum typo consyderato. Etenim in frumento numerum seminum septenarium esse oportet, minimum quinarium. In ordea vero nonarium et septenarium. In fabis senarium et quaternarium. Quae vero medium inter hos numerum habebunt, palam est quod iustam symmetriam tenebunt, Caeterum in terram quae assiduas nives perpetitur, semina crassius iacienda sunt, propterea quod aliqua glacie corrumpantur.

Cap. XIX.
De stercore.
Quintiliorum.

BONAM terram stercus meliorem facit, Vitiosam autem amplibus iuvabit. Bona igitur terra  stercore multo non habet opus. Media, paulo ampliore. Tenuis vero et imbecilla, multo. Non acervatim autem, sed densius stercorandum est. Caeterum terra non stercorata, riget: amplius stercorata, comburitur. Oportet autem eum qui

plantas stercorat, non statim ad radices stercus iniicere, sed primum terram immittere sufficientem et tenuem, deinde stercus, et postea rursus idipsum terra occulere. Ita enim neque comburentur plantae, non iniecto statim ipsis stercore, neque caliditas ab ipsis evaporabit, non contectis a sola terra. * Optimum porro stercus est avium omnium, praeterquam anserum et aquaticarum volucrum, propter humiditatem, quanquam et hoc ipsum aliis mixtum utile erit.

* Cum alibi, tum hic maxime deprehenditur, hos eius ??? libros cui adscripsimus. Vide Varronem de Agricult. lib. I. cap. 3?. haec desumplit omnino, et autoris nomen non reticuit.

Praestat tamen omnibus columbinum multa caliditate praeditum. Quapropter aliqui non praeparantes ipsum, sed quale est sinentes, una cum semine in arvum iaciunt rarius. Commodum enim fit impotenti regioni, ipsam et nutriens et potentiorem reddens ad seminum excretionem, et nutritionem, sed et gramen abunde extirpat. Secundum locum a columbario obtinet stercus humanum, aliquo modo illi adsimile, privatim autem omnes herbas corrumpit et perdit. Praeparant autem ipsum in Arabia hoc modo. Ubi sufficienter exsiccarunt, postea aqua macerant, rursusque siccant, atque hoc vitibus aptissimum esse affirmant: praestat autem propter abominationem rei, aliorum stercorum mixtura eius odium mitigare. Tertia laus asinino debetur, ut quod fertilissimum natura est, et omnibus maxime plantis commodius existat. Quarto loco habetur caprinum acerrimum existens. A quo consequens est ovillum, quod pinguius existit. Post haec vero bubulum. At vero suillum his praestantius existens, satis ineptum est. ob multam suiipsius caliditatem. Perurit enim statim sata. Vilissimum autem et omnium deterrimum est stercus equorum

et mulorum solum per se, acrioribus tamen utiliter ammiscetur. Illud prae omnibus observare oportet, ne annuo stercore agricolae utantur. Hoc enim nullius utilitatis est, et ad ea quae affert detrimenta, etiam plurimas bestiolas et serpentes gignit. Triennale et quatuor annorum valde bonum est. Longiori enim tempore quicquid foetidum inerat evaporait, et si quid durum erat emollitum est. Quod vero augescente luna agros stercorare non oporteat, ut ne multum herbarum excretionem adadiuvemus, etiam alibi abunde docuimus.

Cap. XX.
Stercoris praeparatio.
Florentini.

QUIDAM magnam et altam fossam effodiunt, eoque omne stercus tum praestantius um deterius deferunt, ac putrefaciunt. Sed et cinerem furnorum, et coenum, et omnium animalium stercora, et prae omnibus humanum, et quod maximum est, et per se magis iuvans, omnes plantas, et in primis vites, et urinam humanam affundunt. Imo etiam coriariorum retrimenta ac sordes superiniiciunt. Multi etiam stipulam post messem evulsam pecori substernunt, quo conculcata et per urinam computrefacta stercus fiat, et cum praedictis omnibus in fossam demergunt. Quin et si coenosa aliqua immundities, sive etiam ex paleis, sive spinis, aut liguis, aut sarmentis cinis fuerit, etiam hunc adiiciunt. Sed et algam e mari una cum adherentibus sordibus eiectam, aqua dulci diligenter elotam immiscent. Et post omnium praedictorum in fossis mixturam, aquam dulcem supreringerunt, quo citius omnia computrescant. Post haec vero sarculis eo usque movent,

donec totum commixtum et unitum stercus succulentum fiat. Valde autem potest hymbrium rivos ex viis ad sterquilinium derivare. Haec enim aqua liminosa existens et turbata, stercus iam insitum augebit, et multa putrefactione addita melius reddet.

Cap. XXI.
Qualis tempore unamquanque terram
mansuefacere oportet.
Varronis.

NON eadem est omnis terrae mansuefactio, sed densa et radices ac frutices plures habens in altum foditur, per familiaria cuique regioni instrumenta, vehementibus siccitatibus urgentibus. Friabilior enim tunc fit terra, et radices a solis vehementia exuruntur, ut amplius radicem agere nequeant.

Sed et profunda terra, et solida, et gravis, similiterque pinguis, eodem modo in squalore versae, non parum iuvantur. Verum tenuis terra a sole exulta cinerescit, omnemque quam in se habet pinguetudinem perdit, utpote quae ab ardore perflatur, et in vapore abit. Quare hanc circa aequinoctium autumnale mansuefacere oportet, non ligonibus, neque sarculis, sed aratro, et statim {iusup} <insuper> stercorare. Huic enim vel maxime auxiliatur stercoris multitudo.

In Arabia tamen tenuem terram novare recusant, tanquam parum fortem, et quae ex novatione arata humore privetur. Priusquam igitur novant seminantes ordeum in Gordato loco appellato, saepe magnam fertilitatem consequuti sunt, praesertim pluribus hymbribus delapsis. Similiter autem velut tenuem terram, etiam fulva, et rubra, et arenosam, et nigram, et albam, et aridam et levem, et

argillae albae, et in collibus sitam, coles per hyemem. Salsam vero in hyemis initio pluvia praegressa, parvis aratris movebis, et paleis consperges, praestiterit quidem fabaceis. Hae enim inter paleas principatum tenent, deinde etiam ordaceis et frumentaceis. Etenim ex harum computrefactione salsa terra mansuefacta et dulcis effecta, non amplius per aerem salsam humiditatem, velut solet, remittit. Deinde sines eam per totum annum, et autumno stercorabis stercore bubulo et equino, utpote quae dulciora existunt. Postea conseres ordeo et leguminibus non alte radices agentibus. At vero eam quae in montanis et tempestuosis, umbrosisque ac borealibus locis sita est, per aestatem et in ardoribus coles similiter ut profundam, quam ligonibus fodere melius esse praediximus. Quod si operatio per ligones conseminandae terrae magnitudini non respondeat, etiam arare ipsam per aestatem possumus a vespere exordio facto per totam noctem usque ad exortum solis, quo humiditas et pinguitudo obumbrata sub gleba permaneat, et ne boves a soles perusti aegrotent, et facile operentur, terra ipsa ex nocturna cultura paulo teneriore reddita. Caeterum aratorem non duos, sed quatuor boves coniugare oportet, ac facere iugum geminatum, Graecis [GR] adpellatam, iter areque ac tertiare ac vomere graviore uti, quo hoc modo pinguitudo terrae gravi opere deprimatur, et glebis adobruatur.

Cap. XXII.
De sarritione post sationem, et herbarum runcatione.
Leontii.

OPTIMUM est sata per homines sarriri et adobrui ut omnia probe contegantur. Quod si fieri non potest

per boves sarriatur. Quando vero iam glebam ac sulcum occultare ac contegere coeperint, id fiat, quo et agrestes herbae dissipentur, et nudatae ab aquis radices adobruantur. Bis quoque si sarritio fiat, geminata erit utilitas. Quando autem spicas emiserint, runcentur.

Sic etenim fructus puri et multae commoditatis perficientur, quum non amet terra herbas peregrinas iugiter coalere.

Cap. XXIII.
Quando metere oporteat.
Florentini.

QUUM partes quaedam solis flavescere inceperint, omnes fruges demetito, et maxime ordeum. Verum multo citius legumina metere oportet, facilius enim coquentur et dulciora fient Non igitur expectandum est donec omnia in vigore existant. Si enim quis eousque cunctetur, quae primum arefacta sunt, perdet, in metendo nanque excidunt et dilabuntur. Lurabilior itaque est fructus siccatus, verum copia paucior. Qui vero flavescit, etiam in cibo iucundior est, et paleae ex eo etiam pecori gratiores sunt. Caeterum omnes fruges adhuc roscidas sub diluculum sedulo ac festinantius colligere oportet.

At vero ventilatum ac cribratum frumentum sive ordeum unam atque alteram diem, aut omnino unam noctem in area relinquere oportet, et deportare ante solis exortum ut adhuc perfrigeratus fructus in ordeum deponatur.

Hoc enim multum ad diuturnitatem confert.

Cap. XXIIII.
De area praeparatione.
Didyimi.

AREAM in alto loco construere oportet, quo prompte

ventum susceptet, prae omnibus vero cavendum est ne area secundum ventum domorum aut hortorum constituatur.

Etenim venti tenuissima quaeque ex paleis citra animadversionem hominum oculis inferentes pupillas perurunt, ut ex eo multi altero, alii utroque oculo sint privati.

Laedunt autem, paleae etiam fructus autumnales foris non lignosos, et maxime vites. Quemadmodum enim stercus, sic etiam paleae, radicibus quidem conferunt, ramulis vero et foliis nocentissima existunt. Neque vero minus et ipsa olera laedunt, adhaerentes enim folia perforant, statimque comburuntur haec perforata. Oportet autem aream assidue amurca conspergere et madefacere, insuperque cylindro levigare. Sic enim formicae non iniuriabuntur. At vero fruges in aream positae, sectionis suae partem ad meridiem conversam habeant. Erunt enim inde pleniores, faciliusque tribularum pulsationibus excutientur.

Cap. XXV.
De horreo sive sede frumentorum, et de frumenti diuturnitate.
Tarentini.

FRUMENTUM probe concluditur in locis supra terram, qui lumen ab oriente habent, adspiretur item locus moderate a borea et favonio, et avertatur ab austro et eiusmodi ventis. Habeat autem densos ac frequentes canales, per quos et calidus vapor expiret, et aura refrigerans inspiret. Nec habeat humiditatem aut graveolentiam aliquam, aut halitum iniucundum, maxime autem ab equorum et boum stabulis aloiisque eiusmodi, atque omni caliditate procul absit. Illinantur parietes luto, cui pro paleis pili sint ammixti, deinde argilla

alba intus et foris obducantur. Post haec cucumeris sylvestris radices et folia ad biduum aqua macerato, et cum aqua calcem arenariam subigito, indeque internas partes diligenter oblinito. Quidam etiam ad calcem pecorum urinam ammiscent, tanquam quae animalia necet. Sed et testaceam calcem quae pavimento inducitur lotio macerant. Quidam cinerem sarmentorum quercus eadem gratia frumento inspergunt, alii boum stercus aridum. Alii absinthii aut abrotoni arida virgulta imponunt, ampliusque folia sempervivi herbae aridae. Praestat autem calcem arenaria amurca subigere. Haec enim et bestiolas omnes corrumpit, et frumentum solidius ac densius facit. Quapropter aliqui amurcam ad dimidias decoctam parietibus aspergunt, atque ubi inaruit fruges inferunt ac deponunt.

Omnibus porro praestat, terram perfrigeratam argillosam, aut mali punicae folia arida et cribrata, antea praeparata habere, et quum frumentum deponitur, ad singulos frumenti medimnos, argillosae terrae choenicem, aut foliorum tantundem inspergere. Utilissimum vero conyzam semifrigefactam in pavimentum frumento substernere, et post diffusos decem medimnos rursus conyzam integere, et rursus frumentum superingerere, donec totum deponatur, Quod enim hoc modo depositum fuerit, non solum in multos annos a putredine immune perseverat, verum etiam idem pondus servabit in panificio. A natura autem frumentum veterascens valde nigrescit et amarum evadit, quare relata cura opus habet.

Cap. XXVI.
Ut augmentum capiant reposita in horreis semina.
Aphricani.

FRUMENTUM supra mensuram augmentum sumet hoc modo. Nitrum et spumam nitri terito, et ad tenuem terram ammisceto, et sic acervis adiicito. Eadem res etiam integrum et illesum frumentum servabit.

Cap. XXVII.
Ne formicae frumentarios acervos contingant.
Sotionis.

FORMICAE semina non contingent, si acervuum terra alba circunscripseris, aut origanum sylvestre circumposueris.

Cap. XXVIII
De ordei diuturnitate, et quomodo sanum
in horrei conservetur ad multum tempus.
{Damageruntis} <Damegerontis.>

ORDEUM incolume servabunt lauri fertilis folia sicca, et omnis cinis, praesertim a lauri ligno impositus. Similiter servat ordeum sempervivum herba siccata cum calamintha, et una cum gypso ordeo admixta.

Quidam vas aceto plenum et contextum operculo, in medio ordei ponunt. Verum nosse oportet ordeum veterascens amarum fieri.

Cap. XXIX:
De farinae diuturnitate.
Florentini.

FARINAE incolumes perseverant ad tempus, tedis pinguibus contusis et in ipsas iniectis. Quidam vero cuminum et salem ex aequo terentes, et massas aridas inde facientes, eas in farinam imponunt.

Cap. XXX.
De frumenti probatione, et quomodo aequilibrem
panis ad frumentum expensionem facere oportet.
Didymi.

FRUMENTUM incorruptum diligenter purgatum ac cribratum ad libram expendito ac ponderato, et si repereris modium habere libras quadraginta, easdem libras panis exigito. Quantum enim ex furfurum detractione decedet, tantum in molitura et reliquo opificio aspersa aqua addet. Caeterum ipsa panis assatura decimam et vigesimam ponderis partem aufert, quare in assatura de decem libris una cum dimidia decedet. Idem autem pondus propter assaturam detrahere oportet, tum in puris, tum in secundariis panibus.

Cap. XXX<I>.
Quomodo panis iucundissimus
etiam citra fermentum paretur.
Didymi.

QUIDAM panem citra fermentum faciunt, nitrum adiicientes. Et enim panes friabiliores facit, velut etiam carnem. Alii absque fermento panem sic faciunt. Uvas pridie quam panem faciant in aquam coniiciunt, et sequenti die ubi panem facere volunt, innatantes tolunt ac exprimunt, effluenteque humiditate pro fermento utuntur: et panes faciunt iucundiores et splendidiores. Si vero in totum annum fermentum habere velis, quum in doliis mustum ebullierit, spumosum illud quod efferbuit acceptum cum farina milii commisceto, diligenterque trita in m<a>ssas cogito, quas ad solem siccatas in humido loco repones, et inde sufficienti accepta quantitate pro fermento uteris. Omnes autem panes absque fermento facti efficacissimi sunt ad venerem stimulandum. Caeterum Florentinus ait, clibanitem panem sub textu in clibano coctum, graciliter efformatum, et in sole arefactum facile concoctilem esse. Verum in furnis coctum, graviorem concotionem reddere.

Cap. XXXII.
De ptisana.
Didymi.

ORDEUM purgatum ac decorticatum in sole siccato, rursusque pistatum rursus ad solem siccato. Ubi autem reponere ipsum voles, id quod ex ipso tenue in pistando decessit, ei aspergito. Hoc enim ipsum conservat. Quod vero ptisana humidior accepta maxime nutriat, retulit Florentinus.

Cap XXXIII.
De fabis.
Eiusdem.

FABAE semen cave ne ponas circa arboris radicem, ne arbor arescat. Oportet autem fabas serotinas plantare. Gaudent enim lutosa terra. Quo vero ad cocturam commodae fiant, pridie quam conseras, ipsas in aqua nitrosa macerato. Caeterum Physici aiunt fabas hebetare corda eorum qui eis vescuntur. Quare et recte somnia impedire eas putant, sunt enim flatuosae. Aiunt et domesticas gallinas ex assiduo ipsarum esu steriles fieri. At vero fabas edere non oportere, Pythagora inquit, propterea quod in flore ipsarum lugubres literae reperiantur. Tradunt autem fabam erosam rursus expleri luna augescente. Eandem etiam in salsa aqua nunquam coqui, unde neque in marina. Primus a fabis abstinunt Amphiaraus, vaticinationis per somnia gratia. Circunferuntur etiam Orphei versus eiusmodi:

O’ mi eri a fabis miseri subd????te dextras.   Et,
Par facinus fabis vesci, capite atque parentis.

Porro fabae marina aqua rigatae et respersae, integrae et illaesae permanebunt. Similiter et magudaris, hoc est radicis silphii sive laseris cremore.

Cap. XXXIIII.
De cicere.
Florentini.

SI PRIDIE quam seminaturus es cicer aqua tepida maceraveris, maius nascetur. Quorundam supervacanea cura est, qui maius cicer esse volentes, una cum corticibus ipsum similiter praemaceratum, addito nitro in aquam, serunt. Quod si praecox cicer facere velis, ipsum circa hordei tempus seminato. Quo vero vigoris tempore nemo ipsum comedere possit, cucumeris sylvestris et absinthii semine ex aqua tritis, per dies quinque sub diluculum irrorato. Et enim ros per quinque rursus dies eluit omnem ex ipso amaritudinem.

Cap. XXXV.
De lente.
Eiusdem.

LENTES bubulo stercore arido ante sementem oblitae, meliores et citius nascentur. Lanticula vaginulis maior fit, si aqua tepida addito nitro macerata seratur. Putredinis expers permanet: aceto laseris succum ammixtum habente conspersa. Aegyptia lens in cibo accepta laetitiam affert et conciliat.

Cap. XXXVI.
De milio.
Eiusdem.

MILIUM limosa et humida terra gaudet, arenosa etiam si frequentius rigetur. Modicum autem eius semen, omnem regionem replet. Verum sarriri et runcari assidue expetit. Seminatur ab aequinoctio, quod est ad octavum calendas aprilis. Si vero densius penae mensuram non suscipit. Quare in sarriendo ipsum evellere oportet. Hoc enim modo tractatum, iugerum proferet modios indubitate quadraginta.

Cap. XXXVII.
De lupino.
<Eiusdem>

LUPINUM prae aliis serere oportet post aequinoctium autumni, non expectatis hymbribus. Priusquam florescat, boves in ipsum impellito, omnem enim aliam herbam depascent, ipsum lupinum autem non attingent, velut amarum: Apuleius ait, quod singulis diebus circumagatur cum sole, et ruralibus horas diei indicat, etiam si nubilosus sit aer. Dulce fit aqua marina, et fluviali ad triduum maceratum: ubi vero coeperit dulcescere, siccatur et deponitur, pecoribusque cum paleis pabuli loco exibetur. Farina hordei aut frumenti ammixta, panificio aptum existit. Est autem in imbecillem terram seminandum, neque opus habet stercore, ipsum enim terrae stercorationem exhibet, nam omnem debilem terram stercorat, et in posterum fertilem facit. floret tertium. Metitur post pluviam, arefactum enim ex vaginulis exiliens perit. Tritum et umbilicis impositum, lumbricos expellit. Seratur autem non in altum, nam et neglectum floret, quemadmodum Capparis. Fugit autem, si quem sentit colentem regionem.

Cap. XXXVIII.
De omnibus leguminibus, et cannabe, et lino.
Quintilianorum.

LEGUMINA in ob arido solo seri expetunt, praeter fabas. Hae enim locis humectis et humorem continentibus gaudent. Cannabis autem cavis locis {delectatnr} <delectatur>, et omnino humectis. Seritur ab Arcturi exortu, qui est ad quartum calendas apriles. Linum similiter limosis locis gaudet: seritur ab aequinoctio autumnali, usque ad arcturi exortum, qui est pridie nonas Ianuarii.

Cap. XXXIX.
Ut facile coquantur legumina quae sumus seminaturi.
Democriti.

IN seminando una cum stercore et nitrum ammiscebis: sic enim parata ipsa ad cocturam facies. Quod si non succedat ubi hoc feceris, velisque legumina brevi percoqui, parum sinapis ollam iniice, et statim quae coquentur, dissolventur, sive carnem, sive legumina coxeris. Si vero amplius quid de sinapi inieceris, penitus dissoluta evaenescent.

Cap. XL.
De herba leone, quam et orobanchen vocant.
Sotionis.

LEGUMINUM leo, osproleon Graecis, item orobanche appellatus, non proveniet in arvis, si in quatuor angulis, et in medio arvo rododaphnes ramulos infixeris. Hoc autem pacto omnia legumina incolumia servabis. Si vero velis hanc herbam in totum non apparere, quinque testas accipito, et in ipsis cum creta, aut alio aliquo albo colore, Herculem leonem suffocantem pingito: easque testas ad quatuor angulos, et in medium arvi deponito. Reperitur et alia cura naturalis, et per contrariam affectionem medens, cui etiam Democritus testimonium praebet. Virgo nubilis sanguinem nuptiarum habens, nuda, citra omnem penitus amictum, solutis crinibus gallum in manibus habens, regionem circumeat, et herba leo statim decedit. Ipsa vero legumina meliora fiunt, fortassis etiam hac herba leone gallum timente. Quidem experientia edocti, sanguine galli ea quae seminaturi sumus respergere consulunt, ut ne a leone herba laedantur. Caeterum observare et id oportet, ne quae seminantur legumina cornua bovis contingant, sterilia enim et minuta ac vilia eiusmodi proveniunt.

Cap. XLI.
Qualia semina a quali herba iniuria afficiuntur.
Paxani.

OROBANCHE necat fabas et cicer se circumplicando. Zizanion lolium et Graecis aera appellatum, corrumpit frumentum. panibus autem admixtum tenebras vescentium oculis obducit. Hordeum laedit aegilops. Lentem securidaca herba Graecis pelecinus appellata.

Cap. XLII{I}.
De villico agro perfecto sive oeconomo.
Florentini.

OPORTET eum cui agri cura est commissa, exemplum esse omnium in agro degentium, ut ad illum, et illius vitam et mores respicientes, revereantur magis quam pertimescant. Sit autem venerabilis, et accessibilis, a vino quantum possibile est abstinens, (Oblivionem enim inducit frequentior vini potus,) non turpis lucri appetens, neque circa usuras inexplebilis, sed paucis contentus, et semper quae necessaria sunt usui egentium suppeditans, vigilans, et prae aliis a somno exurgens, et qui mentiri et maxime peierare formidet, pius, et consuetas religiones observans, non arbores dedicatas et consecratas, aut liud quidam eiusmodi contumelia afficiens, verum omnes ad pietatem praeparans, et tempore quidem operarum obeundarum, solicitus et curiose adnimadvertens, tempore vero quietis, communis et r????issus, et ferias per hebdomada fieri permittens, et nihil grave tunc facere permittens: sed vacare cogens, maxime in lunaribus, aut annuis festis. alienationes ne conducat, neque laborem ac operas terrae herilis ipse suspiciat, neque ad usuram ex domini rationibus, omnibus tradat, domini mandatis contentus

sit. Et si quid invenerit melius, prius ad dominum referat praeterquam si valde adeo utilitas rei urgeat, ut domini iussionem expectare non possit.

Cap. XLIII.
Quod villicum oporteat diarium et ephemeridem
quotidianorum operum habere, et quomodo
eum ordines operariorum fecere conveniat.
Eiusdem.

HABEAT villicus ephemeridem, communem agendorum in agro sententiam iuxta peritos continentem. exacte compositam, et iuxta singulos menses omnium dierum, quo inde et cognoscere queat et submonere, quomodo operari oporteat, nullo tempore praeterito. Etenim si unam saltem diem praeterierit, operarum ordinem subvertet, et non solum praesentes fructus laedet, sed ipsam terra peiorem reddet. Si autem multi fuerint operatores, non oportet omnes simul operari, satis enim negligenter et supine operas obibunt, neque rursus duas aut tres simul, multis enim praefectis indigebunt. Igitur neque simul omnes neque pauci operentur, verum iuxta ipsorum multitudinem etiam praefectos praeficere convenit. Optimum igitur est, ubi multi extiterint, operarios in decadas ordinare. Si pauci, in numerum senarium, et non in quinarium. Ubi enim pari numero fossores extiterint, consequentia operarum ab eadem aequalitate conservabitur, et segniores sub unam elevationem et depressionem extendentes ac deponentes coguntur velocioribus pares esse.

Cap. XLIII<I>.
De mensura operarum.
Eiusdem.

QUIDAM observarunt et ad vites, et adrosaria, sive

sive etiam hortos, sive ad quemcunque locum qui ad plantationem praeparatur, et ad trium pedum altitudinem foditur, ad unumquodque iugerum sufficere operarios septem, in valde dura terra octo. Et iugerum veterum vitium in tractabili et herbas non habente, ac maritima terra a tribus saepe excoli. In duriore vero herbosa, a quinque.

At vero novellae plantae usque ad primum quinquennium, saepicule a tribus excultae sunt. Caeterum ex vitibus aminea facilius colitur. Surrentina vero econtra, pluribus enim haec opus habet operariis. Porro iugerum a quatuor operariis posse pastinare, affirmant hi qui experimento cognoverunt: pastinatione secundum latitudinem ad duos et dimidium pedem, in altitudinem vero pedis facta. Hanc enim optimam ipsius mensuram esse observatum est. Primam vero pampinationem ec turionum collectionem ab uno fieri posse, et secundum multo minori opera constare. Insuper autem quamvis eximio vinitori, plura quam octo iugera vitis colere, non est possibile, neque omnino permittendum, omnes veteres scriptores testantur.

Cap. XLV.
De agricolarum sanitate.
Florentini.

COMMODUM quidem esset etiam medicum in agro constituere, quod si fieri non queat accidentes morbos curabis disciplinae exemplo ab his qui similiter aegrotarunt hominibus sumpto. Etenim qui eandem inhabitant regionem, et eadem dieta utuntur, si in eosdem morbos inciderint, iisdem etiam remediis ac medicamentis curabuntur. Praestabilius est autem operariorum morbos

praevertere, et cura anticipare quantum possibile fuerit. Quandoqu<i>dem vero eorum qui in sole laborant corpora et venas sol offendit, utpote qui ad tantum ardorem reniti, eique resistere non possint, oportet alimentum ipsis auferre, ut non semel, neque bis, sed paulatim ac saepius comedant. Hoc enim ipsos servat, et ad concoctionem aptissimum existit. Alii rutam et malvam sylvestrem decoquunt, ac decoctum ipsum vino aquosius depravato dilutum, in media ciborum acceptione exhibent. Alii lac et aquam miscentes, et modicum vinum aquosius depravatum affundentes, ante cibum offerunt, atque hoc ab initio veris usque in autumnum faciunt. Alii vinum absinthiatum propinant, et potest hoc non solum ante cibum, sed et post, et in ipsa cibi sumptione bibi. Si vinum absinthites non sit, absinthium exhibemus aquae calidissimae iniectum et fervefactum. Idem facit et vinum scillinum. Praeparatur autem et acetum scillinum, et si quidem vinum daturus es scilliticum, ante cibum dabis: si vero acetum, a coena. Sed et palustre vinum, hoc est in palustribus natum, valde salubre est, in sanitate utentes conservans. Quin et ptisana maxime nutrit, et salutaris existit. Et panis clibanites graciliter efformatus, et in sole siccatus, utilissimus ad sanitatem habetur. Qui enim in furnis assatur, graviorem concoctionem facit. Si vero et aqua non sit bona, neque potabilis, sed morbosa, coquatur donec decima ipsius pars insumatur, deinde refrigeretur, atque ita innoxia erit. Sic enim et marina aqua cocta dulcis redditur. Quandoquidem vero animalia venenum eiaculantia frequenter agricolas infestant, viperae, phalangia, serpentes, et mures aranei venenum eiaculantes, et scorpii etiam si

domestici fuerint, ac domi ac domi vixerint, persuasos esse agricolas oportet, vitem Theriacam ad omnes horum animalium morsus sufficientem curationem praestare. Non solum enim vinum vitis theriacae commorsi dolorem sedat, sed et ex eadem acetum, et ipsa uva, atque uva passa. Foliorum etiam et sarmentorum ustorum cinis morsui inpositus, dolorem sedat, et hominem servat. Est autem alias adeo potens res cinis ex omnis generis vitis sarmentis, ut et canis morsibus medeatur, saepe etiam rabiosi. Ubi igitur et Theriaces vis accessit, multiplicem caliditatis efficaciam demonstrat. Quomodo autem vitis theriaca fiat, et vinum absinthites, aut scillites, in propriis locis abunde docebitur.

Cap. XLVI.
Quod neque agricolas, neque plantas,
a praestantioribus locis
in deteriores transferre conveniat.
Didymi.

CONSULUIT quidam ut ne ex salubribus locis in morbosos, tum plantas, tum agricolas transferamus, sed potius ex deterioribus in meliores, aut similes, aut certe non multo peiores. Consternat enim et perturbat commutatio, in deteriora translatos. Non solum autem in hominibus, sed etiam in plantis observandum hoc esse sapientissimis videtur.

Cap. XLVII.
Quod fabros ferrarios, et lignarios, et figulos,
in agris habere oportet, aut prope.
Varronis.

AGRICOLAS parandorum instrumentorum gratia in urbes proficisci inconducibile est. Instrumentorum enim usus dilatus, idque frequenter et assidue, agricolas impediet. Assidua etiam in urbem profectio, segniorem

facit. Quapropter fabros ferrarios et lignarios, aut in ipsis agris, aut prope habere oportet. Maxime autem necessarium est et figulos habere, omnium gratia, quum certo persuasi sumus, quod in omni terra figularem terram reperire detur. Aut enim in superficie, aut in profundo, aut in abstrusis et reconditis partibus ec licis regionis, terram figularem invenies.

Liber II