Castigationes in translationem Jani Cornarii

Andrés de Laguna - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Libri XV

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Lib. XV.

Cap. de naturalibus affectuum consensibus,
et discrepantiis.

Cor. Hyaena naturali quadam ratione si canis umbram nocturnam a luna productam calcaverit, seipsam veluti per funiculum

ex alto demittit. Grae. [GR]. quod verti. Naturali quadam ratione hyaenae, nocturnam canis umbram, quam luna induxit, invadens, veluti per funem aliquem ab alto in eam sese demittit.

Eodem cap.

Cor. Viperae foeminae si phagi ramulum illi admoveris, volabit. Grae. [GR]. Hoc est. Vipera, si phagi ramulum illi admoveris, contremiscit. Falsus autem Cornarius est, ob verborum affinitatem. [GR] siquidem, quod significat nobis volo, tertia futuri singularis indicativi habet [GR], per simplex [GR] vero, quod est inhorreo, trepido, contrahor, et contremisco, tertia singulari praesentis per duplex. [GR]. edit [GR]. Quanque hoc etiam debuisset animadvertere, nullum animal expers alis volare posse.

Eodem cap.

Cor. Corallius lapis in domo, omnem caedem et insidias abigit. Graece. [GR]. id quod vertimus. Corallius lapis ab ea in qua fuerit domo omnem

livorem abigit, omnesque explodit insidias. Quare hic etiam vocularum necessitudo magnam Cornario imposturam fecit. Nam ut [GR] significat caedem, sic [GR] (una interiecta literula) simultatem, livorem, invidiam.

De apibus.

Cor. Forinsecus autem calce et bubuli stercoris tectorio oblinantur. Graece. [GR]. quod verti. Illinantur autem extrinsecus cinere, et fimo bubulo laevigatis. Nam quod author, dum ait [GR], non calcem, sed semper intelligat cinerem, vel ex capite de domesticis muribus liquido constat. Ait siquidem. [GR]. etc. Hoc est. si autem quernum cinerem indideris ipsi meatui. At calcem quernam invenire non licet usquam. Varro etiam libro tertio commentariorum rei rusticae, cap. xvi. nostrae subscribit lectioni: ubi de apibus agens, sic inquit. Et vas ipsum cinere facto e ficulneis lignis infricandum est.

Eodem cap.

Cor. Amant consueta pascua: et si habitationes innovent, ac mutent, non volentes ad pabulum exeunt, et ob id in regione ipsas servare

oportet. Graece. [GR], quod convertimus. Amant apes semper consuetam pasturam, nec libenter ad alienas sedes concedunt. quocirca minime sunt movendae. Tertio itaque fuit deceptus Cornarius ob illarum vocularum ([GR]) similitudinem. quarum altera quidem, mansionem, altera pasturam significat.

Ibidem.

Cor. Sic etiam examina totidem diebus augentur. Graece. [GR]. quod est. Sic et ligamenta pari dierum numero augentur. Quae quidem ex superiori pendet sententia. Ait quippe, ut apes quae ex bove putrefacto gignuntur, vicesimaprima die vivificantur, sic etiam totidem eas diebus articulari, perficique: ut die quadragesimasecunda ab ipso ortu, prorsus apes absolutae videantur. [GR] namque articulum, vinculum, et ligamentum significat. Cuius numerus pluralis est [GR], atque saepius apud Lucianum [GR]. quam vocem, si [GR]. elementum elidas, fateor equidem significare apum examina.

Ibidem.

Cor. Et sylvestrem cucumerem tollere oportet. Grae. [GR]. quod est. Et ficum agrestem e medio tollere expedit. Etenim agrestis ficus ob acrimoniam lactis quod fundit, labefactat etiam functiones apum.

Ibidem.

Cor. Nam et mel vitiosum ex his faciunt, ac transumunt. Graece. [GR]. Hoc est. Immo vero ea etiam quae deterrimum mel producunt, ab his alio transferre solent. Siquidem [GR] interdum idem quod [GR] significat. Vult itaque non solum quae apes perdunt (quod dixerat paulo ante) sed quae etiam pravum mel gignunt, qualia sunt foetida omnia, a loco quem apes incolunt, eradicari.

Ibidem.

Cor. Fucos nimirum. Grae. [GR]. Hoc est. Sunt autem vespae. Vespas autem longe differre a fucis ignorat nemo. Vespa siquidem tenui aculeo est armata, fucus destitutus omnino. Vespa rursus, quale quale quale mel gignit: fucus autem a tali facultate alienissimus, mel aliarum apum absumit, vastat, populaturque. Fucos

porro vocat author semper [GR]. vespas autem [GR]. de ipsisque semper diversos facit sermones.

Ibidem.

Cor. Postquam autem videbuntur materiae refrigeratae. Grae. [GR]. quod vertimus. Ubi igitur materiae ipsae animari videantur. Siquidem [GR] nihil aliud nobis significat, quam animulam ipsi materiae infundi. Agit enim author illic de apum generatione quae ex bove generantur contabescente: quarum quidem ortui, sicuti et animalium omnium quae ex putredine oriuntur, maxime adversatur frigiditas. Itaque ut ex bove gignantur apes, non debent materiae illae frigescere, sed incalescere potius, id quod facit tandem ut animentur.

Cap. III.
De apibus secundum Didymum.

Cor. Modulatur insuper hoc animal et optimum et suavissimum cantum. Graece. [GR]. Hoc est. Delectatur etiam huiuscemodi animal melliflua quadam modulatione. Nam [GR] sane oblectare est, demulcereque. Quod autem non velit author apes oblectare harmonia, sed demulceri, afficique, facile ex sequenti sermone

perpendi potest, dum ait. Quocirca pastores apum pulsantes cymbala, aut manibus concinne plaudentes, dispersas eas cogunt, contrahuntque quo volunt.

Ut apes non fugiant.
Cap. IIII.

Cor. Fixo autem et inhabitante adhuc examine. Graece. [GR]. quod est, Assistente autem apum examine, ferenteque tributum. Monet siquidem, ad hoc ut apes non fugiant, earum rex ut capiatur, dum ei caeterae apes assistunt, atque mellis tributum ferunt, [GR] enim ferre tributum est.

Ibidem.

Cor. Favos autem ex uno vase plures quam duos auferre non oportet. Graece legitur. [GRGR]. quod transtulimus. Ex unico autem vase plura quam duo examina extrahenda non sunt. [GR] siquidem non favos, sed prolem significat apum, sive sobolem, sive etiam examina. Quae quidem si ex uno apiario extrahantur plura quam duo, (ut postea subdit) erunt languida et imbecilla: hoc est, mellis pauxillum ferent: nimirum apibus ipsis, quae duo tantum

constituere deberent, in plura agmina distributis. Ad haec vero, quod illic non intellexerit favos, etiam in sequenti cap. indicat, ubi ait, decimam tantum favore partem illis linquendam esse Vere, et Aestate, at caeteras extrahendas. Plures namque secundum illam admonitionem extrahentur quam duo, vel si tantum quatuor favos construxerint. Taceo favos a nullo vocari [GR], sed ab omnibus, et semper [GR]: id quod in sequenti cap. ostendit.

Cap. VI.
Ne vindemiator apum pungatur.

Cor. Fimum item bubulum aridum in ollula accendito. Graece. [GR]. quod est. Accendens autem aliquod telum in ollula. [GR] haud quidem stercus bubulum, sed telum ignitum significat, et quod possit iaculi in morem vibrari. Vult itaque author palum aliquem instar teli aut sagittae intra ollam ipsam accendi, ut ex ea per alvei foramen insertus, suo fumo, quem edet, cogat apes facessere, donec favi collecti sint: id quod fieri haud ita facile posset fimo bubulo accenso. Quanquam (ut ad tacitas obiectiones respondeam) fateor equidem accenso stercore bubulo Palladium apes abigere.

Libri siquidem. vii. ait. Fumus admovetur ex galbano et arido fimo bubulo, quem in pultario factis carbonibus convenit excitare. Caeterum non palladium, sed Graecum authorem vertimus.

Ibidem.

Cor. Quo fumus redundet. Graece. [GR]. quod vertimus ut fructus profluat.

Ibidem.

Cor. Similiter autem et fucorum nidos ac cellas extirpabis, si ad bubulum fimum farinam fabaceam ammiscueris. Hic rursus Cornarius confundit fucos et vespas, animalia longe inter se diversissima. Graece legitur. [GR]. Hoc est. Pari etiam ratione si vesparum castrae extrahere animus fit, medicamentum sic praepara, admiscens tamen totam lentium farinam. Siquidem adversus apum punctiones, antea medicamentum quoddam descripserat, videlicet ex foeni Graeci farina, succo altheae, atque similiter oleo, quod nunc etiam adversum

vespas consulit praeparari, sed adiecta lentium farina. Taceo fucos neque favos neque mel gignere, ut sit opus eorum cellas extrahere.

Cap. De melle.

Cor. Non in tenuitatem abiens, ac lente removeri potens, ita ut agglutinatum auferatur, et odore eius remanens aduniatur. Graece. [GR]. id quod nos sic reddidimus. Elanguescens in tenuitatem quandam, abstergaturque tarde, ubi semel adhaeserit, ac denique cum aromaticis coeat.

Ibidem.

Cor. Quum autem omne mel multo tempore resiccetur, quod aptius vertetur sic. Quum autem discursu temporis omne mel exiccetur.

Ibidem.

Cor. An vero adulteratum aut integrum fit mel, ipso accenso cognosces. Quod enim adulteratum non est, pure ardebit. Graece. [GR]. quod quidem

sic nos vertimus. Si mel adulteratum non sit, ubi id laveris, facile contrectabis ipsum. Fuco enim quum vacet, non te inficiet, vel si tetigeris. [GR] quippe non tantum accendere, sed etiam significat contrectare. Taceo participium ([GR]) quod abluens nobis significat, meam etiam confirmare lectionem. Siquidem quodvis mel ablutum, aegre inflammabitur: quocirca de puritate illius nemo sane poterit sic periculum facere. Quod autem syncerum mel terebinthinaque similiter, si perfundantur aqua, inter humentes digitos pure et facile contrectentur, id rerum usu est compertum.

Libri XV